Interea rex Parthorum Vologeses cognitis Corbulonis
rebus regemque alienigenam Tigranen Armeniae impositum,
simul fratre Tiridate pulso spretum Arsacidarum fastigium
ire ultum volens, magnitudine rursum Romana et continui
foederis reverentia diversas ad curas trahebatur, cunctator
ingenio et defectione Hyrcanorum, gentis validae, multisque
ex eo bellis inligatus. atque illum ambiguum novus insuper
nuntius contumeliae extimulat: quippe egressus Armenia
Tigranes Adiabenos, conterminam nationem, latius ac
diutius quam per latrocinia vastaverat, idque primores
gentium aegre tolerabant: eo contemptionis descensum ut
ne duce quidem Romano incursarentur, sed temeritate
obsidis tot per annos inter mancipia habiti. accendebat
dolorem eorum Monobazus, quem penes Adiabenum regimen, quod praesidium aut unde peteret rogitans. iam de
Armenia concessum, proxima trahi; et nisi defendant
Parthi, levius servitium apud Romanos deditis quam captis
esse. Tiridates quoque regni profugus per silentium aut
modice querendo gravior erat: non enim ignavia magna
imperia contineri; virorum armorumque faciendum certamen; id in summa fortuna aequius quod validius, et sua
retinere privatae domus, de alienis certare regiam laudem
esse.
Igitur commotus his Vologeses concilium vocat et
proximum sibi Tiridaten constituit atque ita orditur: 'hunc
ego eodem mecum patre genitum, cum mihi per aetatem
summo nomine concessisset, in possessionem Armeniae
deduxi, qui tertius potentiae gradus habetur: nam Medos
Pacorus ante ceperat. videbarque contra vetera fratrum
odia et certamina familiae nostrae penatis rite composuisse.
prohibent Romani et pacem numquam ipsis prospere
lacessitam nunc quoque in exitium suum abrumpunt. non
ibo infitias: aequitate quam sanguine, causa quam armis
retinere parta maioribus malueram. si cunctatione deliqui,
virtute corrigam. vestra quidem vis et gloria
in
integro est,
addita modestiae fama quae neque summis mortalium
spernenda est et a dis aestimatur.' simul diademate caput
Tiridatis evinxit, promptam equitum manum, quae regem
ex more sectatur, Monaesi nobili viro tradidit, adiectis
Adiabenorum auxiliis, mandavitque Tigranen Armenia exturbare, dum ipse positis adversus Hyrcanos discordiis viris
intimas molemque belli ciet, provinciis Romanis minitans.
Quae ubi Corbuloni certis nuntiis audita sunt, legiones
duas cum Verulano Severo et Vettio Bolano subsidium
Tigrani mittit occulto praecepto compositius cuncta quam
festinantius agerent: quippe bellum habere quam gerere
malebat; scripseratque Caesari proprio duce opus esse
qui Armeniam defenderet: Syriam ingruente Vologese
acriore in discrimine esse. atque interim reliquas legiones
pro ripa Euphratis locat, tumultuariam provincialium manum
armat, hostilis ingressus praesidiis intercipit. et quia egena
aquarum regio est castella fontibus imposita; quosdam
rivos congestu harenae abdidit.
Ea dum a Corbulone tuendae Syriae parantur, acto
raptim agmine Monaeses ut famam sui praeiret, non ideo
nescium aut incautum Tigranen offendit. occupaverat
Tigranocertam, urbem copia defensorum et magnitudine
moenium validam. ad hoc Nicephorius amnis haud spernenda latitudine partem murorum ambit; et ducta ingens
fossa qua fluvio diffidebatur. inerantque milites et provisi
ante commeatus, quorum subvectu pauci avidius progressi
et repentinis hostibus circumventi ira magis quam metu
ceteros accenderant. sed Partho ad exequendas obsidiones
nulla comminus audacia: raris sagittis neque clausos
exterret et semet frustratur. Adiabeni cum promovere
scalas et machinamenta inciperent, facile detrusi, mox
erumpentibus nostris caeduntur.
Corbulo tamen, quamvis secundis rebus suis, moderandum fortunae ratus misit ad Vologesen qui expostularent
vim provinciae inlatam: socium amicumque regem, cohortis
Romanas circumsideri. omitteret potius obsidionem, aut
se quoque in agro hostili castra positurum. Casperius
centurio in eam legationem delectus apud oppidum Nisibin,
septem et triginta milibus passuum a Tigranocerta distantem, adit regem et mandata ferociter edidit. Vologesi
vetus et penitus infixum erat arma Romana vitandi, nec
praesentia prospere fluebant. inritum obsidium, tutus manu
et copiis Tigranes, fugati qui expugnationem sumpserant,
missae in Armeniam legiones, et aliae pro Syria paratae
ultro inrumpere; sibi imbecillum equitem pabuli inopia:
nam exorta vis locustarum ambederat quidquid herbidum
aut frondosum. igitur metu abstruso mitiora obtendens,
missurum ad imperatorem Romanum legatos super petenda Armenia et firmanda pace respondet: Monaesen
omittere Tigranocertam iubet, ipse retro concedit.
Haec plures ut formidine regis et Corbulonis minis
patrata ac magnifica extollebant: alii occulte pepigisse
interpretabantur ut omisso utrimque bello et abeunte
Vologese Tigranes quoque Armenia abscederet. cur enim
exercitum Romanum a Tigranocertis deductum? cur deserta per otium quae bello defenderant? an melius hibernavisse in extrema Cappadocia, raptim erectis tuguriis, quam
in sede regni modo retenti? dilata prorsus arma ut Vologeses cum alio quam cum Corbulone certaret, Corbulo
meritae tot per annos gloriae non ultra periculum faceret.
nam, ut rettuli, proprium ducem tuendae Armeniae poposcerat, et adventare Caesennius Paetus audiebatur. iamque
aderat, copiis ita divisis ut quarta et duodecima legiones
addita quinta, quae recens e Moesis excita erat, simul
Pontica et Galatarum Cappadocumque auxilia Paeto oboedirent, tertia et sexta et decima legiones priorque Syriae
miles apud Corbulonem manerent; cetera ex rerum usu
sociarent partirenturve. sed neque Corbulo aemuli patiens,
et Paetus, cui satis ad gloriam erat si proximus haberetur,
despiciebat gesta, nihil caedis aut praedae, usurpatas
nomine tenus urbium expugnationes dictitans: se tributa
ac leges et pro umbra regis Romanum ius victis impositurum.
Sub idem tempus legati Vologesis, quos ad principem
missos memoravi, revertere inriti bellumque propalam
sumptum a Parthis. nec Paetus detrectavit, sed duabus
legionibus, quarum quartam Funisulanus Vettonianus eo in
tempore, duodecimam Calavius Sabinus regebant, Armeniam
intrat tristi omine. nam in transgressu Euphratis, quem
ponte tramittebant, nulla palam causa turbatus equus qui
consularia insignia gestabat retro evasit; hostiaque quae
muniebantur hibernaculis adsistens semifacta opera fuga
perrupit seque vallo extulit; et pila militum arsere, magis
insigni prodigio quia Parthus hostis missilibus telis decertat.
Ceterum Paetus spretis ominibus necdum satis firmatis
hibernaculis, nullo rei frumentariae provisu, rapit exercitum
trans montem Taurum reciperandis, ut ferebat, Tigranocertis vastandisque regionibus quas Corbulo integras omisisset. et capta quaedam castella gloriaeque et praedae
nonnihil partum, si aut gloriam cum modo aut praedam
cum cura habuisset. longinquis itineribus percursando
quae obtineri nequibant, corrupto qui captus erat commeatu
et instante iam hieme, reduxit exercitum composuitque ad
Caesarem litteras quasi confecto bello, verbis magnificis,
rerum vacuas.
Interim Corbulo numquam neglectam Euphratis ripam
crebrioribus praesidiis insedit; et ne ponti iniciendo impedimentum hostiles turmae adferrent (iam enim subiectis
campis magna specie volitabant), navis magnitudine praestantis et conexas trabibus ac turribus auctas agit per
amnem catapultisque et ballistis proturbat barbaros, in
quos saxa et hastae longius permeabant quam ut contrario
sagittarum iactu adaequarentur. dein pons continuatus
collesque adversi per socias cohortis, post legionum castris
occupantur, tanta celeritate et ostentatione virium ut Parthi
omisso paratu invadendae Syriae spem omnem in Armeniam
verterent, ubi Paetus imminentium nescius quintam legionem procul in Ponto habebat, reliquas promiscis militum
commeatibus infirmaverat, donec adventare Vologesen
magno et infenso agmine auditum.
