Sisenna Statilio
Tauro
L. Libone consulibus mota
Orientis regna provinciaeque Romanae, initio apud Parthos
orto, qui petitum Roma acceptumque regem, quamvis gentis
Arsacidarum, ut externum aspernabantur. is fuit Vonones,
obses Augusto datus a Phraate. nam Phraates quamquam
depulisset exercitus ducesque Romanos, cuncta venerantium
officia ad Augustum verterat partemque prolis firmandae
amicitiae miserat, haud perinde nostri metu quam fidei
popularium diffisus.
Post finem Phraatis et sequentium regum ob internas
caedis venere in urbem legati a primoribus Parthis, qui
Vononem vetustissimum liberorum eius accirent. magnificum id sibi credidit Caesar auxitque opibus. et accepere
barbari laetantes, ut ferme ad nova imperia. mox subiit
pudor degeneravisse Parthos: petitum alio ex orbe regem,
hostium artibus infectum; iam inter provincias Romanas
solium Arsacidarum haberi darique. ubi illam gloriam
trucidantium Crassum, exturbantium Antonium, si mancipium Caesaris, tot per annos servitutem perpessum, Parthis
imperitet? accendebat dedignantis et ipse diversus a maiorum institutis, raro venatu, segni equorum cura; quotiens
per urbes incederet, lecticae gestamine fastuque erga patrias
epulas. inridebantur et Graeci comites ac vilissima utensilium anulo clausa. sed prompti aditus, obvia comitas,
ignotae Parthis virtutes, nova vitia; et quia ipsorum moribus aliena perinde odium pravis et honestis.
Igitur Artabanus Arsacidarum e sanguine apud Dahas
adultus excitur, primoque congressu fusus reparat viris regnoque potitur. victo Vononi perfugium Armenia fuit, vacua
tunc interque Parthorum et Romanas opes infida ob scelus
Antonii, qui Artavasden regem Armeniorum specie amicitiae inlectum, dein catenis oneratum, postremo interfecerat. eius filius Artaxias, memoria patris nobis infensus,
Arsacidarum vi seque regnumque tutatus est. occiso Artaxia per dolum propinquorum datus a Caesare Armeniis
Tigranes deductusque in regnum a Tiberio Nerone. nec
Tigrani diuturnum imperium fuit neque liberis eius, quamquam sociatis more externo in matrimonium regnumque.
Dein iussu Augusti inpositus Artavasdes et non sine
clade nostra deiectus. tum Gaius Caesar componendae
Armeniae deligitur. is Ariobarzanen, origine Medum, ob
insignem corporis formam et praeclarum animum volentibus
Armeniis praefecit. Ariobarzane morte fortuita absumpto
stirpem eius haud toleravere; temptatoque feminae imperio,
cui nomen Erato, eaque brevi pulsa, incerti solutique et
magis sine domino quam in libertate profugum Vononen
in regnum accipiunt. sed ubi minitari Artabanus et parum
subsidii in Armeniis, vel, si nostra vi defenderetur, bellum
adversus Parthos sumendum erat, rector Syriae Creticus
Silanus excitum custodia circumdat, manente luxu et regio
nomine. quod ludibrium ut effugere agitaverit Vonones in
loco reddemus.
Ceterum Tiberio haud ingratum accidit turbari res
Orientis, ut ea specie Germanicum suetis legionibus abstraheret novisque provinciis impositum dolo simul et casibus
obiectaret. at ille, quanto acriora in eum studia militum
et aversa patrui voluntas, celerandae victoriae intentior,
tractare proeliorum vias et quae sibi tertium iam annum
belligeranti saeva vel prospera evenissent. fundi Germanos
acie et iustis locis, iuvari silvis, paludibus, brevi aestate et
praematura hieme; suum militem haud perinde vulneribus
quam spatiis itinerum, damno armorum adfici; fessas Gallias ministrandis equis; longum impedimentorum agmen
opportunum ad insidias, defensantibus iniquum. at si mare
intretur, promptam ipsis possessionem et hostibus ignotam,
simul bellum maturius incipi legionesque et commeatus
pariter vehi; integrum equitem equosque per ora et alveos
fluminum media in Germania fore.
Igitur huc intendit, missis ad census Galliarum P.
Vitellio et C. Antio. Silius et Anteius et Caecina fabricandae classi praeponuntur. mille naves sufficere visae properataeque, aliae breves, angusta puppi proraque et lato
utero, quo facilius fluctus tolerarent; quaedam planae
carinis, ut sine noxa siderent; plures adpositis utrimque
gubernaculis, converso ut repente remigio hinc vel illinc
adpellerent; multae pontibus stratae, super quas tormenta
veherentur, simul aptae ferendis equis aut commeatui; velis
habiles, citae remis augebantur alacritate militum in speciem
ac terrorem. insula Batavorum in quam convenirent praedicta, ob facilis adpulsus accipiendisque copiis et transmit-
tendum ad bellum opportuna. nam Rhenus uno alveo
continuus aut modicas insulas circumveniens apud principium agri Batavi velut in duos amnis dividitur, servatque
nomen et violentiam cursus, qua Germaniam praevehitur,
donec Oceano misceatur: ad Gallicam ripam latior et placidior adfluens (verso cognomento Vahalem accolae dicunt),
mox id quoque vocabulum mutat Mosa flumine eiusque
inmenso ore eundem in Oceanum effunditur.
Sed Caesar, dum adiguntur naves, Silium legatum
cum expedita manu inruptionem in Chattos facere iubet:
ipse audito castellum Lupiae flumini adpositum obsideri,
sex legiones eo duxit. neque Silio ob subitos imbris aliud
actum quam ut modicam praedam et Arpi principis Chattorum coniugem filiamque raperet, neque Caesari copiam
pugnae opsessores fecere, ad famam adventus eius dilapsi:
tumulum tamen nuper Varianis legionibus structum et
veterem aram Druso sitam disiecerant. restituit aram honorique patris princeps ipse cum legionibus decucurrit;
tumulum iterare haud visum. et cuncta inter castellum
Alisonem ac Rhenum novis limitibus aggeribusque permunita.
Iamque classis advenerat, cum praemisso commeatu
et distributis in legiones ac socios navibus fossam, cui
Drusianae nomen, ingressus precatusque Drusum patrem
ut se eadem ausum libens placatusque exemplo ac memoria
consiliorum atque operum iuvaret, lacus inde et Oceanum
usque ad Amisiam flumen secunda navigatione pervehitur.
classis Amisiae
ore
relicta laevo amne, erratumque in eo
quod non subvexit
aut
transposuit militem dextras in
terras iturum; ita plures dies efficiendis pontibus absumpti.
et eques quidem ac legiones prima aestuaria, nondum adcrescente unda, intrepidi transiere: postremum auxiliorum
agmen Batavique in parte ea, dum insultant aquis artemque
nandi ostentant, turbati et quidam hausti sunt. metanti
castra Caesari Angrivariorum defectio a tergo nuntiatur:
missus ilico Stertinius cum equite et armatura levi igne et
caedibus perfidiam ultus est.
Flumen Visurgis Romanos Cheruscosque interfluebat.
eius in ripa cum ceteris primoribus Arminius adstitit, quaesitoque an Caesar venisset, postquam adesse responsum est,
ut liceret cum fratre conloqui oravit. erat is in exercitu
cognomento Flavus, insignis fide et amisso per vulnus oculo
paucis ante annis duce Tiberio. tum permissu
progressusque salutatur ab Arminio; qui amotis stipatoribus, ut
sagittarii nostra pro ripa dispositi abscederent postulat, et
postquam digressi, unde ea deformitas oris interrogat fratrem. illo locum et proelium referente, quodnam praemium
recepisset exquirit. Flavus aucta stipendia, torquem et
coronam aliaque militaria dona memorat, inridente Arminio
vilia servitii pretia.
Exim diversi ordiuntur, hic magnitudinem Romanam,
opes Caesaris et victis gravis poenas, in deditionem venienti
paratam clementiam; neque coniugem et filium eius hostiliter haberi: ille fas patriae, libertatem avitam, penetralis
Germaniae deos, matrem precum sociam; ne propinquorum
et adfinium, denique gentis suae desertor et proditor quam
imperator esse mallet. paulatim inde ad iurgia prolapsi
quo minus pugnam consererent ne flumine quidem interiecto
cohibebantur, ni Stertinius adcurrens plenum irae armaque
et equum poscentem Flavum attinuisset. cernebatur contra
minitabundus Arminius proeliumque denuntians; nam
pleraque Latino sermone interiaciebat, ut qui Romanis in
castris ductor popularium meruisset.
Postero die Germanorum acies trans Visurgim stetit.
Caesar nisi pontibus praesidiisque inpositis dare in discrimen legiones haud imperatorium ratus, equitem vado tramittit. praefuere Stertinius et e numero primipilarium
Aemilius, distantibus locis invecti, ut hostem diducerent.
qua celerrimus amnis, Chariovalda dux Batavorum erupit.
eum Cherusci fugam simulantes in planitiem saltibus circumiectam traxere: dein coorti et undique effusi trudunt
adversos, instant cedentibus collectosque in orbem pars
congressi, quidam eminus proturbant. Chariovalda diu
sustentata hostium saevitia, hortatus suos ut ingruentis catervas globo perfringerent, atque ipse densissimos inrumpens,
congestis telis et suffosso equo labitur, ac multi nobilium
circa: ceteros vis sua aut equites cum Stertinio Aemilioque
subvenientes periculo exemere.
Caesar transgressus Visurgim indicio perfugae cognoscit delectum ab Arminio locum pugnae; convenisse et
alias nationes in silvam Herculi sacram ausurosque nocturnam castrorum oppugnationem. habita indici fides et cernebantur ignes, suggressique propius speculatores audiri
fremitum equorum inmensique et inconditi agminis murmur
attulere. igitur propinquo summae rei discrimine explorandos militum animos ratus, quonam id modo incorruptum
foret secum agitabat. tribunos et centuriones laeta saepius
quam comperta nuntiare, libertorum servilia ingenia, amicis
inesse adulationem; si contio vocetur, illic quoque quae
pauci incipiant reliquos adstrepere. penitus noscendas
mentes, cum secreti et incustoditi inter militaris cibos spem
aut metum proferrent.
