Gaio Vipstano
C.
Fonteio consulibus diu meditatum
scelus non ultra Nero distulit, vetustate imperii coalita
audacia et flagrantior in dies amore Poppaeae, quae sibi
matrimonium et discidium Octaviae incolumi Agrippina
haud sperans crebris criminationibus, aliquando per facetias
incusaret principem et pupillum vocaret, qui iussis alienis
obnoxius non modo imperii sed libertatis etiam indigeret.
cur enim differri nuptias suas? formam scilicet displicere et
triumphalis avos. an fecunditatem et verum animum? timeri
ne uxor saltem iniurias patrum, iram populi adversus superbiam avaritiamque matris aperiat. quod si nurum Agrippina
non nisi filio infestam ferre posset, redderetur ipsa Othonis
coniugio: ituram quoquo terrarum, ubi audiret potius contumelias imperatoris quam viseret periculis eius immixta.
haec atque talia lacrimis et arte adulterae penetrantia nemo
prohibebat, cupientibus cunctis infringi potentiam matris
et credente nullo usque ad caedem eius duratura filii
odia.
Tradit Cluvius ardore retinendae Agrippinam potentiae eo usque provectam ut medio diei, cum id temporis
Nero per vinum et epulas incalesceret, offerret se saepius
temulento comptam et incesto paratam; iamque lasciva
oscula et praenuntias flagitii blanditias adnotantibus proximis, Senecam contra muliebris inlecebras subsidium a
femina petivisse, immissamque Acten libertam quae simul
suo periculo et infamia Neronis anxia deferret pervulgatum
esse incestum gloriante matre, nec toleraturos milites profani principis imperium. Fabius Rusticus non Agrippinae
sed Neroni cupitum id memorat eiusdemque libertae astu
disiectum. sed quae Cluvius eadem ceteri quoque auctores
prodidere, et fama huc inclinat, seu concepit animo tantum
immanitatis Agrippina, seu credibilior novae libidinis meditatio in ea visa est quae puellaribus annis stuprum cum
Lepido spe dominationis admiserat, pari cupidine usque ad
libita Pallantis provoluta et exercita ad omne flagitium
patrui nuptiis.
Igitur Nero vitare secretos eius congressus, abscedentem in hortos aut Tusculanum vel Antiatem in agrum
laudare quod otium capesseret. postremo, ubicumque
haberetur, praegravem ratus interficere constituit, hactenus
consultans, veneno an ferro vel qua alia vi. placuitque
primo venenum. sed inter epulas principis si daretur, referri ad casum non poterat tali iam Britannici exitio; et
ministros temptare arduum videbatur mulieris usu scelerum
adversus insidias intentae; atque ipsa praesumendo remedia
munierat corpus. ferrum et caedes quonam modo occultaretur nemo reperiebat; et ne quis illi tanto facinori delectus
iussa sperneret metuebat. obtulit ingenium Anicetus libertus, classi apud Misenum praefectus et pueritiae Neronis
educator ac mutuis odiis Agrippinae invisus. ergo navem
posse componi docet cuius pars ipso in mari per artem
soluta effunderet ignaram: nihil tam capax fortuitorum
quam mare; et si naufragio intercepta sit, quem adeo
iniquum ut sceleri adsignet quod venti et fluctus deliquerint? additurum principem defunctae templum et aras et
cetera ostentandae pietati.
Placuit sollertia, tempore etiam iuta, quando Quinquatruum festos dies apud Baias frequentabat. illuc matrem
elicit, ferendas parentium iracundias et placandum animum
dictitans quo rumorem reconciliationis efficeret acciperetque Agrippina facili feminarum credulitate ad gaudia.
venientem dehinc obvius in litora (nam Antio adventabat)
excepit manu et complexu ducitque Baulos. id villae
nomen est quae promunturium Misenum inter et Baianum
lacum flexo mari adluitur. stabat inter alias navis ornatior,
tamquam id quoque honori matris daretur: quippe sueverat
triremi et classiariorum remigio vehi. ac tum invitata ad
epulas erat ut occultando facinori nox adhiberetur. satis
constitit extitisse proditorem et Agrippinam auditis insidiis,
an crederet ambiguam, gestamine sellae Baias pervectam.
ibi blandimentum sublevavit metum: comiter excepta
superque ipsum conlocata. iam pluribus sermonibus modo
familiaritate iuvenili Nero et rursus adductus, quasi seria
consociaret, tracto in longum convictu, prosequitur abeuntem, artius oculis et pectori haerens, sive explenda simulatione, seu periturae matris supremus aspectus quamvis
ferum animum retinebat.
Noctem sideribus inlustrem et placido mari quietam
quasi convincendum ad scelus dii praebuere. nec multum
erat progressa navis, duobus e numero familiarium Agrippinam comitantibus, ex quis Crepereius Gallus haud procul
gubernaculis adstabat, Acerronia super pedes cubitantis
reclinis paenitentiam filii et reciperatam matris gratiam per
gaudium memorabat, cum dato signo ruere tectum loci
multo plumbo grave, pressusque Crepereius et statim exanimatus est: Agrippina et Acerronia eminentibus lecti parietibus ac forte validioribus quam ut oneri cederent protectae
sunt. nec dissolutio navigii sequebatur, turbatis omnibus
et quod plerique ignari etiam conscios impediebant. visum
dehinc remigibus unum in latus inclinare atque ita navem
submergere: sed neque ipsis promptus in rem subitam consensus, et alii contra nitentes dedere facultatem lenioris in
mare iactus. verum Acerronia, imprudentia dum se Agrippinam esse utque subveniretur matri principis clamitat,
contis et remis et quae fors obtulerat navalibus telis conficitur: Agrippina silens eoque minus adgnita (unum tamen
vulnus umero excepit) nando, deinde occursu lenunculorum
Lucrinum in lacum vecta villae suae infertur.
Illic reputans ideo se fallacibus litteris accitam et
honore praecipuo habitam, quodque litus iuxta non ventis
acta, non saxis impulsa navis summa sui parte veluti terrestre
machinamentum concidisset; observans etiam Acerroniae
necem, simul suum vulnus aspiciens, solum insidiarum
remedium esse, si non intellegerentur; misitque libertum
Agerinum qui nuntiaret filio benignitate deum et fortuna
eius evasisse gravem casum; orare ut quamvis periculo
matris exterritus visendi curam differret; sibi ad praesens
quiete opus. atque interim securitate simulata medicamina
vulneri et fomenta corpori adhibet; testamentum Acerroniae
requiri bonaque obsignari iubet, id tantum non per simulationem.
At Neroni nuntios patrati facinoris opperienti adfertur
evasisse ictu levi sauciam et hactenus adito discrimine ne
auctor dubitaretur. tum pavore exanimis et iam iamque
adfore obtestans vindictae properam, sive servitia armaret
vel militem accenderet, sive ad senatum et populum pervaderet, naufragium et vulnus et interfectos amicos obiciendo:
quod contra subsidium sibi? nisi quid Burrus et Seneca;
quos expergens statim acciverat, incertum an et ante gnaros.
igitur longum utriusque silentium, ne inriti dissuaderent,
an eo descensum credebant
ut
, nisi praeveniretur Agrippina,
pereundum Neroni esset. post Seneca hactenus promptius
ut
respiceret Burrum ac sciscitaretur an militi imperanda
caedes esset. ille praetorianos toti Caesarum domui obstrictos memoresque Germanici nihil adversus progeniem
eius atrox ausuros respondit: perpetraret Anicetus promissa.
qui nihil cunctatus poscit summam sceleris. ad eam vocem
Nero illo sibi die dari imperium auctoremque tanti muneris
libertum profitetur: iret propere duceretque promptissimos
ad iussa. ipse audito venisse missu Agrippinae nuntium
Agerinum, scaenam ultro criminis parat gladiumque, dum
mandata perfert, abicit inter pedes eius, tum quasi deprehenso vincla inici iubet, ut exitium principis molitam matrem
et pudore deprehensi sceleris sponte mortem sumpsisse
confingeret.
Interim vulgato Agrippinae periculo, quasi casu evenisset, ut quisque acceperat, decurrere ad litus. hi molium
obiectus, hi proximas scaphas scandere; alii quantum corpus sinebat vadere in mare; quidam manus protendere;
questibus, votis, clamore diversa rogitantium aut incerta
respondentium omnis ora compleri; adfluere ingens multitudo cum luminibus, atque ubi incolumem esse pernotuit, ut
ad gratandum sese expedire, donec aspectu armati et minitantis agminis disiecti sunt. Anicetus villam statione circumdat refractaque ianua obvios servorum abripit, donec ad
foris cubiculi veniret; cui pauci adstabant, ceteris terrore
inrumpentium exterritis. cubiculo modicum lumen inerat
et ancillarum una, magis ac magis anxia Agrippina quod
nemo a filio ac ne Agerinus quidem: aliam fore laetae rei
faciem; nunc solitudinem ac repentinos strepitus et extremi
mali indicia. abeunte dehinc ancilla 'tu quoque me deseris'
prolocuta respicit Anicetum trierarcho Herculeio et Obarito
centurione classiario comitatum: ac, si ad visendum venisset,
refotam nuntiaret, sin facinus patraturus, nihil se de filio
credere; non imperatum parricidium. circumsistunt lectum
percussores et prior trierarchus fusti caput eius adflixit. iam
in mortem centurioni ferrum destringenti protendens uterum
'ventrem feri' exclamavit multisque vulneribus confecta est.
Haec consensu produntur. aspexeritne matrem exanimem Nero et formam corporis eius laudaverit, sunt qui
tradiderint, sunt qui abnuant. cremata est nocte eadem convivali lecto et exequiis vilibus; neque, dum Nero rerum potiebatur, congesta aut clausa humus. mox domesticorum
cura levem tumulum accepit, viam Miseni propter et villam
Caesaris dictatoris quae subiectos sinus editissima prospectat.
accenso rogo libertus eius cognomento Mnester
se
ipse ferro
transegit, incertum caritate in patronam an metu exitii.
hunc sui finem multos ante annos crediderat Agrippina
contempseratque. nam consulenti super Nerone responderunt Chaldaei fore ut imperaret matremque occideret;
atque illa 'occidat' inquit, 'dum imperet.'
Sed a Caesare perfecto demum scelere magnitudo
eius intellecta est. reliquo noctis modo per silentium
defixus, saepius pavore exsurgens et mentis inops lucem
opperiebatur tamquam exitium adlaturam. atque eum
auctore Burro prima centurionum tribunorumque adulatio
ad spem firmavit, prensantium manum gratantiumque quod
discrimen improvisum et matris facinus evasisset. amici
dehinc adire templa et coepto exemplo proxima Campaniae
municipia victimis et legationibus laetitiam testari: ipse
diversa simulatione maestus et quasi incolumitati suae
infensus ac morti parentis inlacrimans. quia tamen non, ut
hominum vultus, ita locorum facies mutantur, obversabaturque maris illius et litorum gravis aspectus (et erant qui
crederent sonitum tubae collibus circum editis planctusque
tumulo matris audiri), Neapolim concessit litterasque ad
senatum misit quarum summa erat repertum cum ferro
percussorem Agerinum, ex intimis Agrippinae libertis, et
luisse eam poenas conscientia quasi scelus paravisset.
Adiciebat crimina longius repetita, quod consortium
imperii iuraturasque in feminae verba praetorias cohortis
idemque dedecus senatus et populi speravisset, ac postquam
frustra habita sit, infensa militi patribusque et plebi dissuasisset donativum et congiarium periculaque viris inlustribus
struxisset. quanto suo labore perpetratum ne inrumperet
curiam, ne gentibus externis responsa daret. temporum
quoque Claudianorum obliqua insectatione cuncta eius
dominationis flagitia in matrem transtulit, publica fortuna
extinctam referens. namque et naufragium narrabat: quod
fortuitum fuisse quis adeo hebes inveniretur ut crederet?
aut a muliere naufraga missum cum telo unum qui cohortis
et classis imperatoris perfringeret? ergo non iam Nero, cuius
immanitas omnium questus antibat, sed Seneca adverso
rumore erat quod oratione tali confessionem scripsisset.
Miro tamen certamine procerum decernuntur supplicationes apud omnia pulvinaria, utque Quinquatrus quibus
apertae insidiae essent ludis annuis celebrarentur; aureum
Minervae simulacrum in curia et iuxta principis imago statuerentur; dies natalis Agrippinae inter nefastos esset.
Thrasea Paetus silentio vel brevi adsensu priores adulationes
transmittere solitus exiit tum senatu ac sibi causam periculi
fecit, ceteris libertatis initium non praebuit. prodigia quoque
crebra et inrita intercessere: anguem enixa mulier et alia in
concubitu mariti fulmine exanimata; iam sol repente obscu-
ratus et tactae de caelo quattuordecim urbis regiones. quae
adeo sine cura deum eveniebant ut multos post annos Nero
imperium et scelera continuaverit. ceterum quo gravaret
invidiam matris eaque demota auctam lenitatem suam testificaretur, feminas inlustris Iuniam et Calpurniam, praetura
functos Valerium Capitonem et Licinium Gabolum sedibus
patriis reddidit, ab Agrippina olim pulsos. etiam Lolliae
Paulinae cineres reportari sepulcrumque extrui permisit;
quosque ipse nuper relegaverat, Iturium et Calvisium poena
exolvit. nam Silana fato functa erat, longinquo ab exilio
Tarentum regressa labante iam Agrippina, cuius inimicitiis
conciderat, vel mitigata.
Tamen cunctari in oppidis Campaniae, quonam modo
urbem ingrederetur, an obsequium senatus, an studia plebis
reperiret anxius: contra deterrimus quisque, quorum non
alia regia fecundior extitit, invisum Agrippinae nomen et
morte eius accensum populi favorem disserunt: iret intrepidus et venerationem sui coram experiretur; simul praegredi
exposcunt. et promptiora quam promiserant inveniunt,
obvias tribus, festo cultu senatum, coniugum ac liberorum
agmina per sexum et aetatem disposita, extructos, qua incederet, spectaculorum gradus, quo modo triumphi visuntur.
hinc superbus ac publici servitii victor Capitolium adiit,
grates exolvit seque in omnis libidines effudit quas male
coercitas qualiscumque matris reverentia tardaverat.
Vetus illi cupido erat curriculo quadrigarum insistere
nec minus foedum studium cithara ludicrum in modum canere. concertare equis regium et antiquis ducibus factitatum
memorabat idque vatum laudibus celebre et deorum honori
datum. enimvero cantus Apollini sacros, talique ornatu adstare non modo Graecis in urbibus sed Romana apud
templa numen praecipuum et praescium. nec iam sisti
poterat, cum Senecae ac Burro visum ne utraque pervinceret
alterum concedere. clausumque valle Vaticana spatium in
quo equos regeret haud promisco spectaculo: mox ultro
vocari populus Romanus laudibusque extollere, ut est vulgus
cupiens voluptatum et, si eodem princeps trahat, laetum.
ceterum evulgatus pudor non satietatem, ut rebantur, sed
incitamentum attulit. ratusque dedecus molliri, si pluris
foedasset, nobilium familiarum posteros egestate venalis in
scaenam deduxit; quos fato perfunctos ne nominatim tradam,
maioribus eorum tribuendum puto. nam et eius flagitium
est qui pecuniam ob delicta potius dedit quam ne delinquerent. notos quoque equites Romanos operas arenae promittere subegit donis ingentibus, nisi quod merces ab eo qui
iubere potest vim necessitatis adfert.
Ne tamen adhuc publico theatro dehonestaretur,
instituit ludos Iuvenalium vocabulo, in quos passim nomina
data. non nobilitas cuiquam, non aetas aut acti honores
impedimento, quo minus Graeci Latinive histrionis artem
exercerent usque ad gestus modosque haud virilis. quin et
feminae inlustres deformia meditari; extructaque apud
nemus, quod navali stagno circumposuit Augustus, conventicula et cauponae et posita veno inritamenta luxui. dabanturque stipes quas boni necessitate, intemperantes gloria
consumerent. inde gliscere flagitia et infamia, nec ulla
moribus olim corruptis plus libidinum circumdedit quam
illa conluvies. vix artibus honestis pudor retinetur, nedum
inter certamina vitiorum pudicitia aut modestia aut quicquam
probi moris reservaretur. postremus ipse scaenam incedit,
multa cura temptans citharam et praemeditans adsistentibus
phonascis. accesserat cohors militum, centuriones tribunique
et maerens Burrus ac laudans. tuncque primum conscripti
sunt equites Romani cognomento Augustianorum, aetate ac
robore conspicui et pars ingenio procaces, alii in spem
potentiae. ii dies ac noctes plausibus personare, formam
principis vocemque deum vocabulis appellantes; quasi per
virtutem clari honoratique agere.
Ne tamen ludicrae tantum imperatoris artes notescerent, carminum quoque studium adfectavit, contractis quibus
aliqua pangendi facultas necdum insignis erat. hi cenati
considere simul et adlatos vel ibidem repertos versus
conectere atque ipsius verba quoquo modo prolata supplere,
quod species ipsa carminum docet, non impetu et instinctu
nec ore uno fluens. etiam sapientiae doctoribus tempus
impertiebat post epulas, utque contraria adseverantium
discordia frueretur. nec deerant qui ore vultuque tristi
inter oblectamenta regia spectari cuperent.
Sub idem tempus levi initio atrox caedes orta inter
colonos Nucerinos Pompeianosque gladiatorio spectaculo
quod Livineius Regulus, quem motum senatu rettuli, edebat.
quippe oppidana lascivia in vicem incessentes probra, dein
saxa, postremo ferrum sumpsere, validiore Pompeianorum
plebe, apud quos spectaculum edebatur. ergo deportati sunt
in urbem multi e Nucerinis trunco per vulnera corpore, ac
plerique liberorum aut parentum mortis deflebant. cuius
rei iudicium princeps senatui, senatus consulibus permisit.
et rursus re ad patres relata, prohibiti publice in decem
annos eius modi coetu Pompeiani collegiaque quae contra
leges instituerant dissoluta; Livineius et qui alii seditionem
conciverant exilio multati sunt.
Motus senatu et Pedius Blaesus, accusantibus Cyrenensibus violatum ab eo thesaurum Aesculapii dilectumque
militarem pretio et ambitione corruptum. idem Cyrenenses
reum agebant Acilium Strabonem, praetoria potestate usum
et missum disceptatorem a Claudio agrorum, quos regis
Apionis quondam avitos et populo Romano cum regno
relictos proximus quisque possessor invaserant, diutinaque
licentia et iniuria quasi iure et aequo nitebantur. igitur
abiudicatis agris orta adversus iudicem invidia; et senatus
ignota sibi esse mandata Claudii et consulendum principem
respondit. Nero probata Strabonis sententia se nihilo minus
subvenire sociis et usurpata concedere scripsit.
Sequuntur virorum inlustrium mortes, Domitii Afri
et M. Servilii, qui summis honoribus et multa eloquentia
viguerant, ille orando causas, Servilius diu foro, mox tradendis
rebus Romanis celebris et elegantia vitae quam clariorem
effecit, ut par ingenio, ita morum diversus.
Nerone quartum Cornelio Cosso consulibus quinquennale ludicrum Romae institutum est ad morem Graeci certaminis, varia fama, ut cuncta ferme nova. quippe erant qui
Gn. quoque Pompeium incusatum a senioribus ferrent quod
mansuram theatri sedem posuisset. nam antea subitariis
gradibus et scaena in tempus structa ludos edi solitos, vel
si vetustiora repetas, stantem populum spectavisse, ne, si
consideret theatro, dies totos ignavia continuaret. spectaculorum quidem antiquitas servaretur, quoties praetores
ederent, nulla cuiquam civium necessitate certandi. ceterum
abolitos paulatim patrios mores funditus everti per accitam
lasciviam, ut quod usquam corrumpi et corrumpere queat in
urbe visatur, degeneretque studiis externis iuventus, gymnasia
et otia et turpis amores exercendo, principe et senatu auctoribus, qui non modo licentiam vitiis permiserint, sed vim
adhibeant
ut
proceres Romani specie orationum et carminum
scaena polluantur. quid superesse nisi ut corpora quoque
nudent et caestus adsumant easque pugnas pro militia et
armis meditentur? an iustitiam auctum iri et decurias
equitum egregium iudicandi munus expleturos, si fractos
sonos et dulcedinem vocum perite audissent? noctes quoque
dedecori adiectas ne quod tempus pudori relinquatur, sed
coetu promisco, quod perditissimus quisque per diem concupiverit, per tenebras audeat.
Pluribus ipsa licentia placebat, ac tamen honesta
nomina praetendebant. maiores quoque non abhorruisse
spectaculorum oblectamentis pro fortuna quae tum erat,
eoque a Tuscis accitos histriones, a Thuriis equorum certamina; et possessa Achaia Asiaque ludos curatius editos, nec
quemquam Romae honesto loco ortum ad theatralis artes
degeneravisse, ducentis iam annis a L. Mummii triumpho
qui primus id genus spectaculi in urbe praebuerit. sed et
consultum parsimoniae quod perpetua sedes theatro locata
sit potius quam immenso sumptu singulos per annos consurgeret ac destrueretur. nec perinde magistratus rem
familiarem exhausturos aut populo efflagitandi Graeca certamina
a
magistratibus causam fore, cum eo sumptu res publica fungatur. oratorum ac vatum victorias incitamentum
ingeniis adlaturas; nec cuiquam iudici grave auris studiis
honestis et voluptatibus concessis impertire. laetitiae magis
quam lasciviae dari paucas totius quinquennii noctes, quibus
tanta luce ignium nihil inlicitum occultari queat. sane nullo
insigni dehonestamento id spectaculum transiit; ac ne
modica quidem studia plebis exarsere, quia redditi quamquam
scaenae pantomimi certaminibus sacris prohibebantur.
eloquentiae primas nemo tulit, sed victorem esse Caesarem
pronuntiatum. Graeci amictus quis per eos dies plerique
incesserant tum exoleverunt.
Inter quae sidus cometes effulsit; de quo vulgi opinio
est tamquam mutationem regis portendat. igitur quasi iam
depulso Nerone, quisnam deligeretur anquirebant; et omnium ore Rubellius Plautus celebratur, cui nobilitas per
matrem ex Iulia familia. ipse placita maiorum colebat,
habitu severo, casta et secreta domo, quantoque metu
occultior, tanto plus famae adeptus. auxit rumorem pari
vanitate orta interpretatio fulguris. nam quia discumbentis
Neronis apud Simbruina stagna
in villa
cui Sublaqueum
nomen est ictae dapes mensaque disiecta erat idque finibus
Tiburtum acciderat, unde paterna Plauto origo, hunc illum
numine deum destinari credebant, fovebantque multi quibus
nova et ancipitia praecolere avida et plerumque fallax
ambitio est. ergo permotus his Nero componit ad Plautum
litteras, consuleret quieti urbis seque prava diffamantibus
subtraheret: esse illi per Asiam avitos agros in quibus tuta
et inturbida iuventa frueretur. ita illuc cum coniuge Antistia
et paucis familiarium concessit.
Isdem diebus nimia luxus cupido infamiam et periculum
Neroni tulit, quia fontem aquae Marciae ad urbem deductae
nando incesserat; videbaturque potus sacros et caerimoniam
loci corpore loto polluisse. secutaque anceps valetudo iram
deum adfirmavit.
At Corbulo post deleta Artaxata utendum recenti
terrore ratus ad occupanda Tigranocerta, quibus excisis
metum hostium intenderet vel, si pepercisset, clementiae
famam adipisceretur, illuc pergit, non infenso exercitu ne
spem veniae auferret, neque tamen remissa cura, gnarus
facilem mutatu gentem, ut segnem ad pericula ita infidam
ad occasiones. barbari, pro ingenio quisque, alii preces
offerre, quidam deserere vicos et in avia digredi; ac fuere
qui se speluncis et carissima secum abderent. igitur dux
Romanus diversis artibus, misericordia adversum supplices,
celeritate adversus profugos, immitis iis qui latebras insederant
ora et exitus specuum sarmentis virgultisque completos igni
exurit. atque illum finis suos praegredientem incursavere
Mardi, latrociniis exerciti contraque inrumpentem montibus
defensi; quos Corbulo immissis Hiberis vastavit hostilemque
audaciam externo sanguine ultus est.
Ipse exercitusque ut nullis ex proelio damnis ita
per inopiam et labores fatiscebant, carne pecudum propulsare famem adacti; ad hoc penuria aquae, fervida aestas,
longinqua itinera sola ducis patientia mitigabantur, eadem
pluraque gregario milite tolerantis. ventum dehinc in locos
cultos demessaeque segetes, et ex duobus castellis in quae
confugerant Armenii alterum impetu captum; qui primam
vim depulerant, obsidione coguntur. unde in regionem
Tauraunitium transgressus improvisum periculum vitavit.
nam haud procul tentorio eius non ignobilis barbarus cum
telo repertus ordinem insidiarum seque auctorem et socios
per tormenta edidit, convictique et puniti sunt qui specie
amicitiae dolum parabant. nec multo post legati Tigranocerta missi patere moenia adferunt, intentos popularis ad
iussa: simul hospitale donum, coronam auream, tradebant.
accepitque cum honore, nec quicquam urbi detractum quo
promptius obsequium integri retinerent.
At praesidium Legerda quod ferox iuventus clauserat
non sine certamine expugnatum est: nam et proelium pro
muris ausi erant et pulsi intra munimenta aggeri demum
et inrumpentium armis cessere. quae facilius proveniebant,
quia Parthi Hyrcano bello distinebantur. miserantque Hyrcani ad principem Romanum societatem oratum, attineri
a se Vologesen pro pignore amicitiae ostentantes. eos
regredientis Corbulo, ne Euphraten transgressi hostium
custodiis circumvenirentur, dato praesidio ad litora maris
rubri deduxit, unde vitatis Parthorum finibus patrias in
sedes remeavere.
Quin et Tiridaten per Medos extrema Armeniae
intrantem praemisso cum auxiliis Verulano legato atque
ipse legionibus citis abire procul ac spem belli amittere
subegit; quosque nobis aversos animis cognoverat, caedibus
et incendiis perpopulatus possessionem Armeniae usurpabat,
cum advenit Tigranes a Nerone ad capessendum imperium
delectus, Cappadocum ex nobilitate, regis Archelai nepos,
sed quod diu obses apud urbem fuerat, usque ad servilem
patientiam demissus. nec consensu acceptus, durante apud
quosdam favore Arsacidarum: at plerique superbiam Parthorum perosi datum a Romanis regem malebant. additum
et praesidium mille legionarii, tres sociorum cohortes duae-
que equitum alae, et quo facilius novum regnum tueretur,
pars Armeniae, ut cuique finitima, Pharasmani Polemonique
et Aristobulo atque Antiocho parere iussae sunt. Corbulo
in Syriam abscessit, morte Vmmidii legati vacuam ac sibi
permissam.
Eodem anno ex inlustribus Asiae urbibus Laodicea
tremore terrae prolapsa nullo
a
nobis remedio propriis
opibus revaluit. at in Italia vetus oppidum Puteoli ius
coloniae et cognomentum a Nerone apiscuntur. veterani
Tarentum et Antium adscripti non tamen infrequentiae
locorum subvenere, dilapsis pluribus in provincias in quibus
stipendia expleverant; neque coniugiis suscipiendis neque
alendis liberis sueti orbas sine posteris domos relinquebant.
non enim, ut olim, universae legiones deducebantur cum
tribunis et centurionibus et sui cuiusque ordinis militibus ut
consensu et caritate rem publicam efficerent, sed ignoti
inter se, diversis manipulis, sine rectore, sine adfectibus
mutuis, quasi ex alio genere mortalium repente in unum
collecti, numerus magis quam colonia.
Comitia praetorum arbitrio senatus haberi solita,
quod acriore ambitu exarserant, princeps composuit, tres
qui supra numerum petebant legioni praeficiendo. auxitque patrum honorem statuendo ut, qui a privatis iudicibus
ad senatum provocavissent, eiusdem pecuniae periculum
facerent cuius si qui imperatorem appellarent; nam antea
vacuum id solutumque poena fuerat. fine anni Vibius
Secundus eques Romanus accusantibus Mauris repetundarum damnatur atque Italia exigitur, ne graviore poena
adficeretur Vibii Crispi fratris opibus enisus.
Caesennio Paeto et Petronio Turpiliano consulibus
gravis clades in Britannia accepta; in qua neque A. Didius
legatus, ut memoravi, nisi parta retinuerat, et successor
Veranius modicis excursibus Siluras populatus, quin ultra
bellum proferret, morte prohibitus est, magna, dum vixit,
severitatis fama, supremis testamenti verbis ambitionis manifestus: quippe multa in Neronem adulatione addidit subiecturum ei provinciam fuisse, si biennio proximo vixisset.
sed tum Paulinus Suetonius obtinebat Britannos, scientia
militiae et rumore populi qui neminem sine aemulo sinit,
Corbulonis concertator, receptaeque Armeniae decus aequare domitis perduellibus cupiens. igitur Monam insulam,
incolis validam et receptaculum perfugarum, adgredi parat,
navisque fabricatur plano alveo adversus breve et incertum.
sic pedes: equites vado secuti aut altiores inter undas
adnantes equis tramisere.
Stabat pro litore diversa acies, densa armis virisque,
intercursantibus feminis; in modum Furiarum veste ferali,
crinibus deiectis faces praeferebant; Druidaeque circum,
preces diras sublatis ad caelum manibus fundentes, novitate
aspectus perculere militem ut quasi haerentibus membris
immobile corpus vulneribus praeberent. dein cohortationibus ducis et se ipsi stimulantes ne muliebre et fanaticum
agmen pavescerent, inferunt signa sternuntque obvios et
igni suo involvunt. praesidium posthac impositum victis
excisique luci saevis superstitionibus sacri: nam cruore
captivo adolere aras et hominum fibris consulere deos fas
habebant. haec agenti Suetonio repentina defectio provinciae nuntiatur.
Rex Icenorum Prasutagus, longa opulentia clarus,
Caesarem heredem duasque filias scripserat, tali obsequio
ratus regnumque et domum suam procul iniuria fore. quod
contra vertit, adeo ut regnum per centuriones, domus per
servos velut capta vastarentur. iam primum uxor eius Boudicca verberibus adfecta et filiae stupro violatae sunt: praecipui quique Icenorum, quasi cunctam regionem muneri
accepissent, avitis bonis exuuntur, et propinqui regis inter
mancipia habebantur. qua contumelia et metu graviorum,
quando in formam provinciae cesserant, rapiunt arma, commotis ad rebellationem Trinobantibus et qui alii nondum
servitio fracti resumere libertatem occultis coniurationibus
pepigerant, acerrimo in veteranos odio. quippe in coloniam
Camulodunum recens deducti pellebant domibus, exturbabant agris, captivos, servos appellando, foventibus impotentiam veteranorum militibus similitudine vitae et spe
eiusdem licentiae. ad hoc templum divo Claudio constitutum quasi arx aeternae dominationis aspiciebatur, delectique
sacerdotes specie religionis omnis fortunas effundebant.
nec arduum videbatur excindere coloniam nullis munimentis
saeptam; quod ducibus nostris parum provisum erat, dum
amoenitati prius quam usui consulitur.
Inter quae nulla palam causa delapsum Camuloduni
simulacrum Victoriae ac retro conversum quasi cederet
hostibus. et feminae in furorem turbatae adesse exitium
canebant, externosque fremitus in curia eorum auditos;
consonuisse ululatibus theatrum visamque speciem in aestuario Tamesae subversae coloniae: iam Oceanus cruento
aspectu, dilabente aestu humanorum corporum effigies
relictae, ut Britannis ad spem, ita veteranis ad metum
trahebantur. sed quia procul Suetonius aberat, petivere
a Cato Deciano procuratore auxilium. ille haud amplius
quam ducentos sine iustis armis misit; et inerat modica
militum manus. tutela templi freti et impedientibus qui
occulti rebellionis conscii consilia turbabant, neque fossam
aut vallum praeduxerunt, neque motis senibus et feminis
iuventus sola restitit: quasi media pace incauti multitudine
barbarorum circumveniuntur. et cetera quidem impetu
direpta aut incensa sunt: templum in quo se miles conglobaverat biduo obsessum expugnatumque. et victor Britannus Petilio Ceriali, legato legionis nonae, in subsidium
adventanti obvius fudit legionem et quod peditum interfecit:
Cerialis cum equitibus evasit in castra et munimentis
defensus est. qua clade et odiis provinciae quam avaritia
eius in bellum egerat trepidus procurator Catus in Galliam
transiit.
At Suetonius mira constantia medios inter hostis
Londinium perrexit, cognomento quidem coloniae non
insigne, sed copia negotiatorum et commeatuum maxime
celebre. ibi ambiguus an illam sedem bello deligeret, circumspecta infrequentia militis, satisque magnis documentis
temeritatem Petilii coercitam, unius oppidi damno servare
universa statuit. neque fletu et lacrimis auxilium eius
orantium flexus est quin daret profectionis signum et comitantis in partem agminis acciperet: si quos imbellis sexus
aut fessa aetas vel loci dulcedo attinuerat ab hoste oppressi
sunt. eadem clades municipio Verulamio fuit, quia barbari
omissis castellis praesidiisque militarium, quod uberrimum
spolianti et defendentibus intutum, laeti praeda et laborum
segnes petebant. ad septuaginta milia civium et sociorum
iis quae memoravi locis cecidisse constitit. neque enim
capere aut venundare aliudve quod belli commercium, sed
caedes patibula ignes cruces, tamquam reddituri supplicium
at praerepta interim ultione, festinabant.
Iam Suetonio quarta decima legio cum vexillariis
vicesimanis et
e
proximis auxiliares, decem ferme milia
armatorum erant, cum omittere cunctationem et congredi
acie parat. deligitque locum artis faucibus et a tergo silva
clausum, satis cognito nihil hostium nisi in fronte et apertam planitiem esse sine metu insidiarum. igitur legionarius
frequens ordinibus, levis circum armatura, conglobatus pro
cornibus eques adstitit. at Britannorum copiae passim per
catervas et turmas exultabant, quanta non alias multitudo,
et animo adeo feroci ut coniuges quoque testis victoriae
secum traherent plaustrisque imponerent quae super extremum ambitum campi posuerant.
Boudicca curru filias prae se vehens, ut quamque
nationem accesserat, solitum quidem Britannis feminarum
ductu bellare testabatur, sed tunc non ut tantis maioribus
ortam regnum et opes, verum ut unam e vulgo libertatem
amissam, confectum verberibus corpus, contrectatam filiarum pudicitiam ulcisci. eo provectas Romanorum cupidines ut non corpora, ne senectam quidem aut virginitatem
impollutam relinquant. adesse tamen deos iustae vindictae:
cecidisse legionem quae proelium ausa sit; ceteros castris
occultari aut fugam circumspicere. ne strepitum quidem et
clamorem tot milium, nedum impetus et manus perlaturos:
si copias armatorum, si causas belli secum expenderent, vincendum illa acie vel cadendum esse. id mulieri destinatum:
viverent viri et servirent.
Ne Suetonius quidem in tanto discrimine silebat:
quamquam confideret virtuti, tamen exhortationes et preces
miscebat ut spernerent sonores barbarorum et inanis minas:
plus illic feminarum quam iuventutis aspici. imbellis, inermis
cessuros statim ubi ferrum virtutemque vincentium toties
fusi adgnovissent. etiam in multis legionibus paucos qui
proelia profligarent; gloriaeque eorum accessurum quod
modica manus universi exercitus famam adipiscerentur.
conferti tantum et pilis emissis post umbonibus et gladiis
stragem caedemque continuarent, praedae immemores: parta
victoria cuncta ipsis cessura. is ardor verba ducis sequebatur, ita se ad intorquenda pila expedierat vetus miles et
multa proeliorum experientia ut certus eventus Suetonius
daret pugnae signum.
Ac primum legio gradu immota et angustias loci pro
munimento retinens, postquam in propius suggressos hostis
certo iactu tela exhauserat, velut cuneo erupit. idem auxiliarium impetus; et eques protentis hastis perfringit quod
obvium et validum erat. ceteri terga praebuere, difficili
effugio, quia circumiecta vehicula saepserant abitus. et
miles ne mulierum quidem neci temperabat, confixaque
telis etiam iumenta corporum cumulum auxerant. clara et
antiquis victoriis par ea die laus parta: quippe sunt qui
paulo minus quam octoginta milia Britannorum cecidisse
tradant, militum quadringentis ferme interfectis nec multo
amplius vulneratis. Boudicca vitam veneno finivit. et
Poenius Postumus, praefectus castrorum secundae legionis,
cognitis quartadecimanorum vicesimanorumque prosperis
rebus, quia pari gloria legionem suam fraudaverat abnue-
ratque contra ritum militiae iussa ducis, se ipse gladio
transegit.
Contractus deinde omnis exercitus sub pellibus
habitus est ad reliqua belli perpetranda. auxitque copias
Caesar missis ex Germania duobus legionariorum milibus,
octo auxiliarium cohortibus ac mille equitibus; quorum
adventu nonani legionario milite suppleti sunt, cohortes
alaeque novis hibernaculis locatae quodque nationum ambiguum aut adversum fuerat igni atque ferro vastatum.
sed nihil aeque quam fames adfligebat serendis frugibus
incuriosos, et omni aetate ad bellum versa, dum nostros
commeatus sibi destinant. gentesque praeferoces tardius
ad pacem inclinabant, quia Iulius Classicianus, successor
Cato missus et Suetonio discors, bonum publicum privatis
simultatibus impediebat disperseratque novum legatum
opperiendum esse, sine hostili ira et superbia victoris clementer deditis consulturum. simul in urbem mandabat,
nullum proeliorum finem expectarent, nisi succederetur
Suetonio, cuius adversa pravitati ipsius, prospera ad fortunam referebat.
Igitur ad spectandum Britanniae statum missus est
e libertis Polyclitus, magna Neronis spe posse auctoritate
eius non modo inter legatum procuratoremque concordiam
gigni, sed et rebellis barbarum animos pace componi. nec
defuit Polyclitus quo minus ingenti agmine Italiae Galliaeque
gravis, postquam Oceanum transmiserat, militibus quoque
nostris terribilis incederet. sed hostibus inrisui fuit apud
quos flagrante etiam tum libertate nondum cognita libertinorum potentia erat; mirabanturque quod dux et exercitus
tanti belli confector servitiis oboedirent. cuncta tamen ad
imperatorem in mollius relata; detentusque rebus gerundis
Suetonius, quod postea paucas navis in litore remigiumque
in iis amiserat, tamquam durante bello tradere exercitum
Petronio Turpiliano qui iam consulatu abierat iubetur. is
non inritato hoste neque lacessitus honestum pacis nomen
segni otio imposuit.
Eodem anno Romae insignia scelera, alterum senatoris, servili alterum audacia, admissa sunt. Domitius
Balbus erat praetorius, simul longa senecta, simul orbitate
et pecunia insidiis obnoxius. ei propinquus Valerius
Fabianus, capessendis honoribus destinatus, subdidit testamentum adscitis Vinicio Rufino et Terentio Lentino equitibus Romanis. illi Antonium Primum et Asinium Marcellum
sociaverant. Antonius audacia promptus, Marcellus Asinio
Pollione proavo clarus neque morum spernendus habebatur
nisi quod paupertatem praecipuum malorum credebat.
igitur Fabianus tabulas sociis quos memoravi et aliis minus
inlustribus obsignat. quod apud patres convictum et
Fabianus Antoniusque cum Rufino et Terentio lege
Cornelia damnantur. Marcellum memoria maiorum et
preces Caesaris poenae magis quam infamiae exemere.