Accitur legio duodecima et unde famam aucti exercitus speraverat, prodita infrequentia: qua tamen retineri
castra et eludi Parthus tractu belli poterat, si Paeto aut in suis
aut in alienis consiliis constantia fuisset: verum ubi a viris
militaribus adversus urgentis casus firmatus erat, rursus ne
alienae sententiae indigens videretur in diversa ac deteriora
transibat. et tunc relictis hibernis non fossam neque vallum
sibi sed corpora et arma in hostem data clamitans, duxit
legiones quasi proelio certaturus. deinde amisso centurione
et paucis militibus quos visendis hostium copiis praemiserat
trepidus remeavit. et quia minus acriter Vologeses institerat, vana rursus fiducia tria milia delecti peditis proximo
Tauri iugo imposuit quo transitum regis arcerent; alaris
quoque Pannonios, robur equitatus, in parte campi locat.
coniunx ac filius castello, cui Arsamosata nomen est, abditi,
data in praesidium cohorte ac disperso milite qui in uno
habitus vagum hostem promptius sustentavisset. aegre
compulsum ferunt ut instantem Corbuloni fateretur. nec
a Corbulone properatum quo gliscentibus periculis etiam
subsidii laus augeretur. expediri tamen itineri singula milia
ex tribus legionibus et alarios octingentos, parem numerum
e cohortibus iussit.
At Vologeses, quamvis obsessa a Paeto itinera hinc
peditatu inde equite accepisset, nihil mutato consilio, sed vi
ac minis alaris exterruit, legionarios obtrivit, uno tantum
centurione Tarquitio Crescente turrim, in qua praesidium
agitabat, defendere auso factaque saepius eruptione et caesis
qui barbarorum propius suggrediebantur, donec ignium
iactu circumveniretur. peditum si quis integer longinqua
et avia, vulnerati castra repetivere, virtutem regis, saevitiam
et copias gentium, cuncta metu extollentes, facili credulitate
eorum qui eadem pavebant. ne dux quidem obniti adversis,
sed cuncta militiae munia deseruerat, missis iterum ad
Corbulonem precibus, veniret propere, signa et aquilas et
nomen reliquum infelicis exercitus tueretur: se fidem
interim, donec vita suppeditet, retenturos.
Ille interritus et parte copiarum apud Syriam relicta,
ut munimenta Euphrati imposita retinerentur, qua proximum et commeatibus non egenum, regionem Commagenam,
exim Cappadociam, inde Armenios petivit. comitabantur
exercitum praeter alia sueta bello magna vis camelorum
onusta frumenti ut simul hostem famemque depelleret.
primum e perculsis Paccium primi pili centurionem obvium
habuit, dein plerosque militum; quos diversas fugae causas
obtendentis redire ad signa et clementiam Paeti experiri
monebat: se nisi victoribus immitem esse. simul suas
legiones adire, hortari, priorum admonere, novam gloriam
ostendere. non vicos aut oppida Armeniorum, sed castra
Romana duasque in iis legiones pretium laboris peti. si
singulis manipularibus praecipua servati civis corona imperatoria manu tribueretur, quod illud et quantum decus, ubi
par eorum numerus aspiceretur qui adtulissent salutem et
qui accepissent! his atque talibus in commune alacres (et
erant quos pericula fratrum aut propinquorum propriis
stimulis incenderent) continuum diu noctuque iter properabant.
Eoque intentius Vologeses premere obsessos, modo
vallum legionum, modo castellum, quo imbellis aetas
defendebatur, adpugnare, propius incedens quam mos
Parthis, si ea temeritate hostem in proelium eliceret. at
illi vix contuberniis extracti, nec aliud quam munimenta
propugnabant, pars iussu ducis, et alii propria ignavia aut
Corbulonem opperientes, ac vis
si
ingrueret, provisis
exemplis
cladis
Caudinae Numantinaeque; neque eandem
vim Samnitibus, Italico populo, ac Parthis, Romani imperii
aemulis. validam quoque et laudatam antiquitatem, quoties
fortuna contra daret, saluti consuluisse. qua desperatione
exercitus dux subactus primas tamen litteras ad Vologesen
non supplices, sed in modum querentis composuit, quod
pro Armeniis semper Romanae dicionis aut subiectis regi
quem imperator delegisset hostilia faceret: pacem ex aequo
utilem; ne praesentia tantum spectaret; ipsum adversus
duas legiones totis regni viribus advenisse; at Romanis
orbem terrarum reliquum quo bellum iuvarent.
Ad ea Vologeses nihil pro causa sed opperiendos
sibi fratres Pacorum ac Tiridaten rescripsit; illum locum
tempusque consilio destinatum quid de Armenia cernerent;
adiecisse deos dignum Arsacidarum, simul ut de legionibus
Romanis statuerent. missi posthac Paeto nuntii et regis
conloquium petitum, qui Vasacen praefectum equitatus ire
iussit. tum Paetus Lucullos Pompeios et si qua Caesares
obtinendae donandaeve Armeniae egerant, Vasaces imaginem retinendi largiendive penes nos, vim penes Parthos
memorat. et multum in vicem disceptato, Monobazus
Adiabenus in diem posterum testis iis quae pepigissent
adhibetur. placuitque liberari obsidio legiones et decedere
omnem militem finibus Armeniorum castellaque et commeatus Parthis tradi; quibus perpetratis copia Vologesi
fieret mittendi ad Neronem legatos.
Interim flumini Arsaniae (is castra praefluebat) pontem
imposuit, specie sibi illud iter expedientis, sed Parthi quasi
documentum victoriae iusserant; namque iis usui fuit;
nostri per diversum iere. addidit rumor sub iugum missas
legiones et alia ex rebus infaustis quorum simulacrum ab
Armeniis usurpatum est. namque et munimenta ingressi
sunt, antequam agmen Romanum excederet, et circumstetere vias captiva olim mancipia aut iumenta adgnoscentes
abstrahentesque: raptae etiam vestes, retenta arma, pavido
milite et concedente ne qua proelii causa existeret. Vologeses armis et corporibus caesorum aggeratis quo cladem
nostram testaretur, visu fugientium legionum abstinuit:
fama moderationis quaerebatur, postquam superbiam expleverat. flumen Arsaniam elephanto insidens, proximus
quisque regem vi equorum perrupere, quia rumor incesserat
pontem cessurum oneri dolo fabricantium: sed qui ingredi
ausi sunt validum et fidum intellexere.
Ceterum obsessis adeo suppeditavisse rem frumentariam constitit ut horreis ignem inicerent, contraque prodiderit Corbulo Parthos inopes copiarum et pabulo attrito
relicturos oppugnationem, neque se plus tridui itinere
afuisse. adicit iure iurando Paeti cautum apud signa,
adstantibus iis quos testificando rex misisset, neminem
Romanum Armeniam ingressurum donec referrentur litterae
Neronis an paci adnueret. quae ut augendae infamiae
composita, sic reliqua non in obscuro habentur, una die
quadraginta milium spatium emensum esse Paetum, desertis passim sauciis, neque minus deformem illam fugientium trepidationem quam si terga in acie vertissent.
Corbulo cum suis copiis apud ripam Euphratis obvius non
eam speciem insignium et armorum praetulit ut diversitatem exprobraret. maesti manipuli ac vicem commilitonum miserantes ne lacrimis quidem temperare; vix prae
fletu usurpata consalutatio. decesserat certamen virtutis et
ambitio gloriae, felicium hominum adfectus: sola misericordia valebat et apud minores magis.
Ducum inter se brevis sermo secutus est, hoc conquerente inritum laborem, potuisse bellum fuga Parthorum
finiri: ille integra utrique cuncta respondit: converterent
aquilas et iuncti invaderent Armeniam abscessu Vologesis
infirmatam. non ea imperatoris habere mandata Corbulo:
periculo legionum commotum e provincia egressum; quando
in incerto habeantur Parthorum conatus, Syriam repetiturum:
sic quoque optimam fortunam orandam, ut pedes confectus
spatiis itinerum alacrem et facilitate camporum praevenientem equitem adsequeretur. exim Paetus per Cappadociam
hibernavit: at Vologesis ad Corbulonem missi nuntii, detraheret castella trans Euphraten amnemque, ut olim, medium
faceret; ille Armeniam quoque diversis praesidiis vacuam
fieri expostulabat. et postremo concessit rex; dirutaque
quae Euphraten ultra communiverat Corbulo et Armenii
sine arbitro relicti sunt.
At Romae tropaea de Parthis arcusque medio Capitolini montis sistebantur, decreta ab senatu integro adhuc
bello neque tum omissa, dum aspectui consulitur spreta con-
scientia. quin et dissimulandis rerum externarum curis Nero
frumentum plebis vetustate corruptum in Tiberim iecit quo
securitatem annonae sustentaret. cuius pretio nihil additum
est, quamvis ducentas ferme navis portu in ipso violentia
tempestatis et centum alias Tiberi subvectas fortuitus ignis
absumpsisset. tres dein consularis, L. Pisonem, Ducenium
Geminum, Pompeium Paulinum vectigalibus publicis praeposuit, cum insectatione priorum principum qui gravitate
sumptuum iustos reditus antissent: se annuum sexcenties
sestertium rei publicae largiri.
Percrebuerat ea tempestate pravus mos, cum
propinquis comitiis aut sorte provinciarum plerique orbi
fictis adoptionibus adsciscerent filios, praeturasque et provincias inter patres sortiti statim emitterent manu quos
adoptaverant
magna cum invidia senatum adeunt, ius
naturae, labores educandi adversus fraudem et artes et
brevitatem adoptionis enumerant. satis pretii esse orbis
quod multa securitate, nullis oneribus gratiam honores
cuncta prompta et obvia haberent. sibi promissa legum diu
expectata in ludibrium verti, quando quis sine sollicitudine
parens, sine luctu orbus longa patrum vota repente adaequaret. factum ex eo senatus consultum ne simulata adoptio
in ulla parte muneris publici iuvaret ac ne usurpandis quidem
hereditatibus prodesset.