Nocte coepta egressus augurali per occulta et vigilibus ignara, comite uno, contectus umeros ferina pelle, adit
castrorum vias, adsistit tabernaculis fruiturque fama sui,
cum hic nobilitatem ducis, decorem alius, plurimi patientiam, comitatem, per seria per iocos eundem animum
laudibus ferrent reddendamque gratiam in acie faterentur,
simul perfidos et ruptores pacis ultioni et gloriae mactandos.
inter quae unus hostium, Latinae linguae sciens, acto ad
vallum equo voce magna coniuges et agros et stipendii in
dies, donec bellaretur, sestertios centenos, si quis transfugisset, Arminii nomine pollicetur. intendit ea contumelia
legionum iras: veniret dies, daretur pugna; sumpturum
militem Germanorum agros, tracturum coniuges; accipere
omen et matrimonia ac pecunias hostium praedae destinare. tertia ferme vigilia adsultatum est castris sine coniectu teli, postquam crebras pro munimentis cohortes et
nihil remissum sensere.
Nox eadem laetam Germanico quietem tulit, viditque
se operatum et sanguine sacri respersa praetexta pulchriorem
aliam manibus aviae Augustae accepisse. auctus omine,
addicentibus auspiciis, vocat contionem et quae sapientia
provisa aptaque inminenti pugnae disserit. non campos
modo militi Romano ad proelium bonos, sed si ratio adsit,
silvas et saltus; nec enim inmensa barbarorum scuta,
enormis hastas inter truncos arborum et enata humo virgulta
perinde haberi quam pila et gladios et haerentia corpori
tegmina. denserent ictus, ora mucronibus quaererent: non
loricam Germano, non galeam, ne scuta quidem ferro nervove firmata, sed viminum textus vel tenuis et fucatas colore
tabulas; primam utcumque aciem hastatam, ceteris praeusta
aut brevia tela. iam corpus ut visu torvum et ad brevem impetum validum, sic nulla vulnerum patientia: sine pudore
flagitii, sine cura ducum abire, fugere, pavidos adversis,
inter secunda non divini, non humani iuris memores. si tae-
dio viarum ac maris finem cupiant, hac acie parari: propiorem iam Albim quam Rhenum neque bellum ultra, modo
se patris patruique vestigia prementem isdem in terris
victorem sisterent.
Orationem ducis secutus militum ardor, signumque
pugnae datum. nec Arminius aut ceteri Germanorum proceres omittebant suos quisque testari, hos esse Romanos
Variani exercitus fugacissimos qui ne bellum tolerarent,
seditionem induerint; quorum pars onusta vulneribus terga,
pars fluctibus et procellis fractos artus infensis rursum hostibus, adversis dis obiciant, nulla boni spe. classem quippe
et avia Oceani quaesita ne quis venientibus occurreret, ne
pulsos premeret: sed ubi miscuerint manus, inane victis
ventorum remorumve subsidium. meminissent modo avaritiae, crudelitatis, superbiae: aliud sibi reliquum quam tenere
libertatem aut mori ante servitium?
Sic accensos et proelium poscentis in campum, cui
Idistaviso nomen, deducunt. is medius inter Visurgim et
collis, ut ripae fluminis cedunt aut prominentia montium
resistunt, inaequaliter sinuatur. pone tergum insurgebat
silva, editis in altum ramis et pura humo inter arborum
truncos. campum et prima silvarum barbara acies tenuit:
soli Cherusci iuga insedere ut proeliantibus Romanis desuper incurrerent. noster exercitus sic incessit: auxiliares
Galli Germanique in fronte, post quos pedites sagittarii;
dein quattuor legiones et cum duabus praetoriis cohortibus
ac delecto equite Caesar; exim totidem aliae legiones et
levis armatura cum equite sagittario ceteraeque sociorum
cohortes. intentus paratusque miles ut ordo agminis in
aciem adsisteret.
Visis Cheruscorum catervis, quae per ferociam proruperant, validissimos equitum incurrere latus, Stertinium
cum ceteris turmis circumgredi tergaque invadere iubet, ipse
in tempore adfuturus. interea pulcherrimum augurium, octo
aquilae petere silvas et intrare visae imperatorem advertere.
exclamat irent, sequerentur Romanas avis, propria legionum
numina. simul pedestris acies infertur et praemissus eques
postremos ac latera impulit. mirumque dictu, duo hostium
agmina diversa fuga, qui silvam tenuerant, in aperta, qui
campis adstiterant, in silvam ruebant. medii inter hos Cherusci collibus detrudebantur, inter quos insignis Arminius
manu voce vulnere sustentabat pugnam. incubueratque
sagittariis, illa rupturus, ni Raetorum Vindelicorumque et
Gallicae cohortes signa obiecissent. nisu tamen corporis et
impetu equi pervasit, oblitus faciem suo cruore ne nosceretur. quidam adgnitum a Chaucis inter auxilia Romana
agentibus emissumque tradiderunt. virtus seu fraus eadem
Inguiomero effugium dedit: ceteri passim trucidati. et
plerosque tranare Visurgim conantis iniecta tela aut vis fluminis, postremo moles ruentium et incidentes ripae operuere.
quidam turpi fuga in summa arborum nisi ramisque se
occultantes admotis sagittariis per ludibrium figebantur,
alios prorutae arbores adflixere.
Magna ea victoria neque cruenta nobis fuit. quinta
ab hora diei ad noctem caesi hostes decem milia passuum
cadaveribus atque armis opplevere, repertis inter spolia
eorum catenis quas in Romanos ut non dubio eventu
portaverant. miles in loco proelii Tiberium imperatorem
salutavit struxitque aggerem et in modum tropaeorum
arma subscriptis victarum gentium nominibus imposuit.
Haut perinde Germanos vulnera, luctus, excidia
quam ea species dolore et ira adfecit. qui modo abire
sedibus, trans Albim concedere parabant, pugnam volunt,
arma rapiunt; plebes primores, iuventus senes agmen
Romanum repente incursant, turbant. postremo deligunt
locum flumine et silvis clausum, arta intus planitie et umida:
silvas quoque profunda palus ambibat nisi quod latus unum
Angrivarii lato aggere extulerant quo a Cheruscis dirimerentur. hic pedes adstitit: equitem propinquis lucis texere
ut ingressis silvam legionibus a tergo foret.
Nihil ex his Caesari incognitum: consilia locos,
prompta occulta noverat astusque hostium in perniciem ipsis
vertebat. Seio Tuberoni legato tradit equitem campumque; peditum aciem ita instruxit ut pars aequo in silvam
aditu incederet, pars obiectum aggerem eniteretur; quod
arduum sibi, cetera legatis permisit. quibus plana evenerant, facile inrupere: quis inpugnandus agger, ut si murum
succederent, gravibus superne ictibus conflictabantur. sensit
dux inparem comminus pugnam remotisque paulum legionibus funditores libritoresque excutere tela et proturbare
hostem iubet. missae e tormentis hastae, quantoque conspicui magis propugnatores, tanto pluribus vulneribus deiecti. primus Caesar cum praetoriis cohortibus capto vallo
dedit impetum in silvas; conlato illic gradu certatum.
hostem a tergo palus, Romanos flumen aut montes claudebant: utrisque necessitas in loco, spes in virtute, salus ex
victoria.
Nec minor Germanis animus, sed genere pugnae et
armorum superabantur, cum ingens multitudo artis locis
praelongas hastas non protenderet, non colligeret, neque
adsultibus et velocitate corporum uteretur, coacta stabile ad
proelium; contra miles, cui scutum pectori adpressum et
insidens capulo manus, latos barbarorum artus, nuda ora
foderet viamque strage hostium aperiret, inprompto iam
Arminio
ob continua pericula, sive illum recens acceptum
vulnus tardaverat. quin et Inguiomerum, tota volitantem
acie, fortuna magis quam virtus deserebat. et Germanicus
quo magis adgnosceretur detraxerat tegimen capiti orabatque insisterent caedibus: nil opus captivis, solam internicionem gentis finem bello fore. iamque sero diei subducit
ex acie legionem faciendis castris: ceterae ad noctem cruore
hostium satiatae sunt. equites ambigue certavere.
Laudatis pro contione victoribus Caesar congeriem
armorum struxit, superbo cum titulo: debellatis inter Rhenum Albimque nationibus exercitum Tiberii Caesaris ea
monimenta Marti et Iovi et Augusto sacravisse. de se nihil
addidit, metu invidiae an ratus conscientiam facti satis esse.
mox bellum in Angrivarios Stertinio mandat, ni deditionem
properavissent. atque illi supplices nihil abnuendo veniam
omnium accepere.
Sed aestate iam adulta legionum aliae itinere terrestri in hibernacula remissae; pluris Caesar classi inpositas per flumen Amisiam Oceano invexit. ac primo placidum aequor mille navium remis strepere aut velis inpelli:
mox atro nubium globo effusa grando, simul variis undique
procellis incerti fluctus prospectum adimere, regimen inpedire; milesque pavidus et casuum maris ignarus dum turbat
nautas vel intempestive iuvat, officia prudentium corrumpebat. omne dehinc caelum et mare omne in austrum
cessit, qui tumidis Germaniae terris, profundis amnibus,
immenso nubium tractu validus et rigore vicini septentrionis
horridior rapuit disiecitque navis in aperta Oceani aut
insulas saxis abruptis vel per occulta vada infestas. quibus
paulum aegreque vitatis, postquam mutabat aestus eodemque quo ventus ferebat, non adhaerere ancoris, non exhaurire inrumpentis undas poterant: equi, iumenta, sarcinae,
etiam arma praecipitantur quo levarentur alvei manantes
per latera et fluctu superurgente.
Quanto violentior cetero mari Oceanus et truculentia
caeli praestat Germania, tantum illa clades novitate et
magnitudine excessit, hostilibus circum litoribus aut ita
vasto et profundo ut credatur novissimum ac sine terris mare.
pars navium haustae sunt, plures apud insulas longius sitas
eiectae; milesque nullo illic hominum cultu fame absumptus, nisi quos corpora equorum eodem elisa toleraverant. sola Germanici triremis Chaucorum terram adpulit;
quem per omnis illos dies noctesque apud scopulos et prominentis oras, cum se tanti exitii reum clamitaret, vix cohibuere amici quo minus eodem mari oppeteret. tandem
relabente aestu et secundante vento claudae naves raro
remigio aut intentis vestibus, et quaedam a validioribus
tractae, revertere; quas raptim refectas misit ut scrutarentur insulas. collecti ea cura plerique: multos Angrivarii
nuper in fidem accepti redemptos ab interioribus reddidere;
quidam in Britanniam rapti et remissi a regulis. ut quis
ex longinquo revenerat, miracula narrabant, vim turbinum
et inauditas volucris, monstra maris, ambiguas hominum et
beluarum formas, visa sive ex metu credita.
