Inlusit dehinc Neroni fortuna per vanitatem ipsius et
promissa Caeselli Bassi, qui origine Poenus, mente turbida,
nocturnae quietis imaginem ad spem haud dubiae rei traxit,
vectusque Romam, principis aditum emercatus, expromit
repertum in agro suo specum altitudine immensa, quo
magna vis auri contineretur, non in formam pecuniae sed
rudi et antiquo pondere. lateres quippe praegravis iacere,
adstantibus parte alia columnis; quae per tantum aevi
occulta augendis praesentibus bonis. ceterum, ut coniectura demonstrabat, Dido Phoenissam Tyro profugam condita Carthagine illas opes abdidisse, ne novus populus
nimia pecunia lasciviret aut reges Numidarum, et alias
infensi, cupidine auri ad bellum accenderentur.
Igitur Nero, non auctoris, non ipsius negotii fide satis
spectata nec missis per quos nosceret an vera adferrentur,
auget ultro rumorem mittitque qui velut paratam praedam
adveherent. dantur triremes et delectum remigium iuvandae
festinationi. nec aliud per illos dies populus credulitate,
prudentes diversa fama tulere. ac forte quinquennale ludicrum secundo lustro celebrabatur, ab oratoribusque praecipua materia in laudem principis adsumpta est. non enim
solitas tantum fruges nec confusum metallis aurum gigni,
sed nova ubertate provenire terram et obvias opes deferre
deos, quaeque alia summa facundia nec minore adulatione
servilia fingebant, securi de facilitate credentis.
Gliscebat interim luxuria spe inani consumebanturque
veteres opes quasi oblatis quas multos per annos prodigeret.
quin et inde iam largiebatur; et divitiarum expectatio inter
causas paupertatis publicae erat. nam Bassus effosso agro
suo latisque circum arvis, dum hunc vel illum locum promissi specus adseverat, sequunturque non modo milites
sed populus agrestium efficiendo operi adsumptus, tandem
posita vaecordia, non falsa antea somnia sua seque tunc
primum elusum admirans, pudorem et metum morte voluntaria effugit. quidam vinctum ac mox dimissum tradidere
ademptis bonis in locum regiae gazae.
Interea senatus propinquo iam lustrali certamine, ut
dedecus averteret, offert imperatori victoriam cantus adicitque facundiae coronam qua ludicra deformitas velaretur.
sed Nero nihil ambitu nec potestate senatus opus esse
dictitans, se aequum adversum aemulos et religione iudicum
meritam laudem adsecuturum, primo carmen in scaena
recitat; mox flagitante vulgo ut omnia studia sua publicaret
(haec enim verba dixere) ingreditur theatrum, cunctis citharae legibus obtemperans, ne fessus resideret, ne sudorem
nisi ea quam indutui gerebat veste detergeret, ut nulla oris
aut narium excrementa viserentur. postremo flexus genu
et coetum illum manu veneratus sententias iudicum opperiebatur ficto pavore. et plebs quidem urbis, histrionum
quoque gestus iuvare solita, personabat certis modis plausuque composito. crederes laetari, ac fortasse laetabantur
per incuriam publici flagitii.
Sed qui remotis e municipiis severaque adhuc et
antiqui moris retinente Italia, quique per longinquas provincias lascivia inexperti officio legationum aut privata
utilitate advenerant, neque aspectum illum tolerare neque
labori inhonesto sufficere, cum manibus nesciis fatiscerent,
turbarent gnaros ac saepe a militibus verberarentur, qui
per cuneos stabant ne quod temporis momentum impari
clamore aut silentio segni praeteriret. constitit plerosque
equitum, dum per angustias aditus et ingruentem multitudinem enituntur, obtritos, et alios, dum diem noctemque
sedilibus continuant, morbo exitiabili correptos. quippe
gravior inerat metus, si spectaculo defuissent, multis palam
et pluribus occultis, ut nomina ac vultus, alacritatem tristitiamque coeuntium scrutarentur. unde tenuioribus statim
inrogata supplicia, adversum inlustris dissimulatum ad praesens et mox redditum odium. ferebantque Vespasianum,
tamquam somno coniveret, a Phoebo liberto increpitum
aegreque meliorum precibus obtectum, mox imminentem
perniciem maiore fato effugisse.