Exim Claudius Timarchus Cretensis reus agitur, ceteris criminibus ut solent praevalidi provincialium et opibus
nimiis ad iniurias minorum elati: una vox eius usque ad
contumeliam senatus penetraverat, quod dictitasset in sua
potestate situm an pro consulibus qui Cretam obtinuissent
grates agerentur. quam occasionem Paetus Thrasea ad
bonum publicum vertens, postquam de reo censuerat
provincia Creta depellendum, haec addidit: 'usu probatum
est, patres conscripti, leges egregias, exempla honesta apud
bonos ex delictis aliorum gigni. sic oratorum licentia
Cinciam rogationem, candidatorum ambitus Iulias leges,
magistratuum avaritia Calpurnia scita pepererunt; nam culpa
quam poena tempore prior, emendari quam peccare posterius
est. ergo adversus novam provincialium superbiam dignum
fide constantiaque Romana capiamus consilium, quo tutelae
sociorum nihil derogetur, nobis opinio decedat, qualis quisque
habeatur, alibi quam in civium iudicio esse.
Olim quidem non modo praetor aut consul sed privati
etiam mittebantur qui provincias viserent et quid de cuiusque
obsequio videretur referrent; trepidabantque gentes de
aestimatione singulorum: at nunc colimus externos et adulamur, et quo modo ad nutum alicuius grates, ita promptius
accusatio decernitur. decernaturque et maneat provincialibus
potentiam suam tali modo ostentandi: sed laus falsa et precibus expressa perinde cohibeatur quam malitia, quam crudelitas. plura saepe peccantur, dum demeremur quam dum
offendimus. quaedam immo virtutes odio sunt, severitas
obstinata, invictus adversum gratiam animus. inde initia
magistratuum nostrorum meliora ferme et finis inclinat, dum
in modum candidatorum suffragia conquirimus: quae si
arceantur, aequabilius atque constantius provinciae regentur.
nam ut metu repetundarum infracta avaritia est, ita vetita
gratiarum actione ambitio cohibebitur.'
Magno adsensu celebrata sententia. non tamen senatus consultum perfici potuit, abnuentibus consulibus ea de re
relatum. mox auctore principe sanxere ne quis ad concilium
sociorum referret agendas apud senatum pro praetoribus
prove consulibus grates, neu quis ea legatione fungeretur.
Isdem consulibus gymnasium ictu fulminis conflagravit
effigiesque in eo Neronis ad informe aes liquefacta. et motu
terrae celebre Campaniae oppidum Pompei magna ex parte
proruit; defunctaque virgo Vestalis Laelia, in cuius locum
Cornelia ex familia Cossorum capta est.
Memmio Regulo et Verginio Rufo consulibus natam
sibi ex Poppaea filiam Nero ultra mortale gaudium accepit
appellavitque Augustam dato et Poppaeae eodem cognomento. locus puerperio colonia Antium fuit, ubi ipse generatus erat. iam senatus uterum Poppaeae commendaverat
dis votaque publice susceperat, quae multiplicata exolutaque. et additae supplicationes templumque fecunditatis et
certamen ad exemplar Actiacae religionis decretum, utque
Fortunarum effigies aureae in solio Capitolini Iovis locarentur, ludicrum circense, ut Iuliae genti apud Bovillas, ita
Claudiae Domitiaeque apud Antium ederetur. quae fluxa
fuere, quartum intra mensem defuncta infante. rursusque
exortae adulationes censentium honorem divae et pulvinar
aedemque et sacerdotem. atque ipse ut laetitiae, ita maeroris
immodicus egit. adnotatum est, omni senatu Antium sub
recentem partum effuso, Thraseam prohibitum immoto animo
praenuntiam imminentis caedis contumeliam excepisse.
secutam dehinc vocem Caesaris ferunt qua reconciliatum se
Thraseae apud Senecam iactaverit ac Senecam Caesari gratulatum: unde gloria egregiis viris et pericula gliscebant.
Inter quae veris principio legati Parthorum mandata
regis Vologesis litterasque in eandem formam attulere: se
priora et toties iactata super optinenda Armenia nunc omit-
tere, quoniam dii, quamvis potentium populorum arbitri, possessionem Parthis non sine ignominia Romana tradidissent.
nuper clausum Tigranen; post Paetum legionesque, cum opprimere posset, incolumis dimisisse. satis adprobatam vim;
datum et lenitatis experimentum. nec recusaturum Tiridaten
accipiendo diademati in urbem venire nisi sacerdotii religione
attineretur. iturum ad signa et effigies principis ubi legionibus coram regnum auspicaretur.
Talibus Vologesis litteris, quia Paetus diversa tamquam rebus integris scribebat, interrogatus centurio, qui
cum legatis advenerat, quo in statu Armenia esset, omnis
inde Romanos excessisse respondit. tum intellecto barbarum inrisu qui peterent quod eripuerant, consuluit inter
primores civitatis Nero bellum anceps an pax inhonesta
placeret. nec dubitatum de bello. et Corbulo militum
atque hostium tot per annos gnarus gerendae rei praeficitur,
ne cuius alterius inscitia rursum peccaretur, quia Paeti
piguerat. igitur inriti remittuntur, cum donis tamen, unde
spes fieret non frustra eadem oraturum Tiridaten, si preces
ipse attulisset. Syriaeque executio
C.
Cestio, copiae militares Corbuloni permissae; et quinta decima legio ducente
Mario Celso e Pannonia adiecta est. scribitur tetrarchis ac
regibus praefectisque et procuratoribus et qui praetorum
finitimas provincias regebant iussis Corbulonis obsequi, in
tantum ferme modum aucta potestate quem populus Romanus Cn. Pompeio bellum piraticum gesturo dederat. regressum Paetum, cum graviora metueret, facetiis insectari
satis habuit Caesar, his ferme verbis: ignoscere se statim,
ne tam promptus in pavorem longiore sollicitudine aegresceret.
At Corbulo quarta et duodecima legionibus quae
fortissimo quoque amisso et ceteris exterritis parum habiles
proelio videbantur in Syriam translatis, sextam inde ac
tertiam legiones, integrum militem et crebris ac prosperis
laboribus exercitum, in Armeniam ducit; addiditque legionem quintam, quae per Pontum agens expers cladis fuerat,
simul quintadecimanos recens adductos et vexilla delectorum
ex Illyrico et Aegypto, quodque alarum cohortiumque, et
auxilia regum in unum conducta apud Melitenen, qua tramittere Euphraten parabat. tum lustratum rite exercitum
ad contionem vocat orditurque magnifica de auspiciis imperatoris rebusque a se gestis, adversa in inscitiam Paeti
declinans, multa auctoritate, quae viro militari pro facundia
erat.
Mox iter L. Lucullo quondam penetratum, apertis
quae vetustas obsaepserat, pergit. et venientis Tiridatis
Vologesisque de pace legatos haud aspernatus, adiungit iis
centuriones cum mandatis non immitibus: nec enim adhuc
eo ventum ut certamine extremo opus esset. multa Romanis
secunda, quaedam Parthis evenisse, documento adversus
superbiam. proinde et Tiridati conducere intactum vastationibus regnum dono accipere et Vologesen melius societate
Romana quam damnis mutuis genti Parthorum consulturum.
scire quantum intus discordiarum quamque indomitas et
praeferocis nationes regeret: contra imperatori suo immotam ubique pacem et unum id bellum esse. simul consilio
terrorem adicere et megistanas Armenios, qui primi a nobis
defecerant, pellit sedibus, castella eorum excindit, plana
edita, validos invalidosque pari metu complet.
Non infensum nec cum hostili odio Corbulonis
nomen etiam barbaris habebatur eoque consilium eius
fidum credebant. ergo Vologeses neque atrox in summam
et quibusdam praefecturis indutias petit: Tiridates locum
diemque conloquio poscit. tempus propinquum, locus in quo
nuper obsessae cum Paeto legiones erant barbaris delectus
est ob memoriam laetioris ibi rei, Corbuloni non vitatus
ut dissimilitudo fortunae gloriam augeret. neque infamia
Paeti angebatur, quod eo maxime patuit quia filio eius
tribuno ducere manipulos atque operire reliquias malae
pugnae imperavit. die pacta Tiberius Alexander, inlustris
eques Romanus, minister bello datus, et Vinicianus Annius,
gener Corbulonis, nondum senatoria aetate et pro legato
quintae legioni impositus, in castra Tiridatis venere, honori
eius ac ne metueret insidias tali pignore; viceni dehinc
equites adsumpti. et viso Corbulone rex prior equo
desiluit; nec cunctatus Corbulo, sed pedes uterque dexteras miscuere.
Exim Romanus laudat iuvenem omissis praecipitibus
tuta et salutaria capessentem: ille de nobilitate generis
multum praefatus, cetera temperanter adiungit: iturum
quippe Romam laturumque novum Caesari decus, non
adversis Parthorum rebus supplicem Arsaciden. tum
placuit Tiridaten ponere apud effigiem Caesaris insigne
regium nec nisi manu Neronis resumere; et conloquium
osculo finitum. dein paucis diebus interiectis magna
utrimque specie inde eques compositus per turmas et
insignibus patriis, hinc agmina legionum stetere fulgentibus
aquilis signisque et simulacris deum in modum templi:
medio tribunal sedem curulem et sedes effigiem Neronis
sustinebat. ad quam progressus Tiridates, caesis ex more
victimis, sublatum capiti diadema imagini subiecit, magnis
apud cunctos animorum motibus, quos augebat insita adhuc
oculis exercituum Romanorum caedes aut obsidio: at nunc
versos casus; iturum Tiridaten ostentui gentibus quanto
minus quam captivum?