Sed fama classis amissae ut Germanos ad spem belli,
ita Caesarem ad coercendum erexit. C. Silio cum triginta
peditum, tribus equitum milibus ire in Chattos imperat;
ipse maioribus copiis Marsos inrumpit, quorum dux Mallovendus nuper in deditionem acceptus propinquo luco
defossam Varianae legionis aquilam modico praesidio servari indicat. missa extemplo manus quae hostem a fronte
eliceret, alii qui terga circumgressi recluderent humum; et
utrisque adfuit fortuna. eo promptior Caesar pergit introrsus, populatur, excindit non ausum congredi hostem aut,
sicubi restiterat, statim pulsum nec umquam magis, ut ex
captivis cognitum est, paventem. quippe invictos et nullis
casibus superabilis Romanos praedicabant, qui perdita
classe, amissis armis, post constrata equorum virorumque
corporibus litora eadem virtute, pari ferocia et velut aucti
numero inrupissent.
Reductus inde in hiberna miles, laetus animi quod
adversa maris expeditione prospera pensavisset. addidit
munificentiam Caesar, quantum quis damni professus erat
exsolvendo. nec dubium habebatur labare hostis petendaeque pacis consilia sumere, et si proxima aestas adiceretur, posse bellum patrari. sed crebris epistulis Tiberius
monebat rediret ad decretum triumphum: satis iam eventuum, satis casuum. prospera illi et magna proelia: eorum
quoque meminisset, quae venti et fluctus, nulla ducis culpa,
gravia tamen et saeva damna intulissent. se novies a divo
Augusto in Germaniam missum plura consilio quam vi perfecisse. sic Sugambros in deditionem acceptos, sic Suebos
regemque Maroboduum pace obstrictum. posse et Cheruscos ceterasque rebellium gentis, quoniam Romanae ultioni
consultum esset, internis discordiis relinqui. precante Germanico annum efficiendis coeptis, acrius modestiam eius
adgreditur alterum consulatum offerendo cuius munia
praesens obiret. simul adnectebat, si foret adhuc bellandum, relinqueret materiem Drusi fratris gloriae, qui nullo
tum alio hoste non nisi apud Germanias adsequi nomen
imperatorium et deportare lauream posset. haud cunctatus
est ultra Germanicus, quamquam fingi ea seque per invidiam parto iam decori abstrahi intellegeret.
Sub idem tempus e familia Scriboniorum Libo
Drusus defertur moliri res novas. eius negotii initium,
ordinem, finem curatius disseram, quia tum primum reperta
sunt quae per tot annos rem publicam exedere. Firmius
Catus senator, ex intima Libonis amicitia, iuvenem inprovi-
dum et facilem inanibus ad Chaldaeorum promissa,
magorum sacra, somniorum etiam interpretes impulit, dum
proavum Pompeium, amitam Scriboniam, quae quondam
Augusti coniunx fuerat, consobrinos Caesares, plenam
imaginibus domum ostentat, hortaturque ad luxum et aes
alienum, socius libidinum et necessitatum, quo pluribus
indiciis inligaret.
Vt satis testium et qui servi eadem noscerent repperit, aditum ad principem postulat, demonstrato crimine
et reo per Flaccum Vescularium equitem Romanum, cui
propior cum Tiberio usus erat. Caesar indicium haud aspernatus congressus abnuit: posse enim eodem Flacco
internuntio sermones commeare. atque interim Libonem
ornat praetura, convictibus adhibet, non vultu alienatus,
non verbis commotior (adeo iram condiderat); cunctaque
eius dicta factaque, cum prohibere posset, scire malebat,
donec Iunius quidam, temptatus ut infernas umbras carminibus eliceret, ad Fulcinium Trionem indicium detulit.
celebre inter accusatores Trionis ingenium erat avidumque
famae malae. statim corripit reum, adit consules, cognitionem senatus poscit. et vocantur patres, addito consultandum
super re magna et atroci.
Libo interim veste mutata cum primoribus feminis
circumire domos, orare adfinis, vocem adversum pericula
poscere, abnuentibus cunctis, cum diversa praetenderent,
eadem formidine. die senatus metu et aegritudine fessus,
sive, ut tradidere quidam, simulato morbo, lectica delatus
ad foris curiae innisusque fratri et manus ac supplices
voces ad Tiberium tendens immoto eius vultu excipitur.
mox libellos et auctores recitat Caesar ita moderans ne
lenire neve asperare crimina videretur.
Accesserant praeter Trionem et Catum accusatores
Fonteius Agrippa et C. Vibius, certabantque cui ius perorandi in reum daretur, donec Vibius, quia nec ipsi inter
se concederent et Libo sine patrono introisset, singillatim
se crimina obiecturum professus, protulit libellos vaecordes
adeo ut consultaverit Libo an habiturus foret opes quis
viam Appiam Brundisium usque pecunia operiret. inerant
et alia huiusce modi stolida vana, si mollius acciperes,
miseranda. uni tamen libello manu Libonis nominibus
Caesarum aut senatorum additas atrocis vel occultas notas
accusator arguebat. negante reo adgnoscentis servos per
tormenta interrogari placuit. et quia vetere senatus consulto quaestio in caput domini prohibebatur, callidus et
novi iuris repertor Tiberius mancipari singulos actori publico iubet, scilicet ut in Libonem ex servis salvo senatus
consulto quaereretur. ob quae posterum diem reus petivit
domumque digressus extremas preces P. Quirinio propinquo
suo ad principem mandavit.
Responsum est ut senatum rogaret. cingebatur
interim milite domus, strepebant etiam in vestibulo ut
audiri, ut aspici possent, cum Libo ipsis quas in novissimam voluptatem adhibuerat epulis excruciatus vocare
percussorem, prensare servorum dextras, inserere gladium.
atque illis, dum trepidant, dum refugiunt, evertentibus
adpositum
cum
mensa lumen, feralibus iam sibi tenebris
duos ictus in viscera derexit. ad gemitum conlabentis
adcurrere liberti, et caede visa miles abstitit. accusatio
tamen apud patres adseveratione eadem peracta, iuravitque
Tiberius petiturum se vitam quamvis nocenti, nisi voluntariam mortem properavisset.
Bona inter accusatores dividuntur, et praeturae extra
ordinem datae iis qui senatorii ordinis erant. tunc Cotta
Messalinus, ne imago Libonis exequias posterorum comitaretur, censuit, Cn. Lentulus, ne quis Scribonius cognomentum Drusi adsumeret. supplicationum dies Pomponii
Flacci sententia constituti, dona Iovi, Marti, Concordiae,
utque iduum Septembrium dies, quo se Libo interfecerat,
dies festus haberetur, L.
Piso
et Gallus Asinius et Papius
Mutilus et L. Apronius decrevere; quorum auctoritates
adulationesque rettuli ut sciretur vetus id in re publica
malum. facta et de mathematicis magisque Italia pellendis
senatus consulta; quorum e numero L. Pituanius saxo
deiectus est, in P. Marcium consules extra portam Esquilinam, cum classicum canere iussissent, more prisco
advertere.
Proximo senatus die multa in luxum civitatis dicta
a Q. Haterio consulari, Octavio Frontone praetura functo;
decretumque ne vasa auro solida ministrandis cibis fierent,
ne vestis serica viros foedaret. excessit Fronto ac postulavit modum argento, supellectili, familiae: erat quippe adhuc
frequens senatoribus, si quid e re publica crederent, loco
sententiae promere. contra Gallus Asinius disseruit: auctu
imperii adolevisse etiam privatas opes, idque non novum,
sed e vetustissimis moribus: aliam apud Fabricios, aliam
apud Scipiones pecuniam; et cuncta ad rem publicam
referri, qua tenui angustas civium domos, postquam eo
magnificentiae venerit, gliscere singulos. neque in familia
et argento quaeque ad usum parentur nimium aliquid aut
modicum nisi ex fortuna possidentis. distinctos senatus et
equitum census, non quia diversi natura, sed ut locis ordi-
nibus dignationibus antistent, ita iis quae ad requiem animi
aut salubritatem corporum parentur, nisi forte clarissimo
cuique pluris curas, maiora pericula subeunda, delenimentis
curarum et periculorum carendum esse. facilem adsensum
Gallo sub nominibus honestis confessio vitiorum et similitudo audientium dedit. adiecerat et Tiberius non id tempus
censurae nec, si quid in moribus labaret, defuturum corrigendi auctorem.
Inter quae L. Piso ambitum fori, corrupta iudicia,
saevitiam oratorum accusationes minitantium increpans,
abire se et cedere urbe, victurum in aliquo abdito et longinquo rure testabatur; simul curiam relinquebat. commotus est Tiberius, et quamquam mitibus verbis Pisonem
permulsisset, propinquos quoque eius impulit ut abeuntem
auctoritate vel precibus tenerent. haud minus liberi doloris
documentum idem Piso mox dedit vocata in ius Vrgulania,
quam supra leges amicitia Augustae extulerat. nec aut
Vrgulania optemperavit, in domum Caesaris spreto Pisone
vecta, aut ille abscessit, quamquam Augusta se violari et
imminui quereretur. Tiberius hactenus indulgere matri
civile ratus, ut se iturum ad praetoris tribunal, adfuturum
Vrgulaniae diceret, processit Palatio, procul sequi iussis
militibus. spectabatur occursante populo compositus ore
et sermonibus variis tempus atque iter ducens, donec propinquis Pisonem frustra coercentibus deferri Augusta pecuniam quae petebatur iuberet. isque finis rei, ex qua neque
Piso inglorius et Caesar maiore fama fuit. ceterum Vrgulaniae potentia adeo nimia civitati erat ut testis in causa
quadam, quae apud senatum tractabatur, venire dedignaretur: missus est praetor qui domi interrogaret, cum virgines
Vestales in foro et iudicio audiri, quotiens testimonium
dicerent, vetus mos fuerit.
Res eo anno prolatas haud referrem, ni pretium foret
Cn. Pisonis et Asinii Galli super eo negotio diversas sententias noscere. Piso, quamquam afuturum se dixerat
Caesar, ob id magis agendas censebat, ut absente principe
senatum et equites posse sua munia sustinere decorum rei
publicae foret. Gallus, quia speciem libertatis Piso praeceperat, nihil satis inlustre aut ex dignitate populi Romani
nisi coram et sub oculis Caesaris, eoque conventum Italiae
et adfluentis provincias praesentiae eius servanda dicebat.
audiente haec Tiberio ac silente magnis utrimque contentionibus acta, sed res dilatae.