Post finem ludicri Poppaea mortem obiit, fortuita
mariti iracundia, a quo gravida ictu calcis adflicta est.
neque enim venenum crediderim, quamvis quidam scriptores tradant, odio magis quam ex fide: quippe liberorum
cupiens et amori uxoris obnoxius erat. corpus non igni
abolitum, ut Romanus mos, sed regum externorum consuetudine differtum odoribus conditur tumuloque Iuliorum
infertur. ductae tamen publicae exequiae laudavitque ipse
apud rostra formam eius et quod divinae infantis parens
fuisset aliaque fortunae munera pro virtutibus.
Mortem Poppaeae ut palam tristem, ita recordantibus
laetam ob impudicitiam eius saevitiamque, nova insuper
invidia Nero complevit prohibendo C. Cassium officio exequiarum, quod primum indicium mali. neque in longum
dilatum est, sed Silanus additur, nullo crimine nisi quod
Cassius opibus vetustis et gravitate morum, Silanus claritudine generis et modesta iuventa praecellebant. igitur
missa ad senatum oratione removendos a re publica utrosque disseruit, obiectavitque Cassio quod inter imagines
maiorum etiam C. Cassi effigiem coluisset, ita inscriptam
'duci partium': quippe semina belli civilis et defectionem
a domo Caesarum quaesitam; ac
ne
memoria tantum infensi nominis ad discordias uteretur, adsumpsisse L. Silanum,
iuvenem genere nobilem, animo praeruptum, quem novis
rebus ostentaret.
Ipsum dehinc Silanum increpuit isdem quibus patruum
eius Torquatum, tamquam disponeret iam imperii curas
praeficeretque rationibus et libellis et epistulis libertos,
inania simul et falsa: nam Silanus intentior metu et exitio
patrui ad praecavendum exterritus erat. inducti posthac
vocabulo indicum qui in Lepidam, Cassii uxorem, Silani
amitam, incestum cum fratris filio et diros sacrorum ritus
confingerent. trahebantur ut conscii Vulcacius Tullinus ac
Marcellus Cornelius senatores et Calpurnius Fabatus eques
Romanus; qui appellato principe instantem damnationem
frustrati, mox Neronem circa summa scelera distentum
quasi minores evasere.
Tunc consulto senatus Cassio et Silano exilia decernuntur: de Lepida Caesar statueret. deportatusque in
insulam Sardiniam Cassius, et senectus eius expectabatur.
Silanus tamquam Naxum deveheretur Ostiam amotus, post
municipio Apuliae, cui nomen Barium est, clauditur. illic
indignissimum casum sapienter tolerans a centurione ad
caedem misso corripitur; suadentique venas abrumpere
animum quidem morti destinatum ait, sed non remittere
percussori gloriam ministerii. at centurio quamvis inermem,
praevalidum tamen et irae quam timori propiorem cernens
premi a militibus iubet. nec omisit Silanus obniti et intendere ictus, quantum manibus nudis valebat, donec a
centurione vulneribus adversis tamquam in pugna caderet.
Haud minus prompte L. Vetus socrusque eius Sextia et Pollitta filia necem subiere, invisi principi tamquam
vivendo exprobrarent interfectum esse Rubellium Plautum,
generum Luci Veteris. sed initium detegendae saevitiae
praebuit interversis patroni rebus ad accusandum transgrediens Fortunatus libertus, adscito Claudio Demiano, quem
ob flagitia vinctum a Vetere Asiae pro consule exolvit Nero
in praemium accusationis. quod ubi cognitum reo seque
et libertum pari sorte componi, Formianos in agros digreditur: illic eum milites occulta custodia circumdant. aderat
filia, super ingruens periculum longo dolore atrox, ex quo
percussores Plauti mariti sui viderat; cruentamque cervicem
eius amplexa servabat sanguinem et vestis respersas, vidua
inpexa luctu continuo nec ullis alimentis nisi quae mortem
arcerent. tum hortante patre Neapolim pergit; et quia
aditu Neronis prohibebatur, egressus obsidens, audiret insontem neve consulatus sui quondam collegam dederet
liberto, modo muliebri eiulatu, aliquando sexum egressa
voce infensa clamitabat, donec princeps immobilem se
precibus et invidiae iuxta ostendit.