Addidit gloriae Corbulo comitatem epulasque; et
rogitante rege causas, quoties novum aliquid adverterat,
ut initia vigiliarum per centurionem nuntiari, convivium
bucina dimitti et structam ante augurale aram subdita face
accendi, cuncta in maius attollens admiratione prisci moris
adfecit. postero die spatium oravit quo tantum itineris
aditurus fratres ante matremque viseret; obsidem interea
filiam tradit litterasque supplices ad Neronem.
Et digressus Pacorum apud Medos, Vologesen Ecbatanis repperit non incuriosum fratris: quippe et propriis
nuntiis a Corbulone petierat ne quam imaginem servitii Tiridates perferret neu ferrum traderet aut complexu
provincias obtinentium arceretur foribusve eorum adsisteret,
tantusque ei Romae quantus consulibus honor esset.
scilicet externae superbiae sueto non inerat notitia nostri
apud quos vis imperii valet, inania tramittuntur.
Eodem anno Caesar nationes Alpium maritimarum
in ius Latii transtulit. equitum Romanorum locos sedilibus
plebis anteposuit apud circum; namque ad eam diem indiscreti inibant, quia lex Roscia nihil nisi de quattuordecim
ordinibus sanxit. spectacula gladiatorum idem annus
habuit pari magnificentia ac priora; sed feminarum inlustrium senatorumque plures per arenam foedati sunt.
C. Laecanio M. Licinio consulibus acriore in dies
cupidine adigebatur Nero promiscas scaenas frequentandi:
nam adhuc per domum aut hortos cecinerat Iuvenalibus
ludis, quos ut parum celebris et tantae voci angustos spernebat. non tamen Romae incipere ausus Neapolim quasi
Graecam urbem delegit: inde initium fore ut transgressus
in Achaiam insignisque et antiquitus sacras coronas adeptus
maiore fama studia civium eliceret. ergo contractum oppidanorum vulgus, et quos e proximis coloniis et municipiis
eius rei fama acciverat, quique Caesarem per honorem aut
varios usus sectantur, etiam militum manipuli, theatrum
Neapolitanorum complent.
Illic, plerique ut arbitrabantur, triste, ut ipse, providum potius et secundis numinibus evenit: nam egresso
qui adfuerat populo vacuum et sine ullius noxa theatrum
conlapsum est. ergo per compositos cantus grates dis atque
ipsam recentis casus fortunam celebrans petiturusque maris
Hadriae traiectus apud Beneventum interim consedit, ubi
gladiatorium munus a Vatinio celebre edebatur. Vatinius
inter foedissima eius aulae ostenta fuit, sutrinae tabernae
alumnus, corpore detorto, facetiis scurrilibus; primo in
contumelias adsumptus, dehinc optimi cuiusque criminatione eo usque valuit ut gratia pecunia vi nocendi etiam
malos praemineret.
Eius munus frequentanti Neroni ne inter voluptates
quidem a sceleribus cessabatur. isdem quippe illis diebus
Torquatus Silanus mori adigitur, quia super Iuniae familiae
claritudinem divum Augustum abavum ferebat. iussi accusatores obicere prodigum largitionibus, neque aliam spem
quam in rebus novis esse: quin inter libertos habere
quos ab epistulis et libellis et rationibus appellet, nomina
summae curae et meditamenta. tum intimus quisque
libertorum vincti abreptique; et cum damnatio instaret,
brachiorum venas Torquatus interscidit; secutaque Neronis oratio ex more, quamvis sontem et defensioni merito
diffisum victurum tamen fuisse si clementiam iudicis expectasset.
Nec multo post omissa in praesens Achaia (causae
in incerto fuere) urbem revisit, provincias Orientis, maxime
Aegyptum, secretis imaginationibus agitans. dehinc edicto
testificatus non longam sui absentiam et cuncta in re publica
perinde immota ac prospera fore, super ea profectione adiit
Capitolium. illic veneratus deos, cum Vestae quoque templum inisset, repente cunctos per artus tremens, seu numine
exterrente, seu facinorum recordatione numquam timore
vacuus, deseruit inceptum, cunctas sibi curas amore patriae
leviores dictitans. vidisse maestos civium vultus, audire
secretas querimonias, quod tantum
itineris
aditurus esset,
cuius ne modicos quidem egressus tolerarent, sueti adversum
fortuita aspectu principis refoveri. ergo ut in privatis
necessitudinibus proxima pignora praevalerent, ita populum
Romanum vim plurimam habere parendumque retinenti.
haec atque talia plebi volentia fuere, voluptatum cupidine
et, quae praecipua cura est, rei frumentariae angustias, si
abesset, metuenti. senatus et primores in incerto erant
procul an coram atrocior haberetur: dehinc, quae natura
magnis timoribus, deterius credebant quod evenerat.
Ipse quo fidem adquireret nihil usquam perinde laetum sibi, publicis locis struere convivia totaque urbe quasi
domo uti. et celeberrimae luxu famaque epulae fuere quas
a Tigellino paratas ut exemplum referam, ne saepius eadem
prodigentia narranda sit. igitur in stagno Agrippae fabricatus est ratem cui superpositum convivium navium aliarum
tractu moveretur. naves auro et ebore distinctae, remiges-
que exoleti per aetates et scientiam libidinum componebantur. volucris et feras diversis e terris et animalia maris
Oceano abusque petiverat. crepidinibus stagni lupanaria
adstabant inlustribus feminis completa et contra scorta visebantur nudis corporibus. iam gestus motusque obsceni; et
postquam tenebrae incedebant, quantum iuxta nemoris et
circumiecta tecta consonare cantu et luminibus clarescere.
ipse per licita atque inlicita foedatus nihil flagitii reliquerat
quo corruptior ageret, nisi paucos post dies uni ex illo contaminatorum grege (nomen Pythagorae fuit) in modum
sollemnium coniugiorum denupsisset. inditum imperatori
flammeum, missi auspices, dos et genialis torus et faces
nuptiales, cuncta denique spectata quae etiam in femina
nox operit.
Sequitur clades, forte an dolo principis incertum
(nam utrumque auctores prodidere), sed omnibus quae huic
urbi per violentiam ignium acciderunt gravior atque atrocior.
initium in ea parte circi ortum quae Palatino Caelioque
montibus contigua est, ubi per tabernas, quibus id mercimonium inerat quo flamma alitur, simul coeptus ignis et
statim validus ac vento citus longitudinem circi corripuit.
neque enim domus munimentis saeptae vel templa muris
cincta aut quid aliud morae interiacebat. impetu pervagatum incendium plana primum, deinde in edita adsurgens
et rursus inferiora populando, antiit remedia velocitate mali
et obnoxia urbe artis itineribus hucque et illuc flexis atque
enormibus vicis, qualis vetus Roma fuit. ad hoc lamenta
paventium feminarum, fessa aetate aut rudis pueritiae
aetas
, quique sibi quique aliis consulebant, dum trahunt
invalidos aut opperiuntur, pars mora, pars festinans, cuncta
impediebant. et saepe dum in tergum respectant lateribus
aut fronte circumveniebantur, vel si in proxima evaserant,
illis quoque igni correptis, etiam quae longinqua crediderant
in eodem casu reperiebant. postremo, quid vitarent quid
peterent ambigui, complere vias, sterni per agros; quidam
amissis omnibus fortunis, diurni quoque victus, alii caritate
suorum, quos eripere nequiverant, quamvis patente effugio
interiere. nec quisquam defendere audebat, crebris multorum minis restinguere prohibentium, et quia alii palam faces
iaciebant atque esse sibi auctorem vociferabantur, sive ut
raptus licentius exercerent seu iussu.
Eo in tempore Nero Antii agens non ante in urbem
regressus est quam domui eius, qua Palatium et Maecenatis
hortos continuaverat, ignis propinquaret. neque tamen sisti
potuit quin et Palatium et domus et cuncta circum haurirentur. sed solacium populo exturbato ac profugo campum
Martis ac monumenta Agrippae, hortos quin etiam suos
patefecit et subitaria aedificia extruxit quae multitudinem
inopem acciperent; subvectaque utensilia ab Ostia et propinquis municipiis pretiumque frumenti minutum usque ad
ternos nummos. quae quamquam popularia in inritum cadebant, quia pervaserat rumor ipso tempore flagrantis urbis
inisse eum domesticam scaenam et cecinisse Troianum
excidium, praesentia mala vetustis cladibus adsimulantem.
Sexto demum die apud imas Esquilias finis incendio
factus, prorutis per immensum aedificiis ut continuae violentiae campus et velut vacuum caelum occurreret. necdum
positus metus aut redierat plebi spes: rursum grassatus
ignis patulis magis urbis locis; eoque strages hominum
minor, delubra deum et porticus amoenitati dicatae latius
procidere. plusque infamiae id incendium habuit quia
praediis Tigellini Aemilianis proruperat videbaturque Nero
condendae urbis novae et cognomento suo appellandae
gloriam quaerere. quippe in regiones quattuordecim Roma
dividitur, quarum quattuor integrae manebant, tres solo
tenus deiectae: septem reliquis pauca tectorum vestigia
supererant, lacera et semusta.
Domuum et insularum et templorum quae amissa
sunt numerum inire haud promptum fuerit: sed vetustissima religione, quod Servius Tullius Lunae et magna ara
fanumque quae praesenti Herculi Arcas Evander sacraverat,
aedesque Statoris Iovis vota Romulo Numaeque regia et
delubrum Vestae cum Penatibus populi Romani exusta;
iam opes tot victoriis quaesitae et Graecarum artium
decora, exim monumenta ingeniorum antiqua et incorrupta,
ut
quamvis in tanta resurgentis urbis pulchritudine multa
seniores meminerint quae reparari nequibant. fuere qui
adnotarent
xiiii
Kal. Sextilis principium incendii huius
ortum, et quo Senones captam urbem inflammaverint. alii
eo usque cura progressi sunt ut totidem annos mensisque
et dies inter utraque incendia numerent.
Ceterum Nero usus est patriae ruinis extruxitque
domum in qua haud proinde gemmae et aurum miraculo
essent, solita pridem et luxu vulgata, quam arva et stagna
et in modum solitudinum hinc silvae inde aperta spatia et
prospectus, magistris et machinatoribus Severo et Celere,
quibus ingenium et audacia erat etiam quae natura denegavisset per artem temptare et viribus principis inludere.
namque ab lacu Averno navigabilem fossam usque ad ostia
Tiberina depressuros promiserant squalenti litore aut per
montis adversos. neque enim aliud umidum gignendis
aquis occurrit quam Pomptinae paludes: cetera abrupta
aut arentia ac, si perrumpi possent, intolerandus labor nec
satis causae. Nero tamen, ut erat incredibilium cupitor,
effodere proxima Averno iuga conisus est; manentque
vestigia inritae spei.
Ceterum urbis quae domui supererant non, ut post
Gallica incendia, nulla distinctione nec passim erecta, sed
dimensis vicorum ordinibus et latis viarum spatiis cohibitaque aedificiorum altitudine ac patefactis areis additisque
porticibus quae frontem insularum protegerent. eas porticus
Nero sua pecunia extructurum purgatasque areas dominis
traditurum pollicitus est. addidit praemia pro cuiusque
ordine et rei familiaris copiis finivitque tempus intra quod
effectis domibus aut insulis apiscerentur. ruderi accipiendo
Ostiensis paludes destinabat utique naves quae frumentum
Tiberi subvectassent onustae rudere decurrerent; aedificiaque ipsa certa sui parte sine trabibus saxo Gabino Albanove
solidarentur, quod is lapis ignibus impervius est; iam aqua
privatorum licentia intercepta quo largior et pluribus locis
in publicum flueret, custodes; et subsidia reprimendis ignibus in propatulo quisque haberet; nec communione parietum, sed propriis quaeque muris ambirentur. ea ex utilitate
accepta decorem quoque novae urbi attulere. erant tamen
qui crederent veterem illam formam salubritati magis
conduxisse, quoniam angustiae itinerum et altitudo tectorum
non perinde solis vapore perrumperentur: at nunc patulam
latitudinem et nulla umbra defensam graviore aestu
ardescere.
Et haec quidem humanis consiliis providebantur.
mox petita dis piacula aditique Sibyllae libri, ex quibus
supplicatum Vulcano et Cereri Proserpinaeque ac propitiata
Iuno per matronas, primum in Capitolio, deinde apud proximum mare, unde hausta aqua templum et simulacrum
deae perspersum est; et sellisternia ac pervigilia celebravere feminae quibus mariti erant. sed non ope humana,
non largitionibus principis aut deum placamentis decedebat
infamia quin iussum incendium crederetur. ergo abolendo
rumori Nero subdidit reos et quaesitissimis poenis adfecit
quos per flagitia invisos vulgus Christianos appellabat.
auctor nominis eius Christus Tiberio imperitante per
procuratorem Pontium Pilatum supplicio adfectus erat;
repressaque in praesens exitiabilis superstitio rursum
erumpebat, non modo per Iudaeam, originem eius mali,
sed per urbem etiam quo cuncta undique atrocia aut
pudenda confluunt celebranturque. igitur primum correpti
qui fatebantur, deinde indicio eorum multitudo ingens
haud proinde in crimine incendii quam odio humani
generis convicti sunt. et pereuntibus addita ludibria, ut
ferarum tergis contecti laniatu canum interirent, aut crucibus adfixi aut flammandi, atque ubi defecisset dies in
usum nocturni luminis urerentur. hortos suos ei spectaculo
Nero obtulerat et circense ludicrum edebat, habitu aurigae
permixtus plebi vel curriculo insistens. unde quamquam
adversus sontis et novissima exempla meritos miseratio
oriebatur, tamquam non utilitate publica sed in saevitiam
unius absumerentur.
Interea conferendis pecuniis pervastata Italia, provinciae eversae sociique populi et quae civitatium liberae
vocantur. inque eam praedam etiam dii cessere, spoliatis
in urbe templis egestoque auro quod triumphis, quod votis
omnis populi Romani aetas prospere aut in metu sacraverat.
enimvero per Asiam atque Achaiam non dona tantum sed
simulacra numinum abripiebantur, missis in eas provincias
Acrato ac Secundo Carrinate. ille libertus cuicumque
flagitio promptus, hic Graeca doctrina ore tenus exercitus
animum bonis artibus non induerat. ferebatur Seneca quo
invidiam sacrilegii a semet averteret longinqui ruris secessum
oravisse et, postquam non concedebatur, ficta valetudine
quasi aeger nervis cubiculum non egressus. tradidere quidam venenum ei per libertum ipsius, cui nomen Cleonicus,
paratum iussu Neronis vitatumque a Seneca proditione
liberti seu propria formidine, dum persimplici victu et agrestibus pomis ac, si sitis admoneret, profluente aqua vitam
tolerat.
Per idem tempus gladiatores apud oppidum Praeneste temptata eruptione praesidio militis, qui custos adesset,
coerciti sunt, iam Spartacum et vetera mala rumoribus
ferente populo, ut est novarum rerum cupiens pavidusque.
nec multo post clades rei navalis accipitur, non bello
(quippe haud alias tam immota pax), sed certum ad diem in
Campaniam redire classem Nero iusserat, non exceptis
maris casibus. ergo gubernatores, quamvis saeviente
pelago, a Formiis movere; et gravi Africo, dum promunturium Miseni superare contendunt, Cumanis litoribus
impacti triremium plerasque et minora navigia passim
amiserunt.
Fine anni vulgantur prodigia imminentium malorum
nuntia: vis fulgurum non alias crebrior et sidus cometes,
sanguine inlustri semper Neroni expiatum; bicipites hominum aliorumve animalium partus abiecti in publicum aut in
sacrificiis, quibus gravidas hostias immolare mos est, reperti.
et in agro Placentino viam propter natus vitulus cui caput
in crure esset; secutaque haruspicum interpretatio, parari
rerum humanarum aliud caput, sed non fore validum neque
occultum, quia in utero repressum aut iter iuxta editum sit.
Ineunt deinde consulatum Silius Nerva et Atticus
Vestinus, coepta simul et aucta coniuratione in quam certatim nomina dederant senatores eques miles, feminae etiam,
cum odio Neronis tum favore in C. Pisonem. is Calpurnio
genere ortus ac multas insignisque familias paterna nobilitate complexus, claro apud vulgum rumore erat per virtutem
aut species virtutibus similis. namque facundiam tuendis
civibus exercebat, largitionem adversum amicos, et ignotis
quoque comi sermone et congressu; aderant etiam fortuita,
corpus procerum, decora facies: sed procul gravitas morum
aut voluptatum parsimonia; levitati ac magnificentiae et aliquando luxu indulgebat, idque pluribus probabatur qui in
tanta vitiorum dulcedine summum imperium non restrictum
nec perseverum volunt.
Initium coniurationi non a cupidine ipsius fuit: nec
tamen facile memoraverim quis primus auctor, cuius instinctu concitum sit quod tam multi sumpserunt. promptissimos Subrium Flavum tribunum praetoriae cohortis et
Sulpicium Asprum centurionem extitisse constantia exitus
docuit; et Lucanus Annaeus Plautiusque Lateranus vivida
odia intulere. Lucanum propriae causae accendebant,
quod famam carminum eius premebat Nero prohibueratque ostentare, vanus adsimulatione: Lateranum consulem
designatum nulla iniuria sed amor rei publicae sociavit.
at Flavius Scaevinus et Afranius Quintianus, uterque senatorii ordinis, contra famam sui principium tanti facinoris
capessivere: nam Scaevino dissoluta luxu mens et proinde
vita somno languida; Quintianus mollitia corporis infamis
et a Nerone probroso carmine diffamatus contumeliam
ultum ibat.