Et certamen Gallo adversus Caesarem exortum est.
nam censuit in quinquennium magistratuum comitia habenda,
utque legionum legati, qui ante praeturam ea militia fungebantur, iam tum praetores destinarentur, princeps duodecim
candidatos in annos singulos nominaret. haud dubium
erat eam sententiam altius penetrare et arcana imperii
temptari. Tiberius tamen, quasi augeretur potestas eius,
disseruit: grave moderationi suae tot eligere, tot differre.
vix per singulos annos offensiones vitari, quamvis repulsam
propinqua spes soletur: quantum odii fore ab iis qui ultra
quinquennium proiciantur? unde prospici posse quae cuique tam longo temporis spatio mens, domus, fortuna?
superbire homines etiam annua designatione: quid si honorem per quinquennium agitent? quinquiplicari prorsus
magistratus, subverti leges, quae sua spatia exercendae
candidatorum industriae quaerendisque aut potiundis honoribus statuerint. favorabili in speciem oratione vim imperii
tenuit.
Censusque quorundam senatorum iuvit. quo magis
mirum fuit quod preces Marci Hortali, nobilis iuvenis, in
paupertate manifesta superbius accepisset. nepos erat oratoris Hortensii, inlectus a divo Augusto liberalitate decies
sestertii ducere uxorem, suscipere liberos, ne clarissima
familia extingueretur. igitur quattuor filiis ante limen
curiae adstantibus, loco sententiae, cum in Palatio senatus
haberetur, modo Hortensii inter oratores sitam imaginem
modo Augusti intuens, ad hunc modum coepit: 'patres
conscripti, hos, quorum numerum et pueritiam videtis, non
sponte sustuli sed quia princeps monebat; simul maiores
mei meruerant ut posteros haberent. nam ego, qui non
pecuniam, non studia populi neque eloquentiam, gentile
domus nostrae bonum, varietate temporum accipere vel
parare potuissem, satis habebam, si tenues res meae nec
mihi pudori nec cuiquam oneri forent. iussus ab imperatore uxorem duxi. en stirps et progenies tot consulum, tot
dictatorum. nec ad invidiam ista sed conciliandae misericordiae refero. adsequentur florente te, Caesar, quos dederis
honores: interim Q. Hortensii pronepotes, divi Augusti
alumnos ab inopia defende.'
Inclinatio senatus incitamentum Tiberio fuit quo
promptius adversaretur, his ferme verbis usus: 'si quantum
pauperum est venire huc et liberis suis petere pecunias
coeperint, singuli numquam exsatiabuntur, res publica deficiet. nec sane ideo a maioribus concessum est egredi
aliquando relationem et quod in commune conducat loco
sententiae proferre, ut privata negotia et res familiaris nostras
hic augeamus, cum invidia senatus et principum, sive indulserint largitionem sive abnuerint. non enim preces sunt
istud, sed efflagitatio, intempestiva quidem et inprovisa,
cum aliis de rebus convenerint patres, consurgere et numero
atque aetate liberum suorum urgere modestiam senatus,
eandem vim in me transmittere ac velut perfringere aerarium, quod si ambitione exhauserimus, per scelera supplendum erit. dedit tibi, Hortale, divus Augustus pecuniam,
sed non conpellatus nec ea lege ut semper daretur. languescet alioqui industria, intendetur socordia, si nullus ex se
metus aut spes, et securi omnes aliena subsidia expectabunt, sibi ignavi, nobis graves.' haec atque talia, quamquam cum adsensu audita ab iis quibus omnia principum,
honesta atque inhonesta, laudare mos est, plures per silentium aut occultum murmur excepere. sensitque Tiberius;
et cum paulum reticuisset, Hortalo se respondisse ait: ceterum si patribus videretur, daturum liberis eius ducena sestertia singulis, qui sexus virilis essent. egere alii grates:
siluit Hortalus, pavore an avitae nobilitatis etiam inter
angustias fortunae retinens. neque miseratus est posthac
Tiberius, quamvis domus Hortensii pudendam ad inopiam
delaberetur.
Eodem anno mancipii unius audacia, ni mature subventum foret, discordiis armisque civilibus rem publicam
perculisset. Postumi Agrippae servus, nomine Clemens,
comperto fine Augusti pergere in insulam Planasiam et
fraude aut vi raptum Agrippam ferre ad exercitus Germanicos non servili animo concepit. ausa eius inpedivit tarditas onerariae navis: atque interim patrata caede ad maiora
et magis praecipitia conversus furatur cineres vectusque
Cosam Etruriae promunturium ignotis locis sese abdit,
donec crinem barbamque promitteret: nam aetate et forma
haud dissimili in dominum erat. tum per idoneos et secreti
eius socios crebrescit vivere Agrippam, occultis primum
sermonibus, ut vetita solent, mox vago rumore apud inperitissimi cuiusque promptas auris aut rursum apud tur-
bidos eoque nova cupientis. atque ipse adire municipia
obscuro diei, neque propalam aspici neque diutius isdem
locis, sed quia veritas visu et mora, falsa festinatione et
incertis valescunt, relinquebat famam aut praeveniebat.
Vulgabatur interim per Italiam servatum munere
deum Agrippam, credebatur Romae; iamque Ostiam invectum multitudo ingens, iam in urbe clandestini coetus
celebrabant, cum Tiberium anceps cura distrahere, vine
militum servum suum coerceret an inanem credulitatem
tempore ipso vanescere sineret: modo nihil spernendum,
modo non omnia metuenda ambiguus pudoris ac metus
reputabat. postremo dat negotium Sallustio Crispo. ille e
clientibus duos (quidam milites fuisse tradunt) deligit atque
hortatur, simulata conscientia adeant, offerant pecuniam,
fidem atque pericula polliceantur. exequuntur ut iussum
erat. dein speculati noctem incustoditam, accepta idonea
manu, vinctum clauso ore in Palatium traxere. percontanti
Tiberio quo modo Agrippa factus esset respondisse fertur
'quo modo tu Caesar.' ut ederet socios subigi non potuit.
nec Tiberius poenam eius palam ausus, in secreta Palatii
parte interfici iussit corpusque clam auferri. et quamquam
multi e domo principis equitesque ac senatores sustentasse
opibus, iuvisse consiliis dicerentur, haud quaesitum.
Fine anni arcus propter aedem Saturni ob recepta
signa cum Varo amissa ductu Germanici, auspiciis Tiberii,
et aedes Fortis Fortunae Tiberim iuxta in hortis, quos
Caesar dictator populo Romano legaverat, sacrarium genti
Iuliae effigiesque divo Augusto apud Bovillas dicantur.
C. Caelio L. Pomponio consulibus Germanicus Caesar
a. d. VII. Kal. Iunias triumphavit de Cheruscis Chattisque
et Angrivariis quaeque aliae nationes usque ad Albim
colunt. vecta spolia, captivi, simulacra montium, fluminum,
proeliorum; bellumque, quia conficere prohibitus erat, pro
confecto accipiebatur. augebat intuentium visus eximia
ipsius species currusque quinque liberis onustus. sed
suberat occulta formido, reputantibus haud prosperum in
Druso patre eius favorem vulgi, avunculum eiusdem Marcellum flagrantibus plebis studiis intra iuventam ereptum,
brevis et infaustos populi Romani amores.
Ceterum Tiberius nomine Germanici trecenos plebi
sestertios viritim dedit seque collegam consulatui eius destinavit. nec ideo sincerae caritatis fidem adsecutus amoliri
iuvenem specie honoris statuit struxitque causas aut forte
oblatas arripuit. rex Archelaus quinquagesimum annum
Cappadocia potiebatur, invisus Tiberio quod eum Rhodi
agentem nullo officio coluisset. nec id Archelaus per
superbiam omiserat, sed ab intimis Augusti monitus, quia
florente Gaio Caesare missoque ad res Orientis intuta
Tiberii amicitia credebatur. ut versa Caesarum subole
imperium adeptus est, elicit Archelaum matris litteris, quae
non dissimulatis filii offensionibus clementiam offerebat, si
ad precandum veniret. ille ignarus doli vel, si intellegere
crederetur, vim metuens in urbem properat; exceptusque
immiti a principe et mox accusatus in senatu, non ob
crimina quae fingebantur sed angore, simul fessus senio
et quia regibus aequa, nedum infima insolita sunt, finem
vitae sponte an fato implevit. regnum in provinciam redactum est, fructibusque eius levari posse centesimae vectigal professus Caesar ducentesimam in posterum statuit.
per idem tempus Antiocho Commagenorum, Philopatore
Cilicum regibus defunctis turbabantur nationes, plerisque
Romanum, aliis regium imperium cupientibus; et provinciae Syria atque Iudaea, fessae oneribus, deminutionem
tributi orabant.
Igitur haec et de Armenia quae supra memoravi
apud patres disseruit, nec posse motum Orientem nisi Germanici sapientia conponi: nam suam aetatem vergere,
Drusi nondum satis adolevisse. tunc decreto patrum permissae Germanico provinciae quae mari dividuntur, maiusque imperium, quoquo adisset, quam iis qui sorte aut
missu principis obtinerent. sed Tiberius demoverat Syria
Creticum Silanum, per adfinitatem conexum Germanico,
quia Silani filia Neroni vetustissimo liberorum eius pacta
erat, praefeceratque Cn. Pisonem, ingenio violentum et
obsequii ignarum, insita ferocia a patre Pisone qui civili
bello resurgentis in Africa partis acerrimo ministerio adversus Caesarem iuvit, mox Brutum et Cassium secutus
concesso reditu petitione honorum abstinuit, donec ultro
ambiretur delatum ab Augusto consulatum accipere. sed
praeter paternos spiritus uxoris quoque Plancinae nobilitate
et opibus accendebatur; vix Tiberio concedere, liberos eius
ut multum infra despectare. nec dubium habebat se delectum qui Syriae imponeretur ad spes Germanici coercendas. credidere quidam data et a Tiberio occulta
mandata; et Plancinam haud dubie Augusta monuit aemulatione muliebri Agrippinam insectandi. divisa namque et
discors aula erat tacitis in Drusum aut Germanicum studiis.