Ergo nuntiat patri abicere spem et uti necessitate:
simul adfertur parari cognitionem senatus et trucem sententiam. nec defuere qui monerent magna ex parte heredem
Caesarem nuncupare atque ita nepotibus de reliquo consu-
lere. quod aspernatus, ne vitam proxime libertatem actam
novissimo servitio foedaret, largitur in servos quantum
aderat pecuniae; et si qua asportari possent, sibi quemque
deducere, tres modo lectulos ad suprema retineri iubet.
tunc eodem in cubiculo, eodem ferro abscindunt venas,
properique et singulis vestibus ad verecundiam velati balineis inferuntur, pater filiam, avia neptem, illa utrosque
intuens, et certatim precantes labenti animae celerem exitum, ut relinquerent suos superstites et morituros. servavitque ordinem fortuna, ac seniores prius, tum cui prima
aetas extinguuntur. accusati post sepulturam decretumque
ut more maiorum punirentur, et Nero intercessit, mortem
sine arbitro permittens: ea caedibus peractis ludibria adiciebantur.
Publius Gallus eques Romanus, quod Faenio Rufo
intimus et Veteri non alienus fuerat, aqua atque igni prohibitus est. liberto et accusatori praemium operae locus
in theatro inter viatores tribunicios datur. et menses, qui
Aprilem eundemque Neroneum sequebantur, Maius Claudii,
Iunius Germanici vocabulis mutantur, testificante Cornelio
Orfito, qui id censuerat, ideo Iunium mensem transmissum,
quia duo iam Torquati ob scelera interfecti infaustum
nomen Iunium fecissent.
Tot facinoribus foedum annum etiam dii tempestatibus et morbis insignivere. vastata Campania turbine ventorum, qui villas arbusta fruges passim disiecit pertulitque
violentiam ad vicina urbi; in qua omne mortalium genus
vis pestilentiae depopulabatur, nulla caeli intemperie quae
occurreret oculis. sed domus corporibus exanimis, itinera
funeribus complebantur; non sexus, non aetas periculo
vacua; servitia perinde et ingenua plebes raptim extingui,
inter coniugum et liberorum lamenta, qui dum adsident,
dum deflent, saepe eodem rogo cremabantur. equitum
senatorumque interitus quamvis promisci minus flebiles
erant, tamquam communi mortalitate saevitiam principis
praevenirent.
Eodem anno dilectus per Galliam Narbonensem Africamque et Asiam habiti sunt supplendis Illyrici legionibus, ex
quibus aetate aut valetudine fessi sacramento solvebantur.
cladem Lugdunensem quadragies sestertio solatus est princeps, ut amissa urbi reponerent; quam pecuniam Lugdunenses ante obtulerant urbis casibus.