Ergo dum scelera principis et finem adesse imperio
deligendumque qui fessis rebus succurreret inter se aut inter
amicos iaciunt, adgregavere Claudium Senecionem, Cervarium Proculum, Vulcacium Araricum, Iulium Augurinum,
Munatium Gratum, Antonium Natalem, Marcium Festum,
equites Romanos; ex quibus Senecio, e praecipua familiaritate Neronis, speciem amicitiae etiam tum retinens eo
pluribus periculis conflictabatur: Natalis particeps ad omne
secretum Pisoni erat; ceteris spes ex novis rebus petebatur.
adscitae sunt super Subrium et Sulpicium, de quibus rettuli,
militares manus Gavius Silvanus et Statius Proxumus tribuni cohortium praetoriarum, Maximus Scaurus et Venetus
Paulus centuriones. sed summum robur in Faenio Rufo
praefecto videbatur, quem vita famaque laudatum per saevitiam impudicitiamque Tigellinus in animo principis antibat fatigabatque criminationibus ac saepe in metum adduxerat quasi adulterum Agrippinae et desiderio eius ultioni
intentum. igitur ubi coniuratis praefectum quoque praetorii in partis descendisse crebro ipsius sermone facta fides,
promptius iam de tempore ac loco caedis agitabant. et
cepisse impetum Subrius Flavus ferebatur in scaena
canentem Neronem adgrediendi, aut cum ardente domo
per noctem huc illuc cursaret incustoditus. hic occasio
solitudinis, ibi ipsa frequentia tanti decoris testis pul-
cherrima animum extimulaverant, nisi impunitatis cupido
retinuisset, magnis semper conatibus adversa.
Interim cunctantibus prolatantibusque spem ac metum Epicharis quaedam, incertum quonam modo sciscitata
(neque illi ante ulla rerum honestarum cura fuerat), accendere et arguere coniuratos, ac postremum lentitudinis
eorum pertaesa et in Campania agens primores classiariorum Misenensium labefacere et conscientia inligare conisa
est tali initio. erat nauarchus in ea classe Volusius Proculus, occidendae matris Neroni inter ministros, non ex
magnitudine sceleris provectus, ut rebatur. is mulieri olim
cognitus, seu recens orta amicitia, dum merita erga Neronem sua et quam in inritum cecidissent aperit adicitque
questus et destinationem vindictae, si facultas oreretur,
spem dedit posse impelli et pluris conciliare: nec leve
auxilium in classe, crebras occasiones, quia Nero multo
apud Puteolos et Misenum maris usu laetabatur. ergo
Epicharis plura; et omnia scelera principis orditur, neque
senatui quidquam manere. sed provisum quonam modo
poenas eversae rei publicae daret: accingeretur modo
navare operam et militum acerrimos ducere in partis, ac
digna pretia expectaret; nomina tamen coniuratorum
reticuit. unde Proculi indicium inritum fuit, quamvis ea
quae audierat ad Neronem detulisset. accita quippe Epicharis et cum indice composita nullis testibus innisum facile
confutavit. sed ipsa in custodia retenta est, suspectante
Nerone haud falsa esse etiam quae vera non probabantur.
Coniuratis tamen metu proditionis permotis placitum
maturare caedem apud Baias in villa Pisonis, cuius amoeni-
tate captus Caesar crebro ventitabat balneasque et epulas
inibat omissis excubiis et fortunae suae mole. sed abnuit
Piso invidiam praetendens, si sacra mensae diique hospitales caede qualiscumque principis cruentarentur: melius
apud urbem in illa invisa et spoliis civium extructa domo
vel in publico patraturos quod pro re publica suscepissent.
haec in commune, ceterum timore occulto ne L. Silanus
eximia nobilitate disciplinaque C. Cassii, apud quem educatus erat, ad omnem claritudinem sublatus imperium
invaderet, prompte daturis qui a coniuratione integri essent
quique miserarentur Neronem tamquam per scelus interfectum. plerique Vestini quoque consulis acre ingenium
vitavisse Pisonem crediderunt, ne ad libertatem oreretur
vel delecto imperatore alio sui muneris rem publicam
faceret. etenim expers coniurationis erat, quamvis super
eo crimine Nero vetus adversum insontem odium expleverit.
Tandem statuere circensium ludorum die, qui Cereri
celebratur, exequi destinata, quia Caesar rarus egressu domoque aut hortis clausus ad ludicra circi ventitabat promptioresque aditus erant laetitia spectaculi. ordinem insidiis
composuerant, ut Lateranus, quasi subsidium rei familiari
oraret, deprecabundus et genibus principis accidens prosterneret incautum premeretque, animi validus et corpore
ingens; tum iacentem et impeditum tribuni et centuriones
et ceterorum, ut quisque audentiae habuisset, adcurrerent
trucidarentque, primas sibi partis expostulante Scaevino,
qui pugionem templo Salutis
in Etruria
sive, ut alii
tradidere, Fortunae Ferentino in oppido detraxerat gestabatque velut magno operi sacrum. interim Piso apud
aedem Cereris opperiretur, unde eum praefectus Faenius
et ceteri accitum ferrent in castra, comitante Antonia,
Claudii Caesaris filia, ad eliciendum vulgi favorem, quod
C. Plinius memorat. nobis quoquo modo traditum non
occultare in animo fuit, quamvis absurdum videretur aut
inanem ad spem Antoniam nomen et periculum commodavisse aut Pisonem notum amore uxoris alii matrimonio
se obstrinxisse, nisi si cupido dominandi cunctis adfectibus
flagrantior est.
Sed mirum quam inter diversi generis ordinis, aetatis
sexus, ditis pauperes taciturnitate omnia cohibita sint,
donec proditio coepit e domo Scaevini; qui pridie insidiarum multo sermone cum Antonio Natale, dein regressus
domum testamentum obsignavit, promptum vagina pugionem, de quo supra rettuli, vetustate obtusum increpans
asperari saxo et in mucronem ardescere iussit eamque
curam liberto Milicho mandavit. simul adfluentius solito
convivium initum, servorum carissimi libertate et alii pecunia donati; atque ipse maestus et magnae cogitationis
manifestus erat, quamvis laetitiam vagis sermonibus simularet. postremo vulneribus ligamenta quibusque sistitur
sanguis parare eundem Milichum monet, sive gnarum coniurationis et illuc usque fidum, seu nescium et tunc primum
arreptis suspicionibus, ut plerique tradidere
de consequentibus
. nam cum secum servilis animus praemia perfidiae
reputavit simulque immensa pecunia et potentia obversabantur, cessit fas et salus patroni et acceptae libertatis
memoria. etenim uxoris quoque consilium adsumpserat
muliebre ac deterius: quippe ultro metum intentabat,
multosque adstitisse libertos ac servos qui eadem viderint:
nihil profuturum unius silentium, at praemia penes unum
fore qui indicio praevenisset.
Igitur coepta luce Milichus in hortos Servilianos
pergit; et cum foribus arceretur, magna et atrocia adferre
dictitans deductusque ab ianitoribus ad libertum Neronis
Epaphroditum, mox ab eo ad Neronem, urgens periculum,
gravis coniuratos et cetera quae audiverat coniectaverat
docet. telum quoque in necem eius paratum ostendit accirique reum iussit. is raptus per milites et defensionem
orsus, ferrum cuius argueretur olim religione patria cultum
et in cubiculo habitum ac fraude liberti subreptum respondit. tabulas testamenti saepius a se et incustodita
dierum observatione signatas. pecunias et libertates servis
et ante dono datas, sed ideo tunc largius quia tenui iam re
familiari et instantibus creditoribus testamento diffideret.
enimvero liberalis semper epulas struxisse, vitam amoenam
et duris iudicibus parum probatam. fomenta vulneribus
nulla iussu suo sed, quia cetera palam vana obiecisset,
adiungere crimen cuius se pariter indicem et testem faceret.
adicit dictis constantiam; incusat ultro intestabilem et
consceleratum tanta vocis ac vultus securitate ut labaret
indicium, nisi Milichum uxor admonuisset Antonium Natalem multa cum Scaevino ac secreta conlocutum et esse
utrosque C. Pisonis intimos.
Ergo accitur Natalis et diversi interrogantur quisnam
is sermo, qua de re fuisset. tum exorta suspicio, quia non
congruentia responderant, inditaque vincla. et tormentorum aspectum ac minas non tulere: prior tamen Natalis,
totius conspirationis magis gnarus, simul arguendi peritior,
de Pisone primum fatetur, deinde adicit Annaeum Senecam,
sive internuntius inter eum Pisonemque fuit, sive ut Neronis
gratiam pararet, qui infensus Senecae omnis ad eum opprimendum artes conquirebat. tum cognito Natalis indicio
Scaevinus quoque pari imbecillitate, an cuncta iam patefacta credens nec ullum silentii emolumentum, edidit
ceteros. ex quibus Lucanus Quintianusque et Senecio diu
abnuere: post promissa impunitate corrupti, quo tarditatem
excusarent, Lucanus Aciliam matrem suam, Quintianus
Glitium Gallum, Senecio Annium Pollionem, amicorum
praecipuos, nominavere.