Tiberius ut proprium et sui sanguinis Drusum fovebat:
Germanico alienatio patrui amorem apud ceteros auxerat,
et quia claritudine materni generis anteibat, avum M. Antonium, avunculum Augustum ferens. contra Druso proavus
eques Romanus Pomponius Atticus dedecere Claudiorum
imagines videbatur: et coniunx Germanici Agrippina fecunditate ac fama Liviam uxorem Drusi praecellebat.
sed fratres egregie concordes et proximorum certaminibus
inconcussi.
Nec multo post Drusus in Illyricum missus est ut
suesceret militiae studiaque exercitus pararet; simul iuvenem urbano luxu lascivientem melius in castris haberi
Tiberius seque tutiorem rebatur utroque filio legiones obtinente. sed Suebi praetendebantur auxilium adversus
Cheruscos orantes; nam discessu Romanorum ac vacui
externo metu gentis adsuetudine et tum aemulatione gloriae
arma in se verterant. vis nationum, virtus ducum in aequo;
set Maroboduum regis nomen invisum apud popularis,
Arminium pro libertate bellantem favor habebat.
Igitur non modo Cherusci sociique eorum, vetus
Arminii miles, sumpsere bellum, sed e regno etiam Marobodui Suebae gentes, Semnones ac Langobardi, defecere ad
eum. quibus additis praepollebat, ni Inguiomerus cum
manu clientium ad Maroboduum perfugisset, non aliam ob
causam quam quia fratris filio iuveni patruus senex parere
dedignabatur. deriguntur acies, pari utrimque spe, nec, ut
olim apud Germanos, vagis incursibus aut disiectas per
catervas: quippe longa adversum nos militia insueverant
sequi signa, subsidiis firmari, dicta imperatorum accipere.
ac tunc Arminius equo conlustrans cuncta, ut quosque advectus erat, reciperatam libertatem, trucidatas legiones,
spolia adhuc et tela Romanis derepta in manibus multorum
ostentabat; contra fugacem Maroboduum appellans, proeliorum expertem, Hercyniae latebris defensum; ac mox
per dona et legationes petivisse foedus, proditorem patriae,
satellitem Caesaris, haud minus infensis animis exturbandum quam Varum Quintilium interfecerint. meminissent
modo tot proeliorum, quorum eventu et ad postremum
eiectis Romanis satis probatum, penes utros summa belli
fuerit.
Neque Maroboduus iactantia sui aut probris in
hostem abstinebat, sed Inguiomerum tenens illo in cor-
pore decus omne Cheruscorum, illius consiliis gesta quae
prospere ceciderint testabatur: vaecordem Arminium et
rerum nescium alienam gloriam in se trahere, quoniam tres
vagas legiones et ducem fraudis ignarum perfidia deceperit,
magna cum clade Germaniae et ignominia sua, cum coniunx, cum filius eius servitium adhuc tolerent. at se duodecim legionibus petitum duce Tiberio inlibatam Germanorum gloriam servavisse, mox condicionibus aequis discessum; neque paenitere quod ipsorum in manu sit, integrum
adversum Romanos bellum an pacem incruentam malint.
his vocibus instinctos exercitus propriae quoque causae
stimulabant, cum a Cheruscis Langobardisque pro antiquo
decore aut recenti libertate et contra augendae dominationi
certaretur. non alias maiore mole concursum neque ambiguo magis eventu, fusis utrimque dextris cornibus; sperabaturque rursum pugna, ni Maroboduus castra in collis
subduxisset. id signum perculsi fuit; et transfugiis paulatim nudatus in Marcomanos concessit misitque legatos ad
Tiberium oraturos auxilia. responsum est non iure eum
adversus Cheruscos arma Romana invocare, qui pugnantis
in eundem hostem Romanos nulla ope iuvisset. missus
tamen Drusus, ut rettulimus, paci firmator.
Eodem anno duodecim celebres Asiae urbes conlapsae nocturno motu terrae, quo inprovisior graviorque
pestis fuit. neque solitum in tali casu effugium subveniebat in aperta prorumpendi, quia diductis terris hauriebantur. sedisse inmensos montis, visa in arduo quae plana
fuerint, effulsisse inter ruinam ignis memorant. asperrima
in Sardianos lues plurimum in eosdem misericordiae traxit: nam centies sestertium pollicitus Caesar, et quantum
aerario aut fisco pendebant in quinquennium remisit.
Magnetes a Sipylo proximi damno ac remedio habiti.
Temnios, Philadelphenos, Aegeatas, Apollonidenses, quique
Mosteni aut Macedones Hyrcani vocantur, et Hierocaesariam, Myrinam, Cymen, Tmolum levari idem in tempus
tributis mittique ex senatu placuit, qui praesentia spectaret
refoveretque. delectus est M. Ateius e praetoriis, ne consulari obtinente Asiam aemulatio inter pares et ex eo
impedimentum oreretur.
Magnificam in publicum largitionem auxit Caesar
haud minus grata liberalitate, quod bona Aemiliae Musae,
locupletis intestatae, petita in fiscum, Aemilio Lepido, cuius
e domo videbatur, et Pantulei divitis equitis Romani hereditatem, quamquam ipse heres in parte legeretur, tradidit
M. Servilio, quem prioribus neque suspectis tabulis scriptum
compererat, nobilitatem utriusque pecunia iuvandam praefatus. neque hereditatem cuiusquam adiit nisi cum amicitia
meruisset: ignotos et aliis infensos eoque principem nuncupantis procul arcebat. ceterum ut honestam innocentium
paupertatem levavit, ita prodigos et ob flagitia egentis, Vibidium Varronem, Marium Nepotem, Appium Appianum,
Cornelium Sullam, Q. Vitellium movit senatu aut sponte
cedere passus est.
Isdem temporibus deum aedis vetustate aut igni
abolitas coeptasque ab Augusto dedicavit, Libero Liberaeque et Cereri iuxta circum maximum, quam A. Postumius
dictator voverat, eodemque in loco aedem Florae ab Lucio
et Marco Publiciis aedilibus constitutam, et Iano templum,
quod apud forum holitorium C. Duilius struxerat, qui primus
rem Romanam prospere mari gessit triumphumque navalem
de Poenis meruit. Spei aedes a Germanico sacratur: hanc
A. Atilius voverat eodem bello.
Adolescebat interea lex maiestatis. et Appuleiam
Varillam, sororis Augusti neptem, quia probrosis sermonibus divum Augustum ac Tiberium et matrem eius inlusisset
Caesarique conexa adulterio teneretur, maiestatis delator
arcessebat. de adulterio satis caveri lege Iulia visum: maiestatis crimen distingui Caesar postulavit damnarique, si
qua de Augusto inreligiose dixisset: in se iacta nolle ad
cognitionem vocari. interrogatus a consule quid de iis
censeret quae de matre eius locuta secus argueretur reticuit; dein proximo senatus die illius quoque nomine
oravit ne cui verba in eam quoquo modo habita crimini
forent. liberavitque Appuleiam lege maiestatis: adulterii
graviorem poenam deprecatus, ut exemplo maiorum propinquis suis ultra ducentesimum lapidem removeretur
suasit. adultero Manlio Italia atque Africa interdictum
est.
De praetore in locum Vipstani Galli, quem mors
abstulerat, subrogando certamen incessit. Germanicus atque Drusus (nam etiam tum Romae erant) Haterium Agrippam propinquum Germanici fovebant: contra plerique
nitebantur ut numerus liberorum in candidatis praepolleret,
quod lex iubebat. laetabatur Tiberius, cum inter filios eius
et leges senatus disceptaret. victa est sine dubio lex, sed
neque statim et paucis suffragiis, quo modo etiam cum
valerent leges vincebantur.
Eodem anno coeptum in Africa bellum, duce hostium Tacfarinate. is natione Numida, in castris Romanis
auxiliaria stipendia meritus, mox desertor, vagos primum
et latrociniis suetos ad praedam et raptus congregare, dein
more militiae per vexilla et turmas componere, postremo
non inconditae turbae sed Musulamiorum dux haberi.
valida ea gens et solitudinibus Africae propinqua, nullo
etiam tum urbium cultu, cepit arma Maurosque accolas in
bellum traxit: dux et his, Mazippa. divisusque exercitus,
ut Tacfarinas lectos viros et Romanum in modum armatos
castris attineret, disciplina et imperiis suesceret, Mazippa
levi cum copia incendia et caedis et terrorem circumferret.
conpulerantque Cinithios, haud spernendam nationem, in
eadem, cum Furius Camillus pro consule Africae legionem
et quod sub signis sociorum in unum conductos ad hostem
duxit, modicam manum, si multitudinem Numidarum atque
Maurorum spectares; sed nihil aeque cavebatur quam ne
bellum metu eluderent; spe victoriae inducti sunt ut vincerentur. igitur legio medio, leves cohortes duaeque alae
in cornibus locantur. nec Tacfarinas pugnam detrectavit.
fusi Numidae, multosque post annos Furio nomini partum
decus militiae. nam post illum reciperatorem urbis filiumque eius Camillum penes alias familias imperatoria laus
fuerat; atque hic, quem memoramus, bellorum expers
habebatur. eo pronior Tiberius res gestas apud senatum
celebravit; et decrevere patres triumphalia insignia, quod
Camillo ob modestiam vitae impune fuit.
Sequens annus Tiberium tertio, Germanicum iterum
consules habuit. sed eum honorem Germanicus iniit apud
urbem Achaiae Nicopolim, quo venerat per Illyricam oram
viso fratre Druso in Delmatia agente, Hadriatici ac mox
Ionii maris adversam navigationem perpessus. igitur paucos dies insumpsit reficiendae classi; simul sinus Actiaca
victoria inclutos et sacratas ab Augusto manubias castraque
Antonii cum recordatione maiorum suorum adiit. namque
ei, ut memoravi, avunculus Augustus, avus Antonius erant,
magnaque illic imago tristium laetorumque. hinc ventum
Athenas, foederique sociae et vetustae urbis datum ut uno
lictore uteretur. excepere Graeci quaesitissimis honoribus,
vetera suorum facta dictaque praeferentes quo plus dignationis adulatio haberet.