Perculit is dies Pompeium quoque Aelianum, iuvenem quaestorium, tamquam flagitiorum Fabiani gnarum,
eique Italia et Hispania in qua ortus erat interdictum est.
pari ignominia Valerius Ponticus adficitur quod reos ne
apud praefectum urbis arguerentur ad praetorem detulisset,
interim specie legum, mox praevaricando ultionem elusurus.
additur senatus consulto, qui talem operam emptitasset
vendidissetve perinde poena teneretur ac publico iudicio
calumniae condemnatus.
Haud multo post praefectum urbis Pedanium Secundum servus ipsius interfecit, seu negata libertate cui
pretium pepigerat sive amore exoleti incensus et dominum
aemulum non tolerans. ceterum cum vetere ex more
familiam omnem quae sub eodem tecto mansitaverat ad
supplicium agi oporteret, concursu plebis quae tot innoxios
protegebat usque ad seditionem ventum est senatusque
obsessus
, in quo ipso erant studia nimiam severitatem
aspernantium, pluribus nihil mutandum censentibus. ex
quis C. Cassius sententiae loco in hunc modum disseruit:
'Saepe numero, patres conscripti, in hoc ordine
interfui, cum contra instituta et leges maiorum nova senatus
decreta postularentur; neque sum adversatus, non quia dubitarem super omnibus negotiis melius atque rectius olim
provisum et quae converterentur
in
deterius mutari, sed ne
nimio amore antiqui moris studium meum extollere viderer.
simul quidquid hoc in nobis auctoritatis est crebris contradictionibus destruendum non existimabam, ut maneret integrum si quando res publica consiliis eguisset. quod hodie
venit consulari viro domi suae interfecto per insidias servilis,
quas nemo prohibuit aut prodidit quamvis nondum concusso
senatus consulto quod supplicium toti familiae minitabatur.
decernite hercule impunitatem: at quem dignitas sua
defendet, cum praefecto urbis non profuerit? quem numerus
servorum tuebitur, cum Pedanium Secundum quadringenti
non protexerint? cui familia opem feret, quae ne in metu
quidem pericula nostra advertit? an, ut quidam fingere non
erubescunt, iniurias suas ultus est interfector, quia de paterna
pecunia transegerat aut avitum mancipium detrahebatur?
pronuntiemus ultro dominum iure caesum videri.
Libet argumenta conquirere in eo quod sapientioribus
deliberatum est? sed et si nunc primum statuendum haberemus, creditisne servum interficiendi domini animum
sumpsisse ut non vox minax excideret, nihil per temeritatem
proloqueretur? sane consilium occultavit, telum inter ignaros
paravit: num excubias transire, cubiculi foris recludere,
lumen inferre, caedem patrare
poterat
omnibus nesciis?
multa sceleris indicia praeveniunt: servi si prodant possumus
singuli inter pluris, tuti inter anxios, postremo, si pereundum
sit, non inulti inter nocentis agere. suspecta maioribus nostris
fuerunt ingenia servorum etiam cum in agris aut domibus
isdem nascerentur caritatemque dominorum statim acciperent.
postquam vero nationes in familiis habemus, quibus diversi
ritus, externa sacra aut nulla sunt, conluviem istam non nisi
metu coercueris. at quidam insontes peribunt. nam et ex
fuso exercitu cum decimus quisque fusti feritur, etiam
strenui sortiuntur. habet aliquid ex iniquo omne magnum
exemplum quod contra singulos utilitate publica rependitur.'
Sententiae Cassii ut nemo unus contra ire ausus est,
ita dissonae voces respondebant numerum aut aetatem aut
sexum ac plurimorum indubiam innocentiam miserantium:
praevaluit tamen pars quae supplicium decernebat. sed obtemperari non poterat, conglobata multitudine et saxa ac
faces minante. tum Caesar populum edicto increpuit atque
omne iter quo damnati ad poenam ducebantur militaribus
praesidiis saepsit. censuerat Cingonius Varro ut liberti quoque qui sub eodem tecto fuissent Italia deportarentur. id a
principe prohibitum est ne mos antiquus quem misericordia
non minuerat per saevitiam intenderetur.
Damnatus isdem consulibus Tarquitius Priscus repetundarum Bithynis interrogantibus, magno patrum gaudio
quia accusatum ab eo Statilium Taurum pro consule ipsius
meminerant. census per Gallias a Q. Volusio et Sextio
Africano Trebellioque Maximo acti sunt, aemulis inter se per
nobilitatem Volusio atque Africano: Trebellium dum uterque
dedignatur, supra tulere.
Eo anno mortem obiit Memmius Regulus, auctoritate
constantia fama, in quantum praeumbrante imperatoris
fastigio datur, clarus, adeo ut Nero aeger valetudine et adulantibus circum, qui finem imperio adesse dicebant, si quid
fato pateretur, responderit habere subsidium rem publicam.
rogantibus dehinc in quo potissimum, addiderat in Memmio
Regulo. vixit tamen post haec Regulus quiete defensus et
quia nova generis claritudine neque invidiosis opibus erat.
gymnasium eo anno dedicatum a Nerone praebitumque
oleum equiti ac senatui Graeca facilitate.
P. Mario L. Afinio consulibus Antistius praetor,
quem in tribunatu plebis licenter egisse memoravi, probrosa
adversus principem carmina factitavit vulgavitque celebri
convivio dum apud Ostorium Scapulam epulatur. exim a
Cossutiano Capitone, qui nuper senatorium ordinem precibus Tigellini soceri sui receperat, maiestatis delatus est. tum
primum revocata ea lex; credebaturque haud perinde exitium
Antistio quam imperatori gloriam quaeri, ut condemnatum
a senatu intercessione tribunicia morti eximeret. et cum
Ostorius nihil audivisse pro testimonio dixisset, adversis
testibus creditum; censuitque Iunius Marullus consul designatus adimendam reo praeturam necandumque more
maiorum. ceteris inde adsentientibus Paetus Thrasea, multo
cum honore Caesaris et acerrime increpito Antistio, non
quidquid nocens reus pati mereretur, id egregio sub principe
et nulla necessitate obstricto senatui statuendum disseruit:
carnificem et laqueum pridem abolita et esse poenas legibus
constitutas quibus sine iudicum saevitia et temporum infamia
supplicia decernerentur. quin in insula publicatis bonis quo
longius sontem vitam traxisset, eo privatim miseriorem et
publicae clementiae maximum exemplum futurum.
Libertas Thraseae servitium aliorum rupit et postquam discessionem consul permiserat, pedibus in sententiam
eius iere, paucis exceptis, in quibus adulatione promptissimus
fuit A. Vitellius, optimum quemque iurgio lacessens et
respondenti reticens, ut pavida ingenia solent. at consules
perficere decretum senatus non ausi de consensu scripsere
Caesari. ille inter pudorem et iram cunctatus, postremo rescripsit nulla iniuria provocatum Antistium gravissimas in
principem contumelias dixisse; earum ultionem a patribus
postulatam et pro magnitudine delicti poenam statui par
fuisse. ceterum se, qui severitatem decernentium impediturus fuerit, moderationem non prohibere: statuerent ut vellent, datam et absolvendi licentiam. his atque talibus
recitatis et offensione manifesta, non ideo aut consules
mutavere relationem aut Thrasea decessit sententia ceterive
quae probaverant deseruere, pars, ne principem obiecisse
invidiae viderentur, plures numero tuti, Thrasea sueta
firmitudine animi et ne gloria intercideret.
Haud dispari crimine Fabricius Veiento conflictatus
est, quod multa et probrosa in patres et sacerdotes compo-
suisset iis libris quibus nomen codicillorum dederat. adiciebat Tullius Geminus accusator venditata ab eo munera
principis et adipiscendorum honorum ius. quae causa Neroni fuit suscipiendi iudicii, convictumque Veientonem Italia
depulit et libros exuri iussit, conquisitos lectitatosque donec
cum periculo parabantur: mox licentia habendi oblivionem
attulit.
Sed gravescentibus in dies publicis malis subsidia
minuebantur, concessitque vita Burrus, incertum valetudine
an veneno. valetudo ex eo coniectabatur quod in se tumescentibus paulatim faucibus et impedito meatu spiritum
finiebat. plures iussu Neronis, quasi remedium adhiberetur,
inlitum palatum eius noxio medicamine adseverabant, et
Burrum intellecto scelere, cum ad visendum eum princeps
venisset, aspectum eius aversatum sciscitanti hactenus respondisse: 'ego me bene habeo.' civitati grande desiderium
eius mansit per memoriam virtutis et successorum alterius
segnem innocentiam, alterius flagrantissima flagitia. quippe
Caesar duos praetoriis cohortibus imposuerat, Faenium Rufum ex vulgi favore, quia rem frumentariam sine quaestu
tractabat, Sofonium Tigellinum, veterem impudicitiam atque
infamiam in eo secutus. atque illi pro cognitis moribus
fuere, validior Tigellinus in animo principis et intimis
libidinibus adsumptus, prospera populi et militum fama
Rufus, quod apud Neronem adversum experiebatur.
Mors Burri infregit Senecae potentiam quia nec bonis
artibus idem virium erat altero velut duce amoto et Nero ad
deteriores inclinabat. hi variis criminationibus Senecam
adoriuntur, tamquam ingentis et privatum modum evectas
opes adhuc augeret, quodque studia civium in se verteret,
hortorum quoque amoenitate et villarum magnificentia quasi
principem supergrederetur. obiciebant etiam eloquentiae
laudem uni sibi adsciscere et carmina crebrius factitare,
postquam Neroni amor eorum venisset. nam oblectamentis
principis palam iniquum detrectare vim eius equos regentis,
inludere voces, quoties caneret. quem ad finem nihil in re
publica clarum fore quod non ab illo reperiri credatur?
certe finitam Neronis pueritiam et robur iuventae adesse:
exueret magistrum satis amplis doctoribus instructus maioribus suis.
At Seneca criminantium non ignarus, prodentibus iis
quibus aliqua honesti cura et familiaritatem eius magis
aspernante Caesare, tempus sermoni orat et accepto ita incipit: 'quartus decimus annus est, Caesar, ex quo spei tuae
admotus sum, octavus ut imperium obtines: medio temporis
tantum honorum atque opum in me cumulasti ut nihil
felicitati meae desit nisi moderatio eius. utar magnis exemplis
nec meae fortunae sed tuae. abavus tuus Augustus
Marco Agrippae Mytilenense secretum, C. Maecenati urbe in
ipsa velut peregrinum otium permisit; quorum alter bellorum
socius, alter Romae pluribus laboribus iactatus ampla quidem sed pro ingentibus meritis praemia acceperant. ego
quid aliud munificentiae tuae adhibere potui quam studia, ut
sic dixerim, in umbra educata, et quibus claritudo venit, quod
iuventae tuae rudimentis adfuisse videor, grande huius rei
pretium. at tu gratiam immensam, innumeram pecuniam
circumdedisti adeo ut plerumque intra me ipse volvam:
egone equestri et provinciali loco ortus proceribus civitatis
adnumeror? inter nobilis et longa decora praeferentis
novitas mea enituit? ubi est animus ille modicis contentus?
talis hortos extruit et per haec suburbana incedit et tantis
agrorum spatiis, tam lato faenore exuberat? una defensio
occurrit quod muneribus tuis obniti non debui.
Sed uterque mensuram implevimus, et
tu
, quantum
princeps tribuere amico posset, et ego, quantum amicus a
principe accipere: cetera invidiam augent. quae quidem, ut
omnia mortalia, infra tuam magnitudinem iacet, sed mihi
incumbit, mihi subveniendum est. quo modo in militia aut
via fessus adminiculum orarem, ita in hoc itinere vitae senex
et levissimis quoque curis impar, cum opes meas ultra
sustinere non possim, praesidium peto. iube rem per procuratores tuos administrari, in tuam fortunam recipi. nec
me in paupertatem ipse detrudam, sed traditis quorum
fulgore praestringor, quod temporis hortorum aut villarum
curae seponitur in animum revocabo. superest tibi robur et
tot per annos visum
summi
fastigii regimen: possumus
seniores amici quietem reposcere. hoc quoque in tuam
gloriam cedet, eos ad summa vexisse qui et modica tolerarent.'
Ad quae Nero sic ferme respondit: 'quod meditatae orationi tuae statim occurram id primum tui muneris
habeo, qui me non tantum praevisa sed subita expedire
docuisti. abavus meus Augustus Agrippae et Maecenati
usurpare otium post labores concessit, sed in ea ipse aetate
cuius auctoritas tueretur quidquid illud et qualecumque
tribuisset; ac tamen neutrum datis a se praemiis exuit.
bello et periculis meruerant; in iis enim iuventa Augusti
versata est: nec mihi tela et manus tuae defuissent in armis
agenti; sed quod praesens condicio poscebat, ratione consilio
praeceptis pueritiam, dein iuventam meam fovisti. et tua
quidem erga me munera, dum vita suppetet, aeterna erunt:
quae a me habes, horti et faenus et villae, casibus obnoxia
sunt. ac licet multa videantur, plerique haudquaquam
artibus tuis pares plura tenuerunt. pudet referre libertinos
qui ditiores spectantur: unde etiam mihi rubori est quod
praecipuus caritate nondum omnis fortuna antecellis.
Verum et tibi valida aetas rebusque et fructui rerum
sufficiens, et nos prima imperii spatia ingredimur, nisi forte
aut te Vitellio ter consuli aut me Claudio postponis et
quantum Volusio longa parsimonia quaesivit, tantum in
te mea liberalitas explere non potest. quin, si qua in parte
lubricum adulescentiae nostrae declinat, revocas ornatumque
robur subsidio impensius regis? non tua moderatio, si
reddideris pecuniam, nec quies, si reliqueris principem, sed
mea avaritia, meae crudelitatis metus in ore omnium versabitur. quod si maxime continentia tua laudetur, non tamen
sapienti viro decorum fuerit unde amico infamiam paret
inde gloriam sibi recipere.' his adicit complexum et oscula,
factus natura et consuetudine exercitus velare odium fallacibus blanditiis. Seneca, qui finis omnium cum dominante
sermonum, grates agit: sed instituta prioris potentiae commutat, prohibet coetus salutantium, vitat comitantis, rarus per
urbem, quasi valetudine infensa aut sapientiae studiis domi
attineretur.
Perculso Seneca promptum fuit Rufum Faenium imminuere Agrippinae amicitiam in eo criminantibus. validiorque in dies Tigellinus et malas artes, quibus solis pollebat,
gratiores ratus si principem societate scelerum obstringeret,
metus eius rimatur; compertoque Plautum et Sullam maxime
timeri, Plautum in Asiam, Sullam in Galliam Narbonensem
nuper amotos, nobilitatem eorum et propinquos huic Orientis,
illi Germaniae exercitus commemorat. non se, ut Burrum,
diversas spes sed solam incolumitatem Neronis spectare;
cui caveri utcumque ab urbanis insidiis praesenti opera:
longinquos motus quonam modo comprimi posse? erectas
Gallias ad nomen dictatorium nec minus suspensos Asiae
populos claritudine avi Drusi. Sullam inopem, unde praecipuam audaciam, et simulatorem segnitiae dum temeritati
locum reperiret. Plautum magnis opibus ne fingere quidem
cupidinem otii sed veterum Romanorum imitamenta praeferre, adsumpta etiam Stoicorum adrogantia sectaque quae
turbidos et negotiorum adpetentis faciat. nec ultra mora.
Sulla sexto die pervectis Massiliam percussoribus ante metum
et rumorem interficitur cum epulandi causa discumberet.
relatum caput eius inlusit Nero tamquam praematura canitie
deforme.
Plauto parari necem non perinde occultum fuit, quia
pluribus salus eius curabatur et spatium itineris ac maris
tempusque interiectum moverat famam; vulgoque fingebant
petitum ab eo Corbulonem, magnis tum exercitibus praesidentem et, clari atque insontes
si
interficerentur, praecipuum
ad pericula. quin et Asiam favore iuvenis arma cepisse,
nec milites ad scelus missos aut numero validos aut animo
promptos, postquam iussa efficere nequiverint, ad spes novas
transisse. vana haec more famae credentium otio augebantur; ceterum libertus Plauti celeritate ventorum praevenit centurionem et mandata L. Antistii soceri attulit:
effugeret segnem mortem, dum suffugium esset: magni
nominis miseratione reperturum bonos, consociaturum au-
dacis: nullum interim subsidium aspernandum. si sexaginta
milites (tot enim adveniebant) propulisset, dum refertur
nuntius Neroni, dum manus alia permeat, multa secutura
quae adusque bellum evalescerent. denique aut salutem
tali consilio quaeri, aut nihil gravius audenti quam ignavo
patiendum esse.
Sed Plautum ea non movere, sive nullam opem providebat inermis atque exul, seu taedio ambiguae spei, an
amore coniugis et liberorum, quibus placabiliorem fore
principem rebatur nulla sollicitudine turbatum. sunt qui
alios a socero nuntios venisse ferant, tamquam nihil atrox
immineret; doctoresque sapientiae, Coeranum Graeci,
Musonium Tusci generis, constantiam opperiendae mortis
pro incerta et trepida vita suasisse. repertus est certe per
medium diei nudus exercitando corpori. talem eum centurio
trucidavit coram Pelagone spadone quem Nero centurioni
et manipulo, quasi satellitibus ministrum regium, praeposuerat. caput interfecti relatum; cuius aspectu (ipsa principis
verba referam) 'cur', inquit, 'Nero
' et posito metu nuptias Poppaeae ob eius modi terrores dilatas maturare parat
Octaviamque coniugem amoliri, quamvis modeste ageret,
nomine patris et studiis populi gravem. sed ad senatum
litteras misit de caede Sullae Plautique haud confessus,
verum utriusque turbidum ingenium esse et sibi incolumitatem rei publicae magna cura haberi. decretae eo nomine
supplicationes utque Sulla et Plautus senatu moverentur,
gravioribus iam ludibriis quam malis.
Igitur accepto patrum consulto, postquam cuncta
scelerum suorum pro egregiis accipi videt, exturbat Octaviam,
sterilem dictitans; exim Poppaeae coniungitur. ea diu
paelex et adulteri Neronis, mox mariti potens, quendam ex
ministris Octaviae impulit servilem ei amorem obicere. destinaturque reus cognomento Eucaerus, natione Alexandrinus, canere tibiis doctus. actae ob id de ancillis quaestiones
et vi tormentorum victis quibusdam ut falsa adnuerent,
plures perstitere sanctitatem dominae tueri; ex quibus una
instanti Tigellino castiora esse muliebria Octaviae respondit
quam os eius. movetur tamen primo civilis discidii specie
domumque Burri, praedia Plauti, infausta dona accipit:
mox in Campaniam pulsa est addita militari custodia. inde
crebri questus nec occulti per vulgum, cui minor sapientia
et
ex mediocritate fortunae pauciora pericula sunt. his
tamquam Nero paenitentia flagitii coniugem revocarit
Octaviam.
Exim laeti Capitolium scandunt deosque tandem
venerantur. effigies Poppaeae proruunt, Octaviae imagines
gestant umeris, spargunt floribus foroque ac templis statuunt.
itur etiam in principis laudes repetitum venerantium.
iamque et Palatium multitudine et clamoribus complebant,
cum emissi militum globi verberibus et intento ferro turbatos
disiecere. mutataque quae per seditionem verterant et
Poppaeae honos repositus est. quae semper odio, tum et
metu atrox ne aut vulgi acrior vis ingrueret aut Nero
inclinatione populi mutaretur, provoluta genibus eius, non
eo loci res suas agi ut de matrimonio certet, quamquam id
sibi vita potius, sed vitam ipsam in extremum adductam a
clientelis et servitiis Octaviae quae plebis sibi nomen
indiderint, ea in pace ausi quae vix bello evenirent. arma
illa adversus principem sumpta; ducem tantum defuisse qui
motis rebus facile reperiretur, omitteret modo Campaniam
et in urbem ipsa pergeret ad cuius nutum absentis tumultus
cierentur. quod alioquin suum delictum? quam cuiusquam
offensionem? an quia veram progeniem penatibus Caesarum
datura sit? malle populum Romanum tibicinis Aegyptii
subolem imperatorio fastigio induci? denique, si id rebus
conducat, libens quam coactus acciret dominam, vel consuleret securitati. iusta ultione et modicis remediis primos
motus consedisse: at si desperent uxorem Neronis fore
Octaviam, illi maritum daturos.
Varius sermo et ad metum atque iram accommodatus
terruit simul audientem et accendit. sed parum valebat
suspicio in servo et quaestionibus ancillarum elusa erat.
ergo confessionem alicuius quaeri placet cui rerum quoque
novarum crimen adfingeretur. et visus idoneus maternae
necis patrator Anicetus, classi apud Misenum, ut memoravi,
praefectus, levi post admissum scelus gratia, dein graviore
odio, quia malorum facinorum ministri quasi exprobrantes
aspiciuntur. igitur accitum eum Caesar operae prioris
admonet: solum incolumitati principis adversus insidiantem
matrem subvenisse; locum haud minoris gratiae instare si
coniugem infensam depelleret. nec manu aut telo opus:
fateretur Octaviae adulterium. occulta quidem ad praesens
sed magna ei praemia et secessus amoenos promittit, vel, si
negavisset, necem intentat. ille insita vaecordia et facilitate
priorum flagitiorum plura etiam quam iussum erat fingit
fateturque apud amicos quos velut consilio adhibuerat
princeps. tum in Sardiniam pellitur ubi non inops exilium
toleravit et fato obiit.
At Nero praefectum in spem sociandae classis corruptum et incusatae paulo ante sterilitatis oblitus, abactos
partus conscientia libidinum, eaque sibi comperta edicto
memorat insulaque Pandateria Octaviam claudit. non
alia exul visentium oculos maiore misericordia adfecit.
meminerant adhuc quidam Agrippinae a Tiberio, recentior
Iuliae memoria obversabatur a Claudio pulsae: sed illis
robur aetatis adfuerat; laeta aliqua viderant et praesentem
saevitiam melioris olim fortunae recordatione adlevabant.
huic primum nuptiarum dies loco funeris fuit, deductae in
domum in qua nihil nisi luctuosum haberet, erepto per
venenum patre et statim fratre; tum ancilla domina validior
et Poppaea non nisi in perniciem uxoris nupta, postremo
crimen omni exitio gravius.
Ac puella vicesimo aetatis anno inter centuriones
et milites, praesagio malorum iam vitae exempta, nondum
tamen morte adquiescebat. paucis dehinc interiectis diebus
mori iubetur, cum iam viduam se et tantum sororem
testaretur communisque Germanicos et postremo Agrippinae
nomen cieret, qua incolumi infelix quidem matrimonium
sed sine exitio pertulisset. restringitur vinclis venaeque
eius per omnis artus exolvuntur; et quia pressus pavore
sanguis tardius labebatur, praefervidi balnei vapore enecatur.
additurque atrocior saevitia quod caput amputatum latumque in urbem Poppaea vidit. dona ob haec templis decreta
quem ad finem memorabimus? quicumque casus temporum
illorum nobis vel aliis auctoribus noscent, praesumptum
habeant, quoties fugas et caedes iussit princeps, toties
grates deis actas, quaeque rerum secundarum olim, tum
publicae cladis insignia fuisse. neque tamen silebimus si
quod senatus consultum adulatione novum aut patientia
postremum fuit.
Eodem anno libertorum potissimos veneno interfecisse creditus est, Doryphorum quasi adversatum nuptiis
Poppaeae, Pallantem, quod immensam pecuniam longa
senecta detineret. Romanus secretis criminationibus incusaverat Senecam ut C. Pisonis socium, sed validius a Seneca
eodem crimine perculsus est. unde Pisoni timor et orta
insidiarum in Neronem magna moles et improspera.