Atque interim Nero recordatus Volusii Proculi indicio Epicharin attineri ratusque muliebre corpus impar
dolori tormentis dilacerari iubet. at illam non verbera,
non ignes, non ira eo acrius torquentium ne a femina
spernerentur, pervicere quin obiecta denegaret. sic primus
quaestionis dies contemptus. postero cum ad eosdem
cruciatus retraheretur gestamine sellae (nam dissolutis
membris insistere nequibat), vinclo fasciae, quam pectori
detraxerat, in modum laquei ad arcum sellae restricto indidit cervicem et corporis pondere conisa tenuem iam
spiritum expressit, clariore exemplo libertina mulier in
tanta necessitate alienos ac prope ignotos protegendo, cum
ingenui et viri et equites Romani senatoresque intacti tormentis carissima suorum quisque pignorum proderent. non
enim omittebant Lucanus quoque et Senecio et Quintianus
passim conscios edere, magis magisque pavido Nerone,
quamquam multiplicatis excubiis semet saepsisset.
Quin et urbem per manipulos occupatis moenibus,
insesso etiam mari et amne, velut in custodiam dedit. voli-
tabantque per fora, per domos, rura quoque et proxima
municipiorum pedites equitesque, permixti Germanis, quibus fidebat princeps quasi externis. continua hinc et
vincta agmina trahi ac foribus hortorum adiacere. atque
ubi dicendam ad causam introissent, laetatum erga coniuratos et fortuitus sermo et subiti occursus, si convivium,
si spectaculum simul inissent, pro crimine accipi, cum super
Neronis ac Tigellini saevas percontationes Faenius quoque
Rufus violenter urgeret, nondum ab indicibus nominatus,
et quo fidem inscitiae pararet, atrox adversus socios. idem
Subrio Flavo adsistenti adnuentique an inter ipsam cognitionem destringeret gladium caedemque patraret, rennuit
infregitque impetum iam manum ad capulum referentis.
Fuere qui prodita coniuratione, dum auditur Milichus, dum dubitat Scaevinus, hortarentur Pisonem pergere
in castra aut rostra escendere studiaque militum et populi
temptare. si conatibus eius conscii adgregarentur, secuturos etiam integros; magnamque motae rei famam, quae
plurimum in novis consiliis valeret. nihil adversum haec
Neroni provisum. etiam fortis viros subitis terreri, nedum
ille scaenicus, Tigellino scilicet cum paelicibus suis comitante, arma contra cieret. multa experiendo confieri quae
segnibus ardua videantur. frustra silentium et fidem in tot
consciorum animis et corporibus sperare: cruciatui aut
praemio cuncta pervia esse. venturos qui ipsum quoque
vincirent, postremo indigna nece adficerent. quanto laudabilius periturum, dum amplectitur rem publicam, dum
auxilia libertati invocat. miles potius deesset et plebes
desereret, dum ipse maioribus, dum posteris, si vita praeriperetur, mortem adprobaret. immotus his et paululum in
publico versatus, post domi secretus, animum adversum
suprema firmabat, donec manus militum adveniret quos
Nero tirones aut stipendiis recentis delegerat: nam vetus
miles timebatur tamquam favore imbutus. obiit abruptis
brachiorum venis. testamentum foedis adversus Neronem
adulationibus amori uxoris dedit, quam degenerem et sola
corporis forma commendatam amici matrimonio abstulerat.
nomen mulieri Satria Galla, priori marito Domitius Silus:
hic patientia, illa impudicitia Pisonis infamiam propagavere.
Proximam necem Plautii Laterani consulis designati
Nero adiungit, adeo propere ut non complecti liberos, non
illud breve mortis arbitrium permitteret. raptus in locum
servilibus poenis sepositum manu Statii tribuni trucidatur,
plenus constantis silentii nec tribuno obiciens eandem conscientiam.
Sequitur caedes Annaei Senecae, laetissima principi,
non quia coniurationis manifestum compererat, sed ut ferro
grassaretur, quando venenum non processerat. solus quippe
Natalis et hactenus prompsit missum se ad aegrotum Senecam uti viseret conquerereturque cur Pisonem aditu arceret:
melius fore si amicitiam familiari congressu exercuissent;
et respondisse Senecam sermones mutuos et crebra conloquia neutri conducere; ceterum salutem suam incolumitate
Pisonis inniti. haec ferre Gavius Silvanus tribunus praetoriae cohortis et an dicta Natalis suaque responsa nosceret
percontari Senecam iubetur. is forte an prudens ad eum
diem ex Campania remeaverat quartumque apud lapidem
suburbano rure substiterat. illo propinqua vespera tribunus
venit et villam globis militum saepsit; tum ipsi cum Pompeia
Paulina uxore et amicis duobus epulanti mandata imperatoris edidit.
Seneca missum ad se Natalem conquestumque no-
mine Pisonis quod a visendo eo prohiberetur, seque rationem valetudinis et amorem quietis excusavisse respondit.
cur salutem privati hominis incolumitati suae anteferret
causam non habuisse; nec sibi promptum in adulationes
ingenium. idque nulli magis gnarum quam Neroni, qui
saepius libertatem Senecae quam servitium expertus esset.
ubi haec a tribuno relata sunt Poppaea et Tigellino coram,
quod erat saevienti principi intimum consiliorum, interrogat
an Seneca voluntariam mortem pararet. tum tribunus nulla
pavoris signa, nihil triste in verbis eius aut vultu deprensum
confirmavit. ergo regredi et indicere mortem iubetur. tradit
Fabius Rusticus non eo quo venerat itinere reditum sed
flexisse ad Faenium praefectum, et expositis Caesaris iussis
an obtemperaret interrogavisse, monitumque ab eo ut exequeretur, fatali omnium ignavia. nam et Silvanus inter
coniuratos erat augebatque scelera in quorum ultionem
consenserat. voci tamen et aspectui pepercit intromisitque
ad Senecam unum ex centurionibus qui necessitatem
ultimam denuntiaret.
Ille interritus poscit testamenti tabulas; ac denegante centurione conversus ad amicos, quando meritis
eorum referre gratiam prohiberetur, quod unum iam et
tamen pulcherrimum habeat, imaginem vitae suae relinquere testatur, cuius si memores essent, bonarum artium
famam fructum constantis amicitiae laturos. simul lacrimas
eorum modo sermone, modo intentior in modum coercentis
ad firmitudinem revocat, rogitans ubi praecepta sapientiae,
ubi tot per annos meditata ratio adversum imminentia? cui
enim ignaram fuisse saevitiam Neronis? neque aliud superesse post matrem fratremque interfectos quam ut educatoris praeceptorisque necem adiceret.
Vbi haec atque talia velut in commune disseruit,
complectitur uxorem et paululum adversus praesentem
fortitudinem mollitus rogat oratque temperaret dolori neu
aeternum susciperet, sed in contemplatione vitae per virtutem actae desiderium mariti solaciis honestis toleraret. illa
contra sibi quoque destinatam mortem adseverat manumque
percussoris exposcit. tum Seneca gloriae eius non adversus,
simul amore, ne sibi unice dilectam ad iniurias relinqueret,
'vitae' inquit 'delenimenta monstraveram tibi, tu mortis
decus mavis: non invidebo exemplo. sit huius tam fortis
exitus constantia penes utrosque par, claritudinis plus in
tuo fine.' post quae eodem ictu brachia ferro exolvunt.
Seneca, quoniam senile corpus et parco victu tenuatum
lenta effugia sanguini praebebat, crurum quoque et poplitum
venas abrumpit; saevisque cruciatibus defessus, ne dolore
suo animum uxoris infringeret atque ipse visendo eius
tormenta ad impatientiam delaberetur, suadet in aliud
cubiculum abscedere. et novissimo quoque momento
suppeditante eloquentia advocatis scriptoribus pleraque
tradidit, quae in vulgus edita eius verbis invertere supersedeo.
At Nero nullo in Paulinam proprio odio, ac ne
glisceret invidia crudelitatis,
iubet
inhiberi mortem. hortantibus militibus servi libertique obligant brachia, premunt
sanguinem, incertum an ignarae. nam ut est vulgus ad
deteriora promptum, non defuere qui crederent, donec
implacabilem Neronem timuerit, famam sociatae cum marito
mortis petivisse, deinde oblata mitiore spe blandimentis
vitae evictam; cui addidit paucos postea annos, laudabili
in maritum memoria et ore ac membris in eum pallorem
albentibus ut ostentui esset multum vitalis spiritus egestum.
Seneca interim, durante tractu et lentitudine mortis, Statium
Annaeum, diu sibi amicitiae fide et arte medicinae probatum, orat provisum pridem venenum quo damnati publico
Atheniensium iudicio extinguerentur promeret; adlatumque
hausit frustra, frigidus iam artus et cluso corpore adversum
vim veneni. postremo stagnum calidae aquae introiit,
respergens proximos servorum addita voce libare se liquorem
illum Iovi liberatori. exim balneo inlatus et vapore eius
exanimatus sine ullo funeris sollemni crematur. ita codicillis praescripserat, cum etiam tum praedives et praepotens
supremis suis consuleret.
Fama fuit Subrium Flavum cum centurionibus occulto
consilio neque tamen ignorante Seneca destinavisse ut post
occisum opera Pisonis Neronem Piso quoque interficeretur tradereturque imperium Senecae, quasi insontibus claritudine virtutum ad summum fastigium delecto. quin et
verba Flavi vulgabantur, non referre dedecori si citharoedus
demoveretur et tragoedus succederet, quia ut Nero cithara,
ita Piso tragico ornatu canebat.