Petita inde Euboea tramisit Lesbum ubi Agrippina
novissimo partu Iuliam edidit. tum extrema Asiae Perinthumque ac Byzantium, Thraecias urbes, mox Propontidis
angustias et os Ponticum intrat, cupidine veteres locos et
fama celebratos noscendi; pariterque provincias internis
certaminibus aut magistratuum iniuriis fessas refovebat. atque illum in regressu sacra Samothracum visere nitentem
obvii aquilones depulere. igitur adito Ilio quaeque ibi
varietate fortunae et nostri origine veneranda, relegit Asiam
adpellitque Colophona ut Clarii Apollinis oraculo uteretur.
non femina illic, ut apud Delphos, sed certis e familiis et
ferme Mileto accitus sacerdos numerum modo consultantium et nomina audit; tum in specum degressus, hausta
fontis arcani aqua, ignarus plerumque litterarum et carminum edit responsa versibus compositis super rebus quas
quis mente concepit. et ferebatur Germanico per ambages,
ut mos oraculis, maturum exitum cecinisse.
At Cn. Piso quo properantius destinata inciperet
civitatem Atheniensium turbido incessu exterritam oratione
saeva increpat, oblique Germanicum perstringens quod
contra decus Romani nominis non Atheniensis tot cladibus
extinctos, sed conluviem illam nationum comitate nimia
coluisset: hos enim esse Mithridatis adversus Sullam, Antonii adversus divum Augustum socios. etiam vetera obiectabat, quae in Macedones inprospere, violenter in suos
fecissent, offensus urbi propria quoque ira quia Theophilum
quendam Areo iudicio falsi damnatum precibus suis non
concederent. exim navigatione celeri per Cycladas et compendia maris adsequitur Germanicum apud insulam Rhodum, haud nescium quibus insectationibus petitus foret:
sed tanta mansuetudine agebat ut, cum orta tempestas
raperet in abrupta possetque interitus inimici ad casum
referri, miserit triremis quarum subsidio discrimini eximeretur. neque tamen mitigatus Piso, et vix diei moram
perpessus linquit Germanicum praevenitque. et postquam
Syriam ac legiones attigit, largitione, ambitu, infimos manipularium iuvando, cum veteres centuriones, severos tribunos
demoveret locaque eorum clientibus suis vel deterrimo
cuique attribueret, desidiam in castris, licentiam in urbibus,
vagum ac lascivientem per agros militem sineret, eo usque
corruptionis provectus est ut sermone vulgi parens legionum haberetur. nec Plancina se intra decora feminis tenebat, sed exercitio equitum, decursibus cohortium interesse,
in Agrippinam, in Germanicum contumelias iacere, quibusdam etiam bonorum militum ad mala obsequia promptis,
quod haud invito imperatore ea fieri occultus rumor incedebat. nota haec Germanico, sed praeverti ad Armenios
instantior cura fuit.
Ambigua gens ea antiquitus hominum ingeniis et
situ terrarum, quoniam nostris provinciis late praetenta penitus ad Medos porrigitur; maximisque imperiis interiecti
et saepius discordes sunt, adversus Romanos odio et in Parthum invidia. regem illa tempestate non habebant, amoto
Vonone: sed favor nationis inclinabat in Zenonem, Polemonis regis Pontici filium, quod is prima ab infantia instituta et cultum Armeniorum aemulatus, venatu epulis et
quae alia barbari celebrant, proceres plebemque iuxta devinxerat. igitur Germanicus in urbe Artaxata adprobantibus nobilibus, circumfusa multitudine, insigne regium capiti
eius imposuit. ceteri venerantes regem Artaxiam consalutavere, quod illi vocabulum indiderant ex nomine urbis. at
Cappadoces in formam provinciae redacti Q. Veranium legatum accepere; et quaedam ex regiis tributis deminuta quo
mitius Romanum imperium speraretur. Commagenis
Q. Servaeus praeponitur, tum primum ad ius praetoris
translatis.
Cunctaque socialia prospere composita non ideo
laetum Germanicum habebant ob superbiam Pisonis qui
iussus partem legionum ipse aut per filium in Armeniam
ducere utrumque neglexerat. Cyrri demum apud hiberna
decumae legionis convenere, firmato vultu, Piso adversus
metum, Germanicus ne minari crederetur; et erat, ut
rettuli, clementior. sed amici accendendis offensionibus
callidi intendere vera, adgerere falsa ipsumque et Plancinam et filios variis modis criminari. postremo paucis familiarium adhibitis sermo coeptus a Caesare, qualem ira et
dissimulatio gignit, responsum a Pisone precibus contumacibus; discesseruntque apertis odiis. post quae rarus in
tribunali Caesaris Piso, et si quando adsideret, atrox ac
dissentire manifestus. vox quoque eius audita est in convivio, cum apud regem Nabataeorum coronae aureae magno
pondere Caesari et Agrippinae, leves Pisoni et ceteris offerrentur, principis Romani, non Parthi regis filio eas epulas
dari; abiecitque simul coronam et multa in luxum addidit
quae Germanico quamquam acerba tolerabantur tamen.
Inter quae ab rege Parthorum Artabano legati venere. miserat amicitiam ac foedus memoraturos, et cupere
novari dextras, daturumque honori Germanici ut ripam
Euphratis accederet: petere interim ne Vonones in Syria
haberetur neu proceres gentium propinquis nuntiis ad discordias traheret. ad ea Germanicus de societate Romanorum Parthorumque magnifice, de adventu regis et cultu sui
cum decore ac modestia respondit. Vonones Pompeiopolim,
Ciliciae maritimam urbem, amotus est. datum id non modo
precibus Artabani, sed contumeliae Pisonis cui gratissimus
erat ob plurima officia et dona quibus Plancinam devinxerat.
M. Silano L. Norbano consulibus Germanicus Aegyptum proficiscitur cognoscendae antiquitatis. sed cura provinciae praetendebatur, levavitque apertis horreis pretia
frugum multaque in vulgus grata usurpavit: sine milite incedere, pedibus intectis et pari cum Graecis amictu, P. Scipionis aemulatione, quem eadem factitavisse apud Siciliam,
quamvis flagrante adhuc Poenorum bello, accepimus. Tiberius cultu habituque eius lenibus verbis perstricto, acerrime
increpuit quod contra instituta Augusti non sponte principis
Alexandriam introisset. nam Augustus inter alia dominationis arcana, vetitis nisi permissu ingredi senatoribus aut
equitibus Romanis inlustribus, seposuit Aegyptum ne fame
urgeret Italiam quisquis eam provinciam claustraque terrae
ac maris quamvis levi praesidio adversum ingentis exercitus insedisset.
Sed Germanicus nondum comperto profectionem
eam incusari Nilo subvehebatur, orsus oppido a Canopo.
condidere id Spartani ob sepultum illic rectorem navis Canopum, qua tempestate Menelaus Graeciam repetens diversum ad mare terramque Libyam deiectus
est
. inde proximum
amnis os dicatum Herculi, quem indigenae ortum apud se
et antiquissimum perhibent eosque, qui postea pari virtute
fuerint, in cognomentum eius adscitos; mox visit veterum
Thebarum magna vestigia. et manebant structis molibus
litterae Aegyptiae, priorem opulentiam complexae: iussusque
e senioribus sacerdotum patrium sermonem interpretari, referebat habitasse quondam septingenta milia aetate militari,
atque eo cum exercitu regem Rhamsen Libya Aethiopia
Medisque et Persis et Bactriano ac Scytha potitum quasque
terras Suri Armeniique et contigui Cappadoces colunt, inde
Bithynum, hinc Lycium ad mare imperio tenuisse. legebantur et indicta gentibus tributa, pondus argenti et auri,
numerus armorum equorumque et dona templis ebur atque
odores, quasque copias frumenti et omnium utensilium
quaeque natio penderet, haud minus magnifica quam nunc
vi Parthorum aut potentia Romana iubentur.
Ceterum Germanicus aliis quoque miraculis intendit
animum, quorum praecipua fuere Memnonis saxea effigies,
ubi radiis solis icta est, vocalem sonum reddens, disiectasque inter et vix pervias arenas instar montium eductae pyramides certamine et opibus regum, lacusque effossa humo,
superfluentis Nili receptacula; atque alibi angustiae et profunda altitudo, nullis inquirentium spatiis penetrabilis. exim
ventum Elephantinen ac Syenen, claustra olim Romani imperii, quod nunc rubrum ad mare patescit.
Dum ea aestas Germanico pluris per provincias
transigitur, haud leve decus Drusus quaesivit inliciens Germanos ad discordias utque fracto iam Maroboduo usque in
exitium insisteretur. erat inter Gotones nobilis iuvenis
nomine Catualda, profugus olim vi Marobodui et tunc dubiis
rebus eius ultionem ausus. is valida manu finis Marcomanorum ingreditur corruptisque primoribus ad societatem
inrumpit regiam castellumque iuxta situm. veteres illic
Sueborum praedae et nostris e provinciis lixae ac negotiatores reperti quos ius commercii, dein cupido augendi pecu-
niam, postremo oblivio patriae suis quemque ab sedibus
hostilem in agrum transtulerat.
Maroboduo undique deserto non aliud subsidium
quam misericordia Caesaris fuit. transgressus Danuvium,
qua Noricam provinciam praefluit, scripsit Tiberio non ut
profugus aut supplex sed ex memoria prioris fortunae: nam
multis nationibus clarissimum quondam regem ad se vocantibus Romanam amicitiam praetulisse. responsum a Caesare
tutam ei honoratamque sedem in Italia fore, si maneret:
sin rebus eius aliud conduceret, abiturum fide qua venisset.
ceterum apud senatum disseruit non Philippum Atheniensibus, non Pyrrhum aut Antiochum populo Romano perinde
metuendos fuisse. extat oratio qua magnitudinem viri, violentiam subiectarum ei gentium et quam propinquus Italiae
hostis, suaque in destruendo eo consilia extulit. et Maroboduus quidem Ravennae habitus, si quando insolescerent
Suebi quasi rediturus in regnum ostentabatur: sed non
excessit Italia per duodeviginti annos consenuitque multum
imminuta claritate ob nimiam vivendi cupidinem. idem
Catualdae casus neque aliud perfugium. pulsus haud multo
post Hermundurorum opibus et Vibilio duce receptusque,
Forum Iulium, Narbonensis Galliae coloniam, mittitur.
barbari utrumque comitati, ne quietas provincias immixti
turbarent, Danuvium ultra inter flumina Marum et Cusum
locantur, dato rege Vannio gentis Quadorum.