C. Suetonio Luccio Telesino consulibus Antistius
Sosianus, factitatis in Neronem carminibus probrosis exilio,
ut dixi, multatus, postquam id honoris indicibus tamque
promptum ad caedes principem accepit, inquies animo et
occasionum haud segnis Pammenem, eiusdem loci exulem
et Chaldaeorum arte famosum eoque multorum amicitiis
innexum, similitudine fortunae sibi conciliat, ventitare ad
eum nuntios et consultationes non frustra ratus; simul
annuam pecuniam a P. Anteio ministrari cognoscit. neque
nescium habebat Anteium caritate Agrippinae invisum
Neroni opesque eius praecipuas ad eliciendam cupidinem
eamque causam multis exitio esse. igitur interceptis Antei
litteris, furatus etiam libellos, quibus dies genitalis eius et
eventura secretis Pammenis occultabantur, simul repertis
quae de ortu vitaque Ostorii Scapulae composita erant,
scribit ad principem magna se et quae incolumitati eius
conducerent adlaturum, si brevem exilii veniam impetravisset: quippe Anteium et Ostorium imminere rebus et sua
Caesarisque fata scrutari. exim missae liburnicae advehiturque propere Sosianus. ac vulgato eius indicio inter
damnatos magis quam inter reos Anteius Ostoriusque habebantur, adeo ut testamentum Antei nemo obsignaret,
nisi Tigellinus auctor extitisset monito prius Anteio ne
supremas tabulas moraretur. atque ille hausto veneno,
tarditatem eius perosus intercisis venis mortem adproperavit.
Ostorius longinquis in agris apud finem Ligurum id
temporis erat: eo missus centurio qui caedem eius maturaret. causa festinandi ex eo oriebatur quod Ostorius
multa militari fama et civicam coronam apud Britanniam
meritus, ingenti corpore armorumque scientia metum Neroni fecerat ne invaderet pavidum semper et reperta nuper
coniuratione magis exterritum. igitur centurio, ubi effugia
villae clausit, iussa imperatoris Ostorio aperit. is fortitudinem saepe adversum hostis spectatam in se vertit; et
quia venae quamquam interruptae parum sanguinis effundebant, hactenus manu servi usus ut immotum pugionem
extolleret, adpressit dextram eius iuguloque occurrit.
Etiam si bella externa et obitas pro re publica mortis
tanta casuum similitudine memorarem, meque ipsum satias
cepisset aliorumque taedium expectarem, quamvis honestos
civium exitus, tristis tamen et continuos aspernantium: at
nunc patientia servilis tantumque sanguinis domi perditum
fatigant animum et maestitia restringunt. neque aliam
defensionem ab iis quibus ista noscentur exegerim, quam
ne oderim tam segniter pereuntis. ira illa numinum in
res Romanas fuit, quam non, ut in cladibus exercituum
aut captivitate urbium, semel edito transire licet. detur
hoc inlustrium virorum posteritati, ut quo modo exequiis
a promisca sepultura separantur, ita in traditione supremorum accipiant habeantque propriam memoriam.
Paucos quippe intra dies eodem agmine Annaeus
Mela, Cerialis Anicius, Rufrius Crispinus, C. Petronius cecidere, Mela et Crispinus equites Romani dignitate senatoria.
nam hic quondam praefectus praetorii et consularibus insignibus donatus ac nuper crimine coniurationis in Sardiniam
exactus accepto iussae mortis nuntio semet interfecit.
Mela, quibus Gallio et Seneca parentibus natus, petitione
honorum abstinuerat per ambitionem praeposteram ut
eques Romanus consularibus potentia aequaretur; simul
adquirendae pecuniae brevius iter credebat per procurationes administrandis principis negotiis. idem Annaeum
Lucanum genuerat, grande adiumentum claritudinis. quo
interfecto dum rem familiarem eius acriter requirit, accusatorem concivit Fabium Romanum, ex intimis Lucani amicis.
mixta inter patrem filiumque coniurationis scientia fingitur,
adsimilatis Lucani litteris: quas inspectas Nero ferri ad
eum iussit, opibus eius inhians. at Mela, quae tum promptissima mortis via, exolvit venas, scriptis codicillis quibus
grandem pecuniam in Tigellinum generumque eius Cossutianum Capitonem erogabat quo cetera manerent. additur
codicillis, tamquam de iniquitate exitii querens ita scripsisset, se quidem mori nullis supplicii causis, Rufrium
autem Crispinum et Anicium Cerialem vita frui infensos
principi. quae composita credebantur de Crispino, quia
interfectus erat, de Ceriale, ut interficeretur. neque enim
multo post vim sibi attulit, minore quam ceteri miseratione, quia proditam G. Caesari coniurationem ab eo meminerant.