Ceterum militaris quoque conspiratio non ultra fefellit, accensis indicibus ad prodendum Faenium Rufum,
quem eundem conscium et inquisitorem non tolerabant.
ergo instanti minitantique renidens Scaevinus neminem ait
plura scire quam ipsum, hortaturque ultro redderet tam
bono principi vicem. non vox adversum ea Faenio, non
silentium, sed verba sua praepediens et pavoris manifestus,
ceterisque ac maxime Cervario Proculo equite Romano ad
convincendum eum conisis, iussu imperatoris a Cassio milite,
qui ob insigne corporis robur adstabat, corripitur vinciturque.
Mox eorundem indicio Subrius Flavus tribunus
pervertitur, primo dissimilitudinem morum ad defensionem
trahens, neque se armatum cum inermibus et effeminatis
tantum facinus consociaturum; dein, postquam urgebatur,
confessionis gloriam amplexus. interrogatusque a Nerone
quibus causis ad oblivionem sacramenti processisset,
'oderam te' inquit, 'nec quisquam tibi fidelior militum
fuit, dum amari meruisti. odisse coepi, postquam parricida
matris et uxoris, auriga et histrio et incendiarius extitisti.'
ipsa rettuli verba, quia non, ut Senecae, vulgata erant, nec
minus nosci decebat militaris viri sensus incomptos et
validos. nihil in illa coniuratione gravius auribus Neronis
accidisse constitit, qui ut faciendis sceleribus promptus, ita
audiendi quae faceret insolens erat. poena Flavi Veianio
Nigro tribuno mandatur. is proximo in agro scrobem
effodi iussit, quam Flavus ut humilem et angustam increpans, circumstantibus militibus, 'ne hoc quidem' inquit
'ex disciplina.' admonitusque fortiter protendere cervicem,
'utinam' ait 'tu tam fortiter ferias!' et ille multum
tremens, cum vix duobus ictibus caput amputavisset, saevitiam apud Neronem iactavit, sesquiplaga interfectum a se
dicendo.
Proximum constantiae exemplum Sulpicius Asper
centurio praebuit, percontanti Neroni cur in caedem suam
conspiravisset breviter respondens non aliter tot flagitiis
eius subveniri potuisse: tum iussam poenam subiit. nec
ceteri centuriones in perpetiendis suppliciis degeneravere:
at non Faenio Rufo par animus, sed lamentationes suas
etiam in testamentum contulit.
Opperiebatur Nero ut Vestinus quoque consul in
crimen traheretur, violentum et infensum ratus: sed ex
coniuratis consilia cum Vestino non miscuerant, quidam
vetustis in eum simultatibus, plures quia praecipitem et
insociabilem credebant. ceterum Neroni odium adversus
Vestinum ex intima sodalitate coeperat, dum hic ignaviam
principis penitus cognitam despicit, ille ferociam amici
metuit, saepe asperis facetiis inlusus, quae ubi multum ex
vero traxere, acrem sui memoriam relinquunt. accesserat
repens causa quod Vestinus Statiliam Messalinam matrimonio sibi iunxerat, haud nescius inter adulteros eius et
Caesarem esse.
Igitur non crimine, non accusatore existente, quia
speciem iudicis induere non poterat, ad vim dominationis
conversus Gerellanum tribunum cum cohorte militum immittit iubetque praevenire conatus consulis, occupare velut
arcem eius, opprimere delectam iuventutem, quia Vestinus
imminentis foro aedis decoraque servitia et pari aetate
habebat. cuncta eo die munia consulis impleverat conviviumque celebrabat, nihil metuens an dissimulando metu,
cum ingressi milites vocari eum a tribuno dixere. ille nihil
demoratus exsurgit et omnia simul properantur: clauditur
cubiculo, praesto est medicus, abscinduntur venae, vigens
adhuc balneo infertur, calida aqua mersatur, nulla edita
voce qua semet miseraretur. circumdati interim custodia
qui simul discubuerant, nec nisi provecta nocte omissi sunt,
postquam pavorem eorum, ex mensa exitium opperientium,
et imaginatus et inridens Nero satis supplicii luisse ait pro
epulis consularibus.
Exim Annaei Lucani caedem imperat. is profluente
sanguine ubi frigescere pedes manusque et paulatim ab
extremis cedere spiritum fervido adhuc et compote mentis
pectore intellegit, recordatus carmen a se compositum quo
vulneratum militem per eius modi mortis imaginem obisse
tradiderat, versus ipsos rettulit eaque illi suprema vox fuit.
Senecio posthac et Quintianus et Scaevinus non ex priore
vitae mollitia, mox reliqui coniuratorum periere, nullo facto
dictove memorando.
Sed compleri interim urbs funeribus, Capitolium
victimis; alius filio, fratre alius aut propinquo aut amico
interfectis, agere grates deis, ornare lauru domum, genua
ipsius advolvi et dextram osculis fatigare. atque ille gaudium id credens Antonii Natalis et Cervarii Proculi festinata
indicia impunitate remuneratur. Milichus praemiis ditatus
conservatoris sibi nomen, Graeco eius rei vocabulo, adsumpsit. e tribunis Gavius Silvanus quamvis absolutus sua
manu cecidit; Statius Proxumus veniam quam ab imperatore acceperat vanitate exitus corrupit. exuti dehinc
tribunatu
Pompeius, Cornelius Martialis, Flavius Nepos
Statius Domitius, quasi principem non quidem odissent sed
tamen existimarentur. Novio Prisco per amicitiam Senecae
et Glitio Gallo atque Annio Pollioni infamatis magis quam
convictis data exilia. Priscum Artoria Flaccilla coniunx
comitata est, Gallum Egnatia Maximilla, magnis primum et
integris opibus, post ademptis; quae utraque gloriam eius
auxere. pellitur et Rufrius Crispinus occasione coniurationis, sed Neroni invisus quod Poppaeam quondam matrimonio tenuerat. Verginium
Flavum et Musonium
Rufum
claritudo nominis expulit: nam Verginius studia iuvenum
eloquentia, Musonius praeceptis sapientiae fovebat. Cluvidieno Quieto, Iulio Agrippae, Blitio Catulino, Petronio
Prisco, Iulio Altino velut in agmen et numerum, Aegaei
maris insulae permittuntur. at Caedicia uxor Scaevini et
Caesennius Maximus Italia prohibentur, reos fuisse se tantum
poena experti. Acilia mater Annaei Lucani sine absolutione, sine supplicio dissimulata.
Quibus perpetratis Nero et contione militum habita
bina nummum milia viritim manipularibus divisit addiditque
sine pretio frumentum, quo ante ex modo annonae utebantur. tum quasi gesta bello expositurus vocat senatum
et triumphale decus Petronio Turpiliano consulari, Cocceio
Nervae praetori designato, Tigellino praefecto praetorii
tribuit, Tigellinum et Nervam ita extollens ut super triumphalis in foro imagines apud Palatium quoque effigies
eorum sisteret. consularia insignia Nymphidio
quia
nunc primum oblatus est, pauca repetam: nam et ipse
pars Romanarum cladium erit. igitur matre libertina ortus
quae corpus decorum inter servos libertosque principum
vulgaverat, ex G. Caesare se genitum ferebat, quoniam forte
quadam habitu procerus et torvo vultu erat, sive G. Caesar,
scortorum quoque cupiens, etiam matri eius inlusit
Sed Nero vocato senatu, oratione inter patres
habita, edictum apud populum et conlata in libros indicia
confessionesque damnatorum adiunxit. etenim crebro vulgi
rumore lacerabatur, tamquam viros
claros
et insontis ob
invidiam aut metum extinxisset. ceterum coeptam adultamque et revictam coniurationem neque tunc dubitavere
quibus verum noscendi cura erat, et fatentur qui post
interitum Neronis in urbem regressi sunt. at in senatu
cunctis, ut cuique plurimum maeroris, in adulationem
demissis, Iunium Gallionem, Senecae fratris morte pavidum
et pro sua incolumitate supplicem, increpuit Salienus
Clemens, hostem et parricidam vocans, donec consensu
patrum deterritus est, ne publicis malis abuti ad occasionem
privati odii videretur, neu composita aut oblitterata mansuetudine principis novam ad saevitiam retraheret.
Tum
decreta
dona et grates deis decernuntur,
propriusque honos Soli, cui est vetus aedes apud circum
in quo facinus parabatur, qui occulta coniurationis numine
retexisset; utque circensium Cerealium ludicrum pluribus
equorum cursibus celebraretur mensisque Aprilis Neronis
cognomentum acciperet; templum Saluti extrueretur eo loci
*
ex quo Scaevinus ferrum prompserat. ipse eum pugionem apud Capitolium sacravit inscripsitque Iovi Vindici: in
praesens haud animadversum; post arma Iulii Vindicis ad
auspicium et praesagium futurae ultionis trahebatur. reperio
in commentariis senatus Cerialem Anicium consulem
designatum pro sententia dixisse ut templum divo Neroni
quam maturrime publica pecunia poneretur. quod quidem
ille decernebat tamquam mortale fastigium egresso et
venerationem hominum merito,
sed ipse prohibuit, ne
interpretatione
quorundam ad omen malum sui exitus
verteretur: nam deum honor principi non ante habetur
quam agere inter homines desierit.