Simul nuntiato regem Artaxian Armeniis a Germanico datum, decrevere patres ut Germanicus atque Drusus
ovantes urbem introirent. structi et arcus circum latera
templi Martis Vltoris cum effigie Caesarum, laetiore Tiberio
quia pacem sapientia firmaverat quam si bellum per acies
confecisset. igitur Rhescuporim quoque, Thraeciae regem,
astu adgreditur. omnem eam nationem Rhoemetalces tenuerat; quo defuncto Augustus partem Thraecum Rhescuporidi fratri eius, partem filio Cotyi permisit. in ea divisione
arva et urbes et vicina Graecis Cotyi, quod incultum ferox
adnexum hostibus, Rhescuporidi cessit: ipsorumque regum
ingenia, illi mite et amoenum, huic atrox avidum et societatis impatiens erat. sed primo subdola concordia egere:
mox Rhescuporis egredi finis, vertere in se Cotyi data et
resistenti vim facere, cunctanter sub Augusto, quem auctorem utriusque regni, si sperneretur, vindicem metuebat.
enimvero audita mutatione principis immittere latronum
globos, excindere castella, causas bello.
Nihil aeque Tiberium anxium habebat quam ne
composita turbarentur. deligit centurionem qui nuntiaret
regibus ne armis disceptarent; statimque a Cotye dimissa
sunt quae paraverat auxilia. Rhescuporis ficta modestia
postulat eundem in locum coiretur: posse de controversiis
conloquio transigi. nec diu dubitatum de tempore, loco,
dein condicionibus, cum alter facilitate, alter fraude cuncta
inter se concederent acciperentque. Rhescuporis sanciendo,
ut dictitabat, foederi convivium adicit, tractaque in multam
noctem laetitia per epulas ac vinolentiam incautum Cotyn
et, postquam dolum intellexerat, sacra regni, eiusdem familiae deos et hospitalis mensas obtestantem catenis onerat.
Thraeciaque omni potitus scripsit ad Tiberium structas sibi
insidias, praeventum insidiatorem; simul bellum adversus
Bastarnas Scythasque praetendens novis peditum et equitum
copiis sese firmabat. molliter rescriptum, si fraus abesset,
posse eum innocentiae fidere; ceterum neque se neque
senatum nisi cognita causa ius et iniuriam discreturos:
proinde tradito Cotye veniret transferretque invidiam criminis.
Eas litteras Latinius Pandusa pro praetore Moesiae
cum militibus quis Cotys traderetur in Thraeciam misit.
Rhescuporis inter metum et iram cunctatus maluit patrati
quam incepti facinoris reus esse: occidi Cotyn iubet mortemque sponte sumptam ementitur. nec tamen Caesar
placitas semel artes mutavit, sed defuncto Pandusa, quem
sibi infensum Rhescuporis arguebat, Pomponium Flaccum,
veterem stipendiis et arta cum rege amicitia eoque accommodatiorem ad fallendum, ob id maxime Moesiae praefecit.
Flaccus in Thraeciam transgressus per ingentia promissa quamvis ambiguum et scelera sua reputantem perpulit ut praesidia Romana intraret. circumdata hinc regi
specie honoris valida manus, tribunique et centuriones
monendo, suadendo, et quanto longius abscedebatur, apertiore custodia, postremo gnarum necessitatis in urbem
traxere. accusatus in senatu ab uxore Cotyis damnatur,
ut procul regno teneretur. Thraecia in Rhoemetalcen
filium, quem paternis consiliis adversatum constabat, inque
liberos Cotyis dividitur; iisque nondum adultis Trebellenus
Rufus praetura functus datur qui regnum interim tractaret,
exemplo quo maiores M. Lepidum Ptolemaei liberis tutorem
in Aegyptum miserant. Rhescuporis Alexandriam devectus
atque illic fugam temptans an ficto crimine interficitur.
Per idem tempus Vonones, quem amotum in Ciliciam
memoravi, corruptis custodibus effugere ad Armenios, inde
Albanos Heniochosque et consanguineum sibi regem Scytharum conatus est. specie venandi omissis maritimis locis
avia saltuum petiit, mox pernicitate equi ad amnem Pyramum contendit, cuius pontes accolae ruperant audita regis
fuga, neque vado penetrari poterat. igitur in ripa fluminis
a Vibio Frontone praefecto equitum vincitur, mox Remmius
evocatus, priori custodiae regis adpositus, quasi per iram
gladio eum transigit. unde maior fides conscientia sceleris
et metu indicii mortem Vononi inlatam.
At Germanicus Aegypto remeans cuncta quae apud
legiones aut urbes iusserat abolita vel in contrarium versa
cognoscit. hinc graves in Pisonem contumeliae, nec minus
acerba quae ab illo in Caesarem intentabantur. dein Piso
abire Syria statuit. mox adversa Germanici valetudine
detentus, ubi recreatum accepit votaque pro incolumitate
solvebantur, admotas hostias, sacrificalem apparatum, festam
Antiochensium plebem per lictores proturbat. tum Seleuciam degreditur, opperiens aegritudinem, quae rursum Germanico acciderat. saevam vim morbi augebat persuasio
veneni a Pisone accepti; et reperiebantur solo ac parietibus
erutae humanorum corporum reliquiae, carmina et devotiones et nomen Germanici plumbeis tabulis insculptum,
semusti cineres ac tabo obliti aliaque malefica quis creditur
animas numinibus infernis sacrari. simul missi a Pisone
incusabantur ut valetudinis adversa rimantes.
Ea Germanico haud minus ira quam per metum
accepta. si limen obsideretur, si effundendus spiritus sub
oculis inimicorum foret, quid deinde miserrimae coniugi,
quid infantibus liberis eventurum? lenta videri veneficia:
festinare et urgere, ut provinciam, ut legiones solus habeat.
sed non usque eo defectum Germanicum, neque praemia
caedis apud interfectorem mansura. componit epistulas
quis amicitiam ei renuntiabat: addunt plerique iussum
provincia decedere. nec Piso moratus ultra navis solvit
moderabaturque cursui quo propius regrederetur si mors
Germanici Syriam aperuisset.
Caesar paulisper ad spem erectus, dein fesso corpore,
ubi finis aderat, adsistentis amicos in hunc modum adloquitur: 'si fato concederem, iustus mihi dolor etiam
adversus deos esset, quod me parentibus liberis patriae
intra iuventam praematuro exitu raperent: nunc scelere
Pisonis et Plancinae interceptus ultimas preces pectoribus
vestris relinquo: referatis patri ac fratri, quibus acerbitatibus
dilaceratus, quibus insidiis circumventus miserrimam vitam
pessima morte finierim. si quos spes meae, si quos propinquus sanguis, etiam quos invidia erga viventem movebat,
inlacrimabunt quondam florentem et tot bellorum superstitem muliebri fraude cecidisse. erit vobis locus querendi
apud senatum, invocandi leges. non hoc praecipuum amicorum munus est, prosequi defunctum ignavo questu, sed
quae voluerit meminisse, quae mandaverit exequi. flebunt
Germanicum etiam ignoti: vindicabitis vos, si me potius
quam fortunam meam fovebatis. ostendite populo Romano
divi Augusti neptem eandemque coniugem meam, numerate
sex liberos. misericordia cum accusantibus erit fingentibusque scelesta mandata aut non credent homines aut non
ignoscent.' iuravere amici dextram morientis contingentes
spiritum ante quam ultionem amissuros.
Tum ad uxorem versus per memoriam sui, per communis liberos oravit exueret ferociam, saevienti fortunae
summitteret animum, neu regressa in urbem aemulatione
potentiae validiores inritaret. haec palam et alia secreto
per quae ostendisse credebatur metum ex Tiberio. neque
multo post extinguitur, ingenti luctu provinciae et circumiacentium populorum. indoluere exterae nationes regesque:
tanta illi comitas in socios, mansuetudo in hostis; visuque
et auditu iuxta venerabilis, cum magnitudinem et gravi-
tatem summae fortunae retineret, invidiam et adrogantiam
effugerat.
Funus sine imaginibus et pompa per laudes ac
memoriam virtutum eius celebre fuit. et erant qui formam,
aetatem, genus mortis ob propinquitatem etiam locorum in
quibus interiit, magni Alexandri fatis adaequarent. nam
utrumque corpore decoro, genere insigni, haud multum
triginta annos egressum, suorum insidiis externas inter
gentis occidisse: sed hunc mitem erga amicos, modicum
voluptatum, uno matrimonio, certis liberis egisse, neque
minus proeliatorem, etiam si temeritas afuerit praepeditusque
sit perculsas tot victoriis Germanias servitio premere. quod
si solus arbiter rerum, si iure et nomine regio fuisset, tanto
promptius adsecuturum gloriam militiae quantum clementia,
temperantia, ceteris bonis artibus praestitisset. corpus antequam cremaretur nudatum in foro Antiochensium, qui locus
sepulturae destinabatur, praetuleritne veneficii signa parum
constitit; nam ut quis misericordia in Germanicum et praesumpta suspicione aut favore in Pisonem pronior, diversi
interpretabantur.
Consultatum inde inter legatos quique alii senatorum
aderant quisnam Syriae praeficeretur. et ceteris modice
nisis, inter Vibium Marsum et Cn. Sentium diu quaesitum:
dein Marsus seniori et acrius tendenti Sentio concessit.
isque infamem veneficiis ea in provincia et Plancinae percaram nomine Martinam in urbem misit, postulantibus
Vitellio ac Veranio ceterisque qui crimina et accusationem
tamquam adversus receptos iam reos instruebant.
At Agrippina, quamquam defessa luctu et corpore
aegro, omnium tamen quae ultionem morarentur intolerans
ascendit classem cum cineribus Germanici et liberis, miserantibus cunctis quod femina nobilitate princeps, pulcherrimo
modo matrimonio inter venerantis gratantisque aspici solita,
tunc feralis reliquias sinu ferret, incerta ultionis, anxia sui
et infelici fecunditate fortunae totiens obnoxia. Pisonem
interim apud Coum insulam nuntius adsequitur excessisse
Germanicum. quo intemperanter accepto caedit victimas,
adit templa, neque ipse gaudium moderans et magis insolescente Plancina, quae luctum amissae sororis tum primum
laeto cultu mutavit.
Adfluebant centuriones monebantque prompta illi
legionum studia: repeteret provinciam non iure ablatam
et vacuam. igitur quid agendum consultanti M. Piso filius
properandum in urbem censebat: nihil adhuc inexpiabile
admissum neque suspiciones imbecillas aut inania famae
pertimescenda. discordiam erga Germanicum odio fortasse
dignam, non poena; et ademptione provinciae satis factum
inimicis. quod si regrederetur, obsistente Sentio civile
bellum incipi; nec duraturos in partibus centuriones militesque apud quos recens imperatoris sui memoria et penitus
infixus in Caesares amor praevaleret.
Contra Domitius Celer, ex intima eius amicitia,
disseruit utendum eventu: Pisonem, non Sentium Syriae
praepositum; huic fascis et ius praetoris, huic legiones
datas. si quid hostile ingruat, quem iustius arma oppositurum
quam
qui legati auctoritatem et propria mandata
acceperit? relinquendum etiam rumoribus tempus quo
senescant: plerumque innocentis recenti invidiae imparis.
at si teneat exercitum, augeat viris, multa quae provideri
non possint fortuito in melius casura. 'an festinamus cum
Germanici cineribus adpellere, ut te inauditum et indefensum
planctus Agrippinae ac vulgus imperitum primo rumore
rapiant? est tibi Augustae conscientia, est Caesaris favor,
sed in occulto; et perisse Germanicum nulli iactantius
maerent quam qui maxime laetantur.'
Haud magna mole Piso promptus ferocibus in sententiam trahitur missisque ad Tiberium epistulis incusat
Germanicum luxus et superbiae; seque pulsum, ut locus
rebus novis patefieret, curam exercitus eadem fide qua
tenuerit repetivisse. simul Domitium impositum triremi
vitare litorum oram praeterque insulas lato mari pergere
in Syriam iubet. concurrentis desertores per manipulos
componit, armat lixas traiectisque in continentem navibus
vexillum tironum in Syriam euntium intercipit, regulis
Cilicum ut se auxiliis iuvarent scribit, haud ignavo ad ministeria belli iuvene Pisone, quamquam suscipiendum bellum
abnuisset.
Igitur oram Lyciae ac Pamphyliae praelegentes,
obviis navibus quae Agrippinam vehebant, utrimque infensi
arma primo expediere: dein mutua formidine non ultra
iurgium processum est, Marsusque Vibius nuntiavit Pisoni
Romam ad dicendam causam veniret. ille eludens respondit adfuturum ubi praetor qui de veneficiis quaereret
reo atque accusatoribus diem prodixisset. interim Domitius
Laodiciam urbem Syriae adpulsus, cum hiberna sextae
legionis peteret, quod eam maxime novis consiliis idoneam
rebatur, a Pacuvio legato praevenitur. id Sentius Pisoni
per litteras aperit monetque ne castra corruptoribus, ne
provinciam bello temptet. quosque Germanici memores
aut inimicis eius adversos cognoverat, contrahit, magnitudinem imperatoris identidem ingerens et rem publicam
armis peti; ducitque validam manum et proelio paratam.
Nec Piso, quamquam coepta secus cadebant, omisit
tutissima e praesentibus, sed castellum Ciliciae munitum
admodum, cui nomen Celenderis, occupat; nam admixtis
desertoribus et tirone nuper intercepto suisque et Plancinae
servitiis auxilia Cilicum quae reguli miserant in numerum
legionis composuerat. Caesarisque se legatum testabatur
provincia quam is dedisset arceri, non a legionibus (earum
quippe accitu venire), sed a Sentio privatum odium falsis
criminibus tegente. consisterent in acie, non pugnaturis
militibus ubi Pisonem ab ipsis parentem quondam appellatum, si iure ageretur, potiorem, si armis, non invalidum
vidissent. tum pro munimentis castelli manipulos explicat
colle arduo et derupto; nam cetera mari cinguntur. contra
veterani ordinibus ac subsidiis instructi: hinc militum, inde
locorum asperitas, sed non animus, non spes, ne tela quidem
nisi agrestia aut subitum
in
usum properata. ut venere in
manus, non ultra dubitatum quam dum Romanae cohortes
in aequum eniterentur: vertunt terga Cilices seque castello
claudunt.
Interim Piso classem haud procul opperientem adpugnare frustra temptavit; regressusque et pro muris, modo
semet adflictando, modo singulos nomine ciens, praemiis
vocans, seditionem coeptabat, adeoque commoverat ut
signifer legionis sextae signum ad eum transtulerit. tum
Sentius occanere cornua tubasque et peti aggerem, erigi
scalas iussit ac promptissimum quemque succedere, alios
tormentis hastas saxa et faces ingerere. tandem victa pertinacia Piso oravit ut traditis armis maneret in castello,
dum Caesar cui Syriam permitteret consulitur. non receptae condiciones nec aliud quam naves et tutum in
urbem iter concessum est.
At Romae, postquam Germanici valetudo percrebuit
cunctaque ut ex longinquo aucta in deterius adferebantur,
dolor ira, et erumpebant questus. ideo nimirum in extremas terras relegatum, ideo Pisoni permissam provinciam;
hoc egisse secretos Augustae cum Plancina sermones. vera
prorsus de Druso seniores locutos: displicere regnantibus
civilia filiorum ingenia, neque ob aliud interceptos quam
quia populum Romanum aequo iure complecti reddita libertate agitaverint. hos vulgi sermones audita mors adeo
incendit ut ante edictum magistratuum, ante senatus consultum sumpto iustitio desererentur fora, clauderentur
domus. passim silentia et gemitus, nihil compositum in
ostentationem; et quamquam neque insignibus lugentium
abstinerent, altius animis maerebant. forte negotiatores
vivente adhuc Germanico Syria egressi laetiora de valetudine eius attulere. statim credita, statim vulgata sunt:
ut quisque obvius, quamvis leviter audita in alios atque illi
in plures cumulata gaudio transferunt. cursant per urbem,
moliuntur templorum foris; iuvat credulitatem nox et
promptior inter tenebras adfirmatio. nec obstitit falsis
Tiberius donec tempore ac spatio vanescerent: et populus
quasi rursum ereptum acrius doluit.
Honores ut quis amore in Germanicum aut ingenio
validus reperti decretique: ut nomen eius Saliari carmine
caneretur; sedes curules sacerdotum Augustalium locis
superque eas querceae coronae statuerentur; ludos circensis eburna effigies praeiret neve quis flamen aut augur
in locum Germanici nisi gentis Iuliae crearetur. arcus
additi Romae et apud ripam Rheni et in monte Syriae
Amano cum inscriptione rerum gestarum ac mortem ob
rem publicam obisse. sepulchrum Antiochiae ubi crematus, tribunal Epidaphnae quo in loco vitam finierat.
statuarum locorumve in quis coleretur haud facile quis
numerum inierit. cum censeretur clipeus auro et magni-
tudine insignis inter auctores eloquentiae, adseveravit Tiberius solitum paremque ceteris dicaturum: neque enim
eloquentiam fortuna discerni et satis inlustre si veteres
inter scriptores haberetur. equester ordo cuneum Germanici appellavit qui iuniorum dicebatur, instituitque uti
turmae idibus Iuliis imaginem eius sequerentur. pleraque
manent: quaedam statim omissa sunt aut vetustas oblitteravit.
Ceterum recenti adhuc maestitia soror Germanici
Livia, nupta Druso, duos virilis sexus simul enixa est.
quod rarum laetumque etiam modicis penatibus tanto
gaudio principem adfecit ut non temperaverit quin iactaret
apud patres nulli ante Romanorum eiusdem fastigii viro
geminam stirpem editam: nam cuncta, etiam fortuita, ad
gloriam vertebat. sed populo tali in tempore id quoque
dolorem tulit, tamquam auctus liberis Drusus domum Germanici magis urgeret.
Eodem anno gravibus senatus decretis libido feminarum coercita cautumque ne quaestum corpore faceret
cui avus aut pater aut maritus eques Romanus fuisset. nam
Vistilia praetoria familia genita licentiam stupri apud aedilis
vulgaverat, more inter veteres recepto, qui satis poenarum
adversum impudicas in ipsa professione flagitii credebant.
exactum et a Titidio Labeone Vistiliae marito cur in uxore
delicti manifesta ultionem legis omisisset. atque illo praetendente sexaginta dies ad consultandum datos necdum
praeterisse, satis visum de Vistilia statuere; eaque in insulam Seriphon abdita est. actum et de sacris Aegyptiis
Iudaicisque pellendis factumque patrum consultum ut
quattuor milia libertini generis ea superstitione infecta quis
idonea aetas in insulam Sardiniam veherentur, coercendis
illic latrociniis et, si ob gravitatem caeli interissent, vile
damnum; ceteri cederent Italia nisi certam ante diem
profanos ritus exuissent.
Post quae rettulit Caesar capiendam virginem in
locum Occiae, quae septem et quinquaginta per annos
summa sanctimonia Vestalibus sacris praesederat; egitque
grates Fonteio Agrippae et Domitio Pollioni quod offerendo filias de officio in rem publicam certarent. praelata
est Pollionis filia, non ob aliud quam quod mater eius in
eodem coniugio manebat; nam Agrippa discidio domum
imminuerat. et Caesar quamvis posthabitam decies sestertii dote solatus est.
Saevitiam annonae incusante plebe statuit frumento
pretium quod emptor penderet, binosque nummos se additurum negotiatoribus in singulos modios. neque tamen ob
ea parentis patriae delatum et antea vocabulum adsumpsit,
acerbeque increpuit eos qui divinas occupationes ipsumque dominum dixerant. unde angusta et lubrica oratio
sub principe qui libertatem metuebat adulationem oderat.
Reperio apud scriptores senatoresque eorundem
temporum Adgandestrii principis Chattorum lectas in senatu litteras, quibus mortem Arminii promittebat si
patrandae neci venenum mitteretur, responsumque esse
non fraude neque occultis, sed palam et armatum populum
Romanum hostis suos ulcisci. qua gloria aequabat se
Tiberius priscis imperatoribus qui venenum in Pyrrum
regem vetuerant prodiderantque. ceterum Arminius abscedentibus Romanis et pulso Maroboduo regnum adfectans libertatem popularium adversam habuit, petitusque
armis cum varia fortuna certaret, dolo propinquorum cecidit: liberator haud dubie Germaniae et qui non primordia
populi Romani, sicut alii reges ducesque, sed florentissi-
mum imperium lacessierit, proeliis ambiguus, bello non
victus. septem et triginta annos vitae, duodecim potentiae
explevit, caniturque adhuc barbaras apud gentis, Graecorum annalibus ignotus, qui sua tantum mirantur, Romanis
haud perinde celebris, dum vetera extollimus recentium
incuriosi.