De C. Petronio pauca supra repetenda sunt. nam
illi dies per somnum, nox officiis et oblectamentis vitae
transigebatur; utque alios industria, ita hunc ignavia ad
famam protulerat, habebaturque non ganeo et profligator,
ut plerique sua haurientium, sed erudito luxu. ac dicta
factaque eius quanto solutiora et quandam sui neglegentiam
praeferentia, tanto gratius in speciem simplicitatis accipiebantur. proconsul tamen Bithyniae et mox consul vigentem se ac parem negotiis ostendit. dein revolutus ad
vitia seu vitiorum imitatione inter paucos familiarium
Neroni adsumptus est, elegantiae arbiter, dum nihil amoenum et molle adfluentia putat, nisi quod ei Petronius
adprobavisset. unde invidia Tigellini quasi adversus aemulum et scientia voluptatum potiorem. ergo crudelitatem
principis, cui ceterae libidines cedebant, adgreditur, amicitiam Scaevini Petronio obiectans, corrupto ad indicium
servo ademptaque defensione et maiore parte familiae in
vincla rapta.
Forte illis diebus Campaniam petiverat Caesar, et
Cumas usque progressus Petronius illic attinebatur; nec
tulit ultra timoris aut spei moras. neque tamen praeceps
vitam expulit, sed incisas venas, ut libitum, obligatas aperire
rursum et adloqui amicos, non per seria aut quibus gloriam
constantiae peteret. audiebatque referentis nihil de immortalitate animae et sapientium placitis, sed levia carmina
et facilis versus. servorum alios largitione, quosdam verberibus adfecit. iniit epulas, somno indulsit, ut quamquam
coacta mors fortuitae similis esset. ne codicillis quidem,
quod plerique pereuntium, Neronem aut Tigellinum aut
quem alium potentium adulatus est, sed flagitia principis
sub nominibus exoletorum feminarumque et novitatem
cuiusque stupri perscripsit atque obsignata misit Neroni.
fregitque anulum ne mox usui esset ad facienda pericula.
Ambigenti Neroni quonam modo noctium suarum ingenia notescerent, offertur Silia, matrimonio senatoris haud
ignota et ipsi ad omnem libidinem adscita ac Petronio perquam familiaris. agitur in exilium tamquam non siluisset
quae viderat pertuleratque, proprio odio. at Minucium
Thermum praetura functum Tigellini simultatibus dedit,
quia libertus Thermi quaedam de Tigellino criminose detulerat, quae cruciatibus tormentorum ipse, patronus eius
nece immerita luere.
Trucidatis tot insignibus viris ad postremum Nero
virtutem ipsam excindere concupivit interfecto Thrasea
Paeto et Barea Sorano, olim utrisque infensus et accedentibus causis in Thraseam, quod senatu egressus est
cum de Agrippina referretur, ut memoravi, quodque Iuvenalium ludicro parum spectabilem operam praebuerat; eaque offensio altius penetrabat, quia idem Thrasea Patavi,
unde ortus erat, ludis cetastis a Troiano Antenore institutis habitu tragico cecinerat. die quoque quo praetor
Antistius ob probra in Neronem composita ad mortem
damnabatur, mitiora censuit obtinuitque; et cum deum
honores Poppaeae decernuntur sponte absens, funeri non
interfuerat. quae oblitterari non sinebat Capito Cossutianus, praeter animum ad flagitia praecipitem iniquus Thraseae quod auctoritate eius concidisset, iuvantis Cilicum
legatos dum Capitonem repetundarum interrogant.
Quin et illa obiectabat, principio anni vitare Thraseam sollemne ius iurandum; nuncupationibus votorum
non adesse, quamvis quindecimvirali sacerdotio praeditum;
numquam pro salute principis aut caelesti voce immolavisse; adsiduum olim et indefessum, qui vulgaribus quoque
patrum consultis semet fautorem aut adversarium ostenderet, triennio non introisse curiam; nuperrimeque, cum
ad coercendos Silanum et Veterem certatim concurreretur,
privatis potius clientium negotiis vacavisse. secessionem
iam id et partis et, si idem multi audeant, bellum esse.
'ut quondam C. Caesarem' inquit 'et M. Catonem, ita
nunc te, Nero, et Thraseam avida discordiarum civitas
loquitur. et habet sectatores vel potius satellites, qui nondum contumaciam sententiarum, sed habitum vultumque
eius sectantur, rigidi et tristes, quo tibi lasciviam exprobrent. huic uni incolumitas tua sine
cura
, artes sine
honore. prospera principis respuit: etiamne luctibus et doloribus non satiatur? eiusdem animi est Poppaeam divam
non credere, cuius in acta divi Augusti et divi Iuli non
iurare. spernit religiones, abrogat leges. diurna populi
Romani per provincias, per exercitus curatius leguntur, ut
noscatur quid Thrasea non fecerit. aut transeamus ad illa
instituta, si potiora sunt, aut nova cupientibus auferatur
dux et auctor. ista secta Tuberones et Favonios, veteri
quoque rei publicae ingrata nomina, genuit. ut imperium
evertant libertatem praeferunt: si perverterint, libertatem
ipsam adgredientur. frustra Cassium amovisti, si gliscere
et vigere Brutorum aemulos passurus es. denique nihil
ipse de Thrasea scripseris: disceptatorem senatum nobis
relinque.' extollit ira promptum Cossutiani animum Nero
adicitque Marcellum Eprium acri eloquentia.
At Baream Soranum iam sibi Ostorius Sabinus eques
Romanus poposcerat reum ex proconsulatu Asiae, in quo
offensiones principis auxit iustitia atque industria, et quia
portui Ephesiorum aperiendo curam insumpserat vimque
civitatis Pergamenae prohibentis Acratum, Caesaris libertum,
statuas et picturas evehere inultam omiserat. sed crimini
dabatur amicitia Plauti et ambitio conciliandae provinciae
ad spes novas. tempus damnationi delectum, quo Tiridates
accipiendo Armeniae regno adventabat, ut ad externa rumoribus intestinum scelus obscuraretur, an ut magnitudinem
imperatoriam caede insignium virorum quasi regio facinore
ostentaret.
Igitur omni civitate ad excipiendum principem spectandumque regem effusa, Thrasea occursu prohibitus non
demisit animum, sed codicillos ad Neronem composuit,
requirens obiecta et expurgaturum adseverans, si notitiam
criminum et copiam diluendi habuisset. eos codicillos
Nero properanter accepit, spe exterritum Thraseam scripsisse, per quae claritudinem principis extolleret suamque
famam dehonestaret. quod ubi non evenit vultumque et
spiritus et libertatem insontis ultro extimuit, vocari patres
iubet.
Tum Thrasea inter proximos consultavit, temptaretne
defensionem an sperneret. diversa consilia adferebantur.
quibus intrari curiam placebat, securos esse de constantia
eius disserunt; nihil dicturum nisi quo gloriam augeret.
segnis et pavidos supremis suis secretum circumdare: aspiceret populus virum morti obvium, audiret senatus voces
quasi ex aliquo numine supra humanas: posse ipso miraculo etiam Neronem permoveri: sin crudelitati insisteret,
distingui certe apud posteros memoriam honesti exitus ab
ignavia per silentium pereuntium.
Contra qui opperiendum domi censebant, de ipso
Thrasea eadem, sed ludibria et contumelias imminere: subtraheret auris conviciis et probris. non solum Cossutianum
aut Eprium ad scelus promptos: superesse qui forsitan
manus ictusque per immanitatem ausuri sint; etiam bonos
metu sequi. detraheret potius senatui quem perornavisset
infamiam tanti flagitii et relinqueret incertum quid viso
Thrasea reo decreturi patres fuerint. ut Neronem flagitiorum pudor caperet inrita spe agitari; multoque magis
timendum ne in coniugem, in filiam, in cetera pignora eius
saeviret. proinde intemeratus, impollutus, quorum vestigiis
et studiis vitam duxerit, eorum gloria peteret finem. aderat
consilio Rusticus Arulenus, flagrans iuvenis, et cupidine
laudis offerebat se intercessurum senatus consulto: nam
plebei tribunus erat. cohibuit spiritus eius Thrasea ne
vana et reo non profutura, intercessori exitiosa inciperet.
sibi actam aetatem, et tot per annos continuum vitae ordinem non deserendum: illi initium magistratuum et integra
quae supersint. multum ante secum expenderet quod tali
in tempore capessendae rei publicae iter ingrederetur. ceterum ipse an venire in senatum deceret meditationi suae
reliquit.
At postera luce duae praetoriae cohortes armatae
templum Genetricis Veneris insedere; aditum senatus globus togatorum obsederat non occultis gladiis, dispersique
per fora ac basilicas cunei militares. inter quorum aspectus
et minas ingressi curiam senatores, et oratio principis per
quaestorem eius audita est: nemine nominatim compellato
patres arguebat quod publica munia desererent eorumque
exemplo equites Romani ad segnitiam verterentur: etenim
quid mirum e longinquis provinciis haud veniri, cum plerique adepti consulatum et sacerdotia hortorum potius amoenitati inservirent. quod velut telum corripuere accusatores.
Et initium faciente Cossutiano, maiore vi Marcellus
summam rem publicam agi clamitabat; contumacia inferiorum lenitatem imperitantis deminui. nimium mitis ad
eam diem patres, qui Thraseam desciscentem, qui generum
eius Helvidium Priscum in isdem furoribus, simul Paconium
Agrippinum, paterni in principes odii heredem, et Curtium
Montanum detestanda carmina factitantem eludere impune
sinerent. requirere se in senatu consularem, in votis sacerdotem, in iure iurando civem, nisi contra instituta et caerimonias maiorum proditorem palam et hostem Thrasea induisset. denique agere senatorem et principis obtrectatores
protegere solitus veniret, censeret quid corrigi aut mutari
vellet: facilius perlaturos singula increpantem quam nunc
silentium perferrent omnia damnantis. pacem illi per orbem
terrae, an victorias sine damno exercituum displicere? ne
hominem bonis publicis maestum, et qui fora theatra templa
pro solitudine haberet, qui minitaretur exilium suum, ambitionis pravae compotem facerent. non illi consulta haec,
non magistratus aut Romanam urbem videri. abrumperet
vitam ab ea civitate cuius caritatem olim, nunc et aspectum
exuisset.
Cum per haec atque talia Marcellus, ut erat torvus
ac minax, voce vultu oculis ardesceret, non illa nota et
celebritate periculorum sueta iam senatus maestitia, sed
novus et altior pavor manus et tela militum cernentibus.
simul ipsius Thraseae venerabilis species obversabatur; et
erant qui Helvidium quoque miserarentur, innoxiae adfinitatis poenas daturum. quid Agrippino obiectum nisi tristem
patris fortunam, quando et ille perinde innocens Tiberii
saevitia concidisset. enimvero Montanum probae iuventae
neque famosi carminis, quia protulerit ingenium, extorrem agi.
Atque interim Ostorius Sabinus, Sorani accusator,
ingreditur orditurque de amicitia Rubelli Plauti, quodque
proconsulatum Asiae Soranus pro claritate sibi potius accommodatum quam ex utilitate communi egisset, alendo
seditiones civitatium. vetera haec: sed recens et quo discrimini patris filiam conectebat, quod pecuniam magis dilargita esset. acciderat sane pietate Serviliae (id enim
nomen puellae fuit), quae caritate erga parentem, simul
imprudentia aetatis, non tamen aliud consultaverat quam
de incolumitate domus, et an placabilis Nero, an cognitio
senatus nihil atrox adferret. igitur accita est in senatum,
steteruntque diversi ante tribunal consulum grandis aevo
parens, contra filia intra vicesimum aetatis annum, nuper
marito Annio Pollione in exilium pulso viduata desolataque,
ac ne patrem quidem intuens cuius onerasse pericula videbatur.
Tum interrogante accusatore an cultus dotalis, an
detractum cervici monile venum dedisset, quo pecuniam
faciendis magicis sacris contraheret, primum strata humi
longoque fletu et silentio, post altaria et aram complexa
'nullos' inquit 'impios deos, nullas devotiones, nec aliud
infelicibus precibus invocavi quam ut hunc optimum patrem
tu, Caesar, vos, patres, servaretis incolumem. sic gemmas
et vestis et dignitatis insignia dedi, quo modo si sanguinem
et vitam poposcissent. viderint isti, antehac mihi ignoti,
quo nomine sint, quas artes exerceant: nulla mihi principis
mentio nisi inter numina fuit. nescit tamen miserrimus
pater et, si crimen est, sola deliqui.'
Loquentis adhuc verba excipit Soranus proclamatque non illam in provinciam secum profectam, non Plauto
per aetatem nosci potuisse, non criminibus mariti conexam:
nimiae tantum pietatis ream separarent, atque ipse quamcumque sortem subiret. simul in amplexus occurrentis
filiae ruebat, nisi interiecti lictores utrisque obstitissent.
mox datus testibus locus; et quantum misericordiae saevitia
accusationis permoverat, tantum irae P. Egnatius testis
concivit. cliens hic Sorani et tunc emptus ad opprimendum amicum auctoritatem Stoicae sectae praeferebat, habitu et ore ad exprimendam imaginem honesti exercitus,
ceterum animo perfidiosus, subdolus, avaritiam ac libidinem
occultans; quae postquam pecunia reclusa sunt, dedit exemplum praecavendi, quo modo fraudibus involutos aut
flagitiis commaculatos, sic specie bonarum artium falsos et
amicitiae fallacis.
Idem tamen dies et honestum exemplum tulit Cassii
Asclepiodoti, qui magnitudine opum praecipuus inter Bithynos, quo obsequio florentem Soranum celebraverat, labantem
non deseruit, exutusque omnibus fortunis et in exilium
actus, aequitate deum erga bona malaque documenta.
Thraseae Soranoque et Serviliae datur mortis arbitrium;
Helvidius et Paconius Italia depelluntur; Montanus patri
concessus est, praedicto ne in re publica haberetur. accusatoribus Eprio et Cossutiano quinquagies sestertium singulis, Ostorio duodecies et quaestoria insignia tribuuntur.
Tum ad Thraseam in hortis agentem quaestor consulis missus vesperascente iam die. inlustrium virorum
feminarumque coetus frequentis egerat, maxime intentus
Demetrio Cynicae institutionis doctori, cum quo, ut coniectare erat intentione vultus et auditis, si qua clarius proloquebantur, de natura animae et dissociatione spiritus
corporisque inquirebat, donec advenit Domitius Caecilianus
ex intimis amicis et ei quid senatus censuisset exposuit.
igitur flentis queritantisque qui aderant facessere propere
Thrasea neu pericula sua miscere cum sorte damnati hortatur, Arriamque temptantem mariti suprema et exemplum
Arriae matris sequi monet retinere vitam filiaeque communi
subsidium unicum non adimere.
Tum progressus in porticum illic a quaestore reperitur, laetitiae propior, quia Helvidium generum suum Italia
tantum arceri cognoverat. accepto dehinc senatus consulto
Helvidium et Demetrium in cubiculum inducit; porrectisque utriusque brachii venis, postquam cruorem effudit,
humum super spargens, propius vocato quaestore 'libamus'
inquit 'Iovi liberatori. specta, iuvenis; et omen quidem dii
prohibeant, ceterum in ea tempora natus es quibus firmare
animum expediat constantibus exemplis.' post lentitudine
exitus gravis cruciatus adferente, obversis in Demetrium