Prima novo principatu mors Iunii Silani proconsulis
Asiae ignaro Nerone per dolum Agrippinae paratur, non
quia ingenii violentia exitium inritaverat, segnis et dominationibus aliis fastiditus, adeo ut G. Caesar pecudem auream
eum appellare solitus sit: verum Agrippina fratri eius
L. Silano necem molita ultorem metuebat, crebra vulgi
fama anteponendum esse vixdum pueritiam egresso Neroni
et imperium per scelus adepto virum aetate composita,
insontem, nobilem et, quod tunc spectaretur, e Caesarum
posteris: quippe et Silanus divi Augusti abnepos erat.
haec causa necis. ministri fuere P. Celer eques Romanus
et Helius libertus, rei familiari principis in Asia impositi.
ab his proconsuli venenum inter epulas datum est apertius
quam ut fallerent. nec minus properato Narcissus Claudii
libertus, de cuius iurgiis adversus Agrippinam rettuli, aspera
custodia et necessitate extrema ad mortem agitur, invito
principe, cuius abditis adhuc vitiis per avaritiam ac prodi
gentiam mire congruebat.
Ibaturque in caedes, nisi Afranius Burrus et Annaeus
Seneca obviam issent. hi rectores imperatoriae iuventae et
(rarum in societate potentiae) concordes, diversa arte ex
aequo pollebant, Burrus militaribus curis et severitate
morum, Seneca praeceptis eloquentiae et comitate honesta,
iuvantes in vicem, quo facilius lubricam principis aetatem,
si virtutem aspernaretur, voluptatibus concessis retinerent.
certamen utrique unum erat contra ferociam Agrippinae,
quae cunctis malae dominationis cupidinibus flagrans
habebat in partibus Pallantem, quo auctore Claudius
nuptiis incestis et adoptione exitiosa semet perverterat.
sed neque Neroni infra servos ingenium, et Pallas tristi
adrogantia modum liberti egressus taedium sui moverat.
propalam tamen omnes in eam honores cumulabantur,
signumque more militiae petenti tribuno dedit Optimae
matris. decreti et a senatu duo lictores, flamonium Claudiale, simul Claudio censorium funus et mox consecratio.
Die funeris laudationem eius princeps exorsus est,
dum antiquitatem generis, consulatus ac triumphos maiorum
enumerabat, intentus ipse et ceteri; liberalium quoque
artium commemoratio et nihil regente eo triste rei publicae
ab externis accidisse pronis animis audita: postquam ad
providentiam sapientiamque flexit, nemo risui temperare,
quamquam oratio a Seneca composita multum cultus praeferret, ut fuit illi viro ingenium amoenum et temporis
eius auribus accommodatum. adnotabant seniores, quibus
otiosum est vetera et praesentia contendere, primum ex iis
qui rerum potiti essent Neronem alienae facundiae eguisse.
nam dictator Caesar summis oratoribus aemulus; et
Augusto prompta ac profluens, quae deceret principem,
eloquentia fuit. Tiberius artem quoque callebat qua verba
expenderet, tum validus sensibus aut consulto ambiguus.
etiam G. Caesaris turbata mens vim dicendi non corrupit.
nec in Claudio, quoties meditata dissereret, elegantiam
requireres. Nero puerilibus statim annis vividum animum
in alia detorsit: caelare, pingere, cantus aut regimen
equorum exercere; et aliquando carminibus pangendis
inesse sibi elementa doctrinae ostendebat.
Ceterum peractis tristitiae imitamentis curiam ingressus et de auctoritate patrum et consensu militum praefatus,
consilia sibi et exempla capessendi egregie imperii memora-
vit, neque iuventam armis civilibus aut domesticis discordiis
imbutam; nulla odia, nullas iniurias nec cupidinem ultionis
adferre. tum formam futuri principatus praescripsit, ea
maxime declinans quorum recens flagrabat invidia. non
enim se negotiorum omnium iudicem fore, ut clausis unam
intra domum accusatoribus et reis paucorum potentia
grassaretur; nihil in penatibus suis venale aut ambitioni
pervium; discretam domum et rem publicam. teneret
antiqua munia senatus, consulum tribunalibus Italia et
publicae provinciae adsisterent: illi patrum aditum praeberent, se mandatis exercitibus consulturum.
Nec defuit fides, multaque arbitrio senatus constituta
sunt: ne quis ad causam orandam mercede aut donis
emeretur, ne designatis quaestoribus edendi gladiatores
necessitas esset. quod quidem adversante Agrippina, tamquam acta Claudii subverterentur, obtinuere patres, qui
in Palatium ob id vocabantur ut adstaret additis a tergo
foribus velo discreta, quod visum arceret, auditus non
adimeret. quin et legatis Armeniorum causam gentis apud
Neronem orantibus escendere suggestum imperatoris et
praesidere simul parabat, nisi ceteris pavore defixis Seneca
admonuisset venienti matri occurreret. ita specie pietatis
obviam itum dedecori.
Fine anni turbidis rumoribus prorupisse rursum Parthos et rapi Armeniam adlatum est, pulso Radamisto, qui
saepe regni eius potitus, dein profugus, tum quoque bellum
deseruerat. igitur in urbe sermonum avida, quem ad
modum princeps vix septemdecim annos egressus suscipere
eam molem aut propulsare posset, quod subsidium in eo
qui a femina regeretur, num proelia quoque et obpugnationes urbium et cetera belli per magistros administrari
possent, anquirebant. contra alii melius evenisse disserunt
quam si invalidus senecta et ignavia Claudius militiae ad
labores vocaretur, servilibus iussis obtemperaturus. Burrum
tamen et Senecam multarum rerum experientia cognitos;
et imperatori quantum ad robur deesse, cum octavo decimo
aetatis anno Cn. Pompeius, nono decimo Caesar Octavianus
civilia bella sustinuerint? pleraque in summa fortuna auspiciis et consiliis quam telis et manibus geri. daturum
plane documentum honestis an secus amicis uteretur, si
ducem amota invidia egregium quam si pecuniosum et
gratia subnixum per ambitum deligeret.
Haec atque talia vulgantibus, Nero et iuventutem
proximas per provincias quaesitam supplendis Orientis
legionibus admovere legionesque ipsas propius Armeniam
conlocari iubet, duosque veteres reges Agrippam et Antiochum expedire copias quis Parthorum finis ultro intrarent;
simul pontis per amnem Euphraten iungi; et minorem
Armeniam Aristobulo, regionem Sophenen Sohaemo cum
insignibus regiis mandat. exortusque in tempore aemulus
Vologesi filius Vardanes: et abscessere Armenia Parthi,
tamquam differrent bellum.
Sed apud senatum omnia in maius celebrata sunt
sententiis eorum qui supplicationes et diebus supplicationum
vestem principi triumphalem, utque ovans urbem iniret,
effigiemque eius pari magnitudine ac Martis Vltoris eodem
in templo censuere, praeter suetam adulationem laeti quod
Domitium Corbulonem retinendae Armeniae praeposuerat
videbaturque locus virtutibus patefactus. copiae Orientis ita
dividuntur, ut pars auxiliarium cum duabus legionibus apud
provinciam Syriam et legatum eius Quadratum Vmmidium
remaneret, par civium sociorumque numerus Corbuloni esset
additis cohortibus alisque quae
in
Cappadocia hiemabant.
socii reges prout bello conduceret parere iussi: sed studia
eorum in Corbulonem promptiora erant. qui ut
instaret
famae, quae in novis coeptis validissima est, itinere propere
confecto apud Aegeas civitatem Ciliciae obvium Quadratum
habuit, illuc progressum, ne, si ad accipiendas copias Syriam
intravisset Corbulo, omnium ora in se verteret, corpore
ingens, verbis magnificis et super experientiam sapientiamque etiam specie inanium validus.
Ceterum uterque ad Vologesen regem nuntiis monebant, pacem quam bellum mallet datisque obsidibus solitam
prioribus reverentiam in populum Romanum continuaret.
et Vologeses, quo bellum ex commodo pararet, an ut
aemulationis suspectos per nomen obsidum amoveret, tradit
nobilissimos ex familia Arsacidarum. accepitque eos centurio Insteius ab Vmmidio missus, forte prior ea de causa
adito rege. quod postquam Corbuloni cognitum est, ire
praefectum cohortis Arrium Varum et reciperare obsides
iubet. hinc ortum inter praefectum et centurionem iurgium
ne diutius externis spectaculo esset, arbitrium rei obsidibus
legatisque, qui eos ducebant, permissum. atque illi recentem gloria et inclinatione quadam etiam hostium Corbulonem praetulere. unde discordia inter duces, querente
Vmmidio praerepta quae suis consiliis patravisset, testante
contra Corbulone non prius conversum regem ad offerendos
obsides quam ipse dux bello delectus spes eius ad metum
mutaret. Nero quo componeret diversos sic evulgari iussit:
ob res a Quadrato et Corbulone prospere gestas laurum
fascibus imperatoriis addi. quae in alios consules egressa
coniunxi.
Eodem anno Caesar effigiem Cn. Domitio patri et
consularia insignia Asconio Labeoni, quo tutore usus erat,
petivit a senatu; sibique statuas argento vel auro solidas
adversus offerentis prohibuit. et quamquam censuissent
patres ut principium anni inciperet mense Decembri, quo
ortus erat Nero, veterem religionem kalendarum Ianuariarum inchoando anno retinuit. neque recepti sunt inter
reos Carrinas Celer senator servo accusante aut Iulius
Densus equester, cui favor in Britannicum crimini dabatur.
Claudio Nerone L. Antistio consulibus cum in acta
principum iurarent magistratus, in sua acta collegam Antistium iurare prohibuit, magnis patrum laudibus, ut iuvenilis
animus levium quoque rerum gloria sublatus maiores continuaret. secutaque lenitas in Plautium Lateranum quem
ob adulterium Messalinae ordine demotum reddidit senatui,
clementiam suam obstringens crebris orationibus quas
Seneca, testificando quam honesta praeciperet vel iactandi
ingenii, voce principis vulgabat.
Ceterum infracta paulatim potentia matris delapso
Nerone in amorem libertae, cui vocabulum Acte fuit, simul
adsumptis in conscientiam
M.
Othone et Claudio Senecione,
adulescentulis decoris, quorum Otho familia consulari,
Senecio liberto Caesaris patre genitus. ignara matre, dein
frustra obnitente, penitus inrepserat per luxum et ambigua
secreta, ne senioribus quidem principis amicis adversantibus,
muliercula nulla cuiusquam iniuria cupidines principis explente, quando uxore ab Octavia, nobili quidem et probitatis spectatae, fato quodam an quia praevalent inlicita,
abhorrebat, metuebaturque ne in stupra feminarum inlustrium prorumperet, si illa libidine prohiberetur.
Sed Agrippina libertam aemulam, nurum ancillam
aliaque eundem in modum muliebriter fremere, neque paenitentiam filii aut satietatem opperiri, quantoque foediora
exprobrabat, acrius accendere, donec vi amoris subactus
exueret obsequium in matrem seque Senecae permitteret,
ex cuius familiaribus Annaeus Serenus simulatione amoris
adversus eandem libertam primas adulescentis cupidines
velaverat praebueratque nomen, ut quae princeps furtim
mulierculae tribuebat, ille palam largiretur. tum Agrippina
versis artibus per blandimenta iuvenem adgredi, suum
potius cubiculum ac sinum offerre contegendis quae prima
aetas et summa fortuna expeterent: quin et fatebatur intempestivam severitatem et suarum opum, quae haud procul
imperatoriis aberant, copias tradebat, ut nimia nuper coercendo filio, ita rursum intemperanter demissa. quae
mutatio neque Neronem fefellit, et proximi amicorum
metuebant orabantque cavere insidias mulieris semper
atrocis, tum et falsae. forte illis diebus Caesar inspecto
ornatu quo principum coniuges ac parentes effulserant,
deligit vestem et gemmas misitque donum matri nulla
parsimonia, cum praecipua et cupita aliis prior deferret.
sed Agrippina non his instrui cultus suos, sed ceteris arceri
proclamat et dividere filium quae cuncta ex ipsa haberet.
Nec defuere qui in deterius referrent. et Nero infensus iis quibus superbia muliebris innitebatur, demovet
Pallantem cura rerum quis a Claudio impositus velut arbitrium regni agebat; ferebaturque degrediente eo magna prosequentium multitudine non absurde dixisse, ire Pallantem
ut eiuraret. sane pepigerat Pallas ne cuius facti in prae-
teritum interrogaretur paresque rationes cum re publica
haberet. praeceps posthac Agrippina ruere ad terrorem et
minas, neque principis auribus abstinere quo minus testaretur adultum iam esse Britannicum, veram dignamque
stirpem suscipiendo patris imperio quod insitus et adoptivus
per iniurias matris exerceret. non abnuere se quin cuncta
infelicis domus mala patefierent, suae in primis nuptiae,
suum veneficium: id solum diis et sibi provisum quod
viveret privignus. ituram cum illo in castra; audiretur
hinc Germanici filia, inde debilis rursus Burrus et exul
Seneca, trunca scilicet manu et professoria lingua generis
humani regimen expostulantes. simul intendere manus,
adgerere probra, consecratum Claudium, infernos Silanorum
manis invocare et tot inrita facinora.
Turbatus his Nero et propinquo die quo quartum
decimum aetatis annum Britannicus explebat, volutare
secum modo matris violentiam, modo ipsius indolem, levi
quidem experimento nuper cognitam, quo tamen favorem
late quaesivisset. festis Saturno diebus inter alia aequalium
ludicra regnum lusu sortientium evenerat ea sors Neroni.
igitur ceteris diversa nec ruborem adlatura: ubi Britannico
iussit exsurgeret progressusque in medium cantum aliquem
inciperet, inrisum ex eo sperans pueri sobrios quoque convictus, nedum temulentos ignorantis, ille constanter exorsus
est carmen, quo evolutum eum sede patria rebusque summis
significabatur. unde orta miseratio manifestior, quia dissimulationem nox et lascivia exemerat. Nero intellecta invidia odium intendit; urgentibusque Agrippinae minis,
quia nullum crimen neque iubere caedem fratris palam
audebat, occulta molitur pararique venenum iubet, ministro
Pollione Iulio praetoriae cohortis tribuno, cuius cura attinebatur damnata veneficii nomine Locusta, multa scelerum
fama. nam ut proximus quisque Britannico neque fas
neque fidem pensi haberet olim provisum erat. primum
venenum ab ipsis educatoribus accepit tramisitque exoluta
alvo parum validum, sive temperamentum inerat ne statim
saeviret. sed Nero lenti sceleris impatiens minitari tribuno,
iubere supplicium veneficae, quod, dum rumorem respiciunt, dum parant defensiones, securitatem morarentur.
promittentibus dein tam praecipitem necem quam si ferro
urgeretur, cubiculum Caesaris iuxta decoquitur virus cognitis antea venenis rapidum.
Mos habebatur principum liberos cum ceteris idem
aetatis nobilibus sedentis vesci in aspectu propinquorum
propria et parciore mensa. illic epulante Britannico, quia
cibos potusque eius delectus ex ministris gustu explorabat,
ne omitteretur institutum aut utriusque morte proderetur
scelus, talis dolus repertus est. innoxia adhuc ac praecalida
et libata gustu potio traditur Britannico; dein, postquam
fervore aspernabatur, frigida in aqua adfunditur venenum,
quod ita cunctos eius artus pervasit ut vox pariter et
spiritus raperentur. trepidatur a circumsedentibus, diffugiunt imprudentes: at quibus altior intellectus, resistunt
defixi et Neronem intuentes. ille ut erat reclinis et nescio
similis, solitum ita ait per comitialem morbum quo prima
ab infantia adflictaretur Britannicus, et redituros paulatim
visus sensusque. at Agrippinae is pavor, ea consternatio
mentis, quamvis vultu premeretur, emicuit ut perinde
ignaram fuisse
atque
Octaviam sororem Britannici consti-
terit: quippe sibi supremum auxilium ereptum et parricidii
exemplum intellegebat. Octavia quoque, quamvis rudibus
annis, dolorem caritatem, omnis adfectus abscondere didicerat. ita post breve silentium repetita convivii laetitia.
Nox eadem necem Britannici et rogum coniunxit,
proviso ante funebri paratu, qui modicus fuit. in campo
tamen Martis sepultus est adeo turbidis imbribus, ut vulgus
iram deum portendi crediderit adversus facinus cui plerique
etiam hominum ignoscebant, antiquas fratrum discordias et
insociabile regnum aestimantes. tradunt plerique eorum
temporum scriptores crebris ante exitium diebus illusum isse
pueritiae Britannici Neronem, ut iam non praematura neque
saeva mors videri queat, quamvis inter sacra mensae, ne
tempore quidem ad complexum sororum dato, ante oculos
inimici properata sit in illum supremum Claudiorum sanguinem, stupro prius quam veneno pollutum. festinationem
exequiarum edicto Caesar defendit, ita maioribus institutum
referens, subtrahere oculis acerba funera neque laudationibus aut pompa detinere. ceterum et sibi amisso fratris
auxilio reliquas spes in re publica sitas, et tanto magis
fovendum patribus populoque principem qui unus superesset
e familia summum ad fastigium genita.
Exim largitione potissimos amicorum auxit. nec
defuere qui arguerent viros gravitatem adseverantis, quod
domos villas id temporis quasi praedam divisissent. alii
necessitatem adhibitam credebant a principe sceleris sibi
conscio et veniam sperante, si largitionibus validissimum
quemque obstrinxisset. at matris ira nulla munificentia
leniri, sed amplecti Octaviam, crebra cum amicis secreta
habere, super ingenitam avaritiam undique pecunias quasi
in subsidium corripiens; tribunos et centuriones comiter
excipere, nomina et virtutes nobilium, qui etiam tum supererant, in honore habere, quasi quaereret ducem et partis.
cognitum id Neroni, excubiasque militaris, quae ut coniugi
imperatoris olim, tum ut matri servabantur, et Germanos
nuper eundem
in
honorem custodes additos degredi iubet.
ac ne coetu salutantium frequentaretur, separat domum
matremque transfert in eam quae Antoniae fuerat, quoties
ipse illuc ventitaret, saeptus turba centurionum et post
breve osculum digrediens.
Nihil rerum mortalium tam instabile ac fluxum est
quam fama potentiae non sua vi nixae. statim relictum
Agrippinae limen: nemo solari, nemo adire praeter paucas
feminas, amore an odio incertas. ex quibus erat Iunia
Silana, quam matrimonio C. Sili a Messalina depulsam
supra rettuli, insignis genere forma lascivia, et Agrippinae
diu percara, mox occultis inter eas offensionibus, quia
Sextium Africanum nobilem iuvenem a nuptiis Silanae
deterruerat Agrippina, impudicam et vergentem annis dictitans, non ut Africanum sibi seponeret, sed ne opibus et
orbitate Silanae maritus poteretur. illa spe ultionis oblata
parat accusatores ex clientibus suis, Iturium et Calvisium,
non vetera et saepius iam audita deferens, quod Britannici
mortem lugeret aut Octaviae iniurias evulgaret, sed destinavisse eam Rubellium Plautum, per maternam originem pari
ac Nero gradu a divo Augusto, ad res novas extollere coniugioque eius et imperio rem publicam rursus invadere.
haec Iturius et Calvisius Atimeto, Domitiae Neronis amitae
liberto, aperiunt—qui laetus oblatis (quippe inter Agrippinam
et Domitiam infensa aemulatio exercebatur) Paridem histrionem, libertum et ipsum Domitiae, impulit ire propere
crimenque atrociter deferre.
Provecta nox erat et Neroni per vinolentiam trahebatur, cum ingreditur Paris, solitus alioquin id temporis
luxus principis intendere, sed tunc compositus ad maestitiam, expositoque indicii ordine ita audientem exterret ut
non tantum matrem Plautumque interficere, sed Burrum
etiam demovere praefectura destinaret tamquam Agrippinae
gratia provectum et vicem reddentem. Fabius Rusticus
auctor est scriptos esse ad Caecinam Tuscum codicillos,
mandata ei praetoriarum cohortium cura, sed ope Senecae
dignationem Burro retentam: Plinius et Cluvius nihil dubitatum de fide praefecti referunt; sane Fabius inclinat ad
laudes Senecae, cuius amicitia floruit. nos consensum
auctorum secuturi, quae diversa prodiderint sub nominibus
ipsorum trademus. Nero trepidus et interficiendae matris
avidus non prius differri potuit quam Burrus necem eius
promitteret, si facinoris coargueretur: sed cuicumque,
nedum parenti defensionem tribuendam; nec accusatores
adesse, sed vocem unius ex inimica domo adferri: reputaret
tenebras et vigilatam convivio noctem omniaque temeritati
et inscitiae propiora.
Sic lenito principis metu et luce orta itur ad Agrippinam ut nosceret obiecta dissolveretque vel poenas lueret.
Burrus iis mandatis Seneca coram fungebatur; aderant et
ex libertis arbitri sermonis. deinde a Burro, postquam
crimina et auctores exposuit, minaciter actum. et Agrippina ferociae memor 'non miror' inquit 'Silanam, num-
quam edito partu, matrum adfectus ignotos habere; neque
enim proinde a parentibus liberi quam ab impudica adulteri
mutantur. nec si Iturius et Calvisius adesis omnibus fortunis novissimam suscipiendae accusationis operam anui
rependunt, ideo aut mihi infamia parricidii aut Caesari
conscientia subeunda est. nam Domitiae inimicitiis gratias
agerem, si benevolentia mecum in Neronem meum certaret:
nunc per concubinum Atimetum et histrionem Paridem
quasi scaenae fabulas componit. Baiarum suarum piscinas
extollebat, cum meis consiliis adoptio et proconsulare ius
et designatio consulatus et cetera apiscendo imperio praepararentur. aut existat qui cohortis in urbe temptatas, qui
provinciarum fidem labefactatam, denique servos vel libertos
ad scelus corruptos arguat. vivere ego Britannico potiente
rerum poteram? ac si Plautus aut quis alius rem publicam
iudicaturus obtinuerit, desunt scilicet mihi accusatores qui
non verba impatientia caritatis aliquando incauta, sed ea
crimina obiciant quibus nisi a filio absolvi non possim.'
commotis qui aderant ultroque spiritus eius mitigantibus,
conloquium filii exposcit, ubi nihil pro innocentia, quasi
diffideret, nec de beneficiis, quasi exprobraret, disseruit, sed
ultionem in delatores et praemia amicis obtinuit.
Praefectura annonae Faenio Rufo, cura ludorum, qui
a Caesare parabantur, Arruntio Stellae, Aegyptus Ti. Balbillo
permittuntur. Syria P. Anteio destinata, set variis mox artibus elusus ad postremum in urbe retentus est. at Silana
in exilium acta; Calvisius quoque et Iturius relegantur; de
Atimeto supplicium sumptum, validiore apud libidines prin-
cipis Paride quam ut poena adficeretur. Plautus ad praesens
silentio transmissus est.
Deferuntur dehinc consensisse Pallas ac Burrus ut
Cornelius Sulla claritudine generis et adfinitate Claudii, cui
per nuptias Antoniae gener erat, ad imperium vocaretur.
eius accusationis auctor extitit Paetus quidam, exercendis
apud aerarium sectionibus famosus et tum vanitatis manifestus. nec tam grata Pallantis innocentia quam gravis
superbia fuit: quippe nominatis libertis eius quos conscios
haberet respondit nihil umquam se domi nisi nutu aut manu
significasse, vel si plura demonstranda essent, scripto usum
ne vocem consociaret. Burrus quamvis reus inter iudices
sententiam dixit. exiliumque accusatori inrogatum et tabulae exustae sunt quibus oblitterata aerarii nomina retrahebat.
Fine anni statio cohortis adsidere ludis solita demovetur quo maior species libertatis esset, utque miles
theatrali licentiae non permixtus incorruptior ageret et
plebes daret experimentum an amotis custodibus modestiam
retineret. urbem princeps lustravit ex responso haruspicum,
quod Iovis ac Minervae aedes de caelo tactae erant.
Q. Volusio P. Scipione consulibus otium foris, foeda
domi lascivia, qua Nero itinera urbis et lupanaria et deverticula veste servili in dissimulationem sui compositus pererrabat, comitantibus qui raperent venditioni exposita et
obviis vulnera inferrent, adversus ignaros adeo ut ipse
quoque exciperet ictus et ore praeferret. deinde ubi
Caesarem esse qui grassaretur pernotuit augebanturque
iniuriae adversus viros feminasque insignis, et quidam permissa semel licentia sub nomine Neronis inulti propriis
cum globis eadem exercebant, in modum captivitatis nox
agebatur; Iuliusque Montanus senatorii ordinis, sed qui
nondum honorem capessisset, congressus forte per tenebras
cum principe, quia vi attemptantem acriter reppulerat,
deinde adgnitum oraverat, quasi exprobrasset, mori adactus
est. Nero tamen metuentior in posterum milites sibi et
plerosque gladiatores circumdedit qui rixarum initia modica
et quasi privata sinerent: si a laesis validius ageretur, arma
inferebant. ludicram quoque licentiam et fautores histrionum velut in proelia convertit impunitate et praemiis atque
ipse occultus et plerumque coram prospectans, donec discordi populo et gravioris motus terrore non aliud remedium
repertum est quam ut histriones Italia pellerentur milesque
theatro rursum adsideret.
Per idem tempus actum in senatu de fraudibus libertorum efflagitatumque ut adversus male meritos revocandae
libertatis ius patronis daretur. nec deerant qui censerent.
sed consules relationem incipere non ausi ignaro principe,
perscripsere tamen consensum senatus. ille an auctor
constitutionis fieret, ut inter paucos et sententiae adversos,
quibusdam coalitam libertate inreverentiam eo prorupisse
frementibus vine an aequo cum patronis iure agerent,
sententiam eorum consultarent ac verberibus manus ultro
intenderent, impulere vel poenam suam dissuadentes.
quid enim aliud laeso patrono concessum quam ut centesimum ultra lapidem in oram Campaniae libertum releget?
ceteras actiones promiscas et pares esse: tribuendum
aliquod telum quod sperni nequeat. nec grave manu
missis per idem obsequium retinendi libertatem per quod
adsecuti sint: at criminum manifestos merito ad servitutem
retrahi, ut metu coerceantur quos beneficia non mutavissent.
Disserebatur contra: paucorum culpam ipsis exitiosam esse debere, nihil universorum iuri derogandum;
quippe late fusum id corpus. hinc plerumque tribus
decurias, ministeria magistratibus et sacerdotibus, cohortis
etiam in urbe conscriptas; et plurimis equitum, plerisque
senatoribus non aliunde originem trahi: si separarentur
libertini, manifestam fore penuriam ingenuorum. non
frustra maiores, cum dignitatem ordinum dividerent, libertatem in communi posuisse. quin et manu mittendi duas
species institutas ut relinqueretur paenitentiae aut novo
beneficio locus. quos vindicta patronus non liberaverit,
velut vinclo servitutis attineri. dispiceret quisque merita
tardeque concederet quod datum non adimeretur. haec
sententia valuit, scripsitque Caesar senatui, privatim expenderent causam libertorum, quoties a patronis arguerentur:
in commune nihil derogarent. nec multo post ereptus
amitae libertus Paris quasi iure civili, non sine infamia
principis cuius iussu perpetratum ingenuitatis iudicium erat.
Manebat nihilo minus quaedam imago rei publicae.
nam inter Vibullium praetorem et plebei tribunum Antistium
ortum certamen, quod immodestos fautores histrionum et
a praetore in vincla ductos tribunus omitti iussisset.
comprobavere patres, incusata Antistii licentia. simul prohibiti tribuni ius praetorum et consulum praeripere aut
vocare ex Italia cum quibus lege agi posset. addidit
L. Piso designatus consul, ne quid intra domum pro
potestate adverterent, neve multam ab iis dictam quaestores
aerarii in publicas tabulas ante quattuor mensis referrent;
medio temporis contra dicere liceret, deque eo consules
statuerent. cohibita artius et aedilium potestas statutumque
quantum curules, quantum plebei pignoris caperent vel
poenae inrogarent. et Helvidius Priscus tribunus plebei
adversus Obultronium Sabinum aerarii quaestorem contentiones proprias exercuit, tamquam ius hastae adversus
inopes inclementer augeret. dein princeps curam tabularum
publicarum a quaestoribus ad praefectos transtulit.
Varie habita ac saepe mutata eius rei forma. nam
Augustus senatui permisit deligere praefectos; deinde
ambitu suffragiorum suspecto, sorte ducebantur ex numero
praetorum qui praeessent. neque id diu mansit, quia sors
deerrabat ad parum idoneos. tunc Claudius quaestores
rursum imposuit iisque, ne metu offensionum segnius
consulerent, extra ordinem honores promisit: sed deerat
robur aetatis eum primum magistratum capessentibus.
igitur Nero praetura perfunctos et experientia probatos
delegit.
Damnatus isdem consulibus Vipsanius Laenas ob
Sardiniam provinciam avare habitam. absolutus Cestius
Proculus repetundarum, Cretensibus accusantibus. Clodius
Quirinalis, quod praefectus remigum, qui Ravennae haberentur, velut infimam nationum Italiam luxuria saevitiaque
adflictavisset, veneno damnationem anteiit. Caninius Rebilus, ex primoribus peritia legum et pecuniae magnitudine,
cruciatus aegrae senectae misso per venas sanguine effugit,
haud creditus sufficere ad constantiam sumendae mortis ob
libidines muliebriter infamis. at L. Volusius egregia fama
concessit, cui tres et nonaginta anni spatium vivendi praecipuaeque opes bonis artibus, inoffensa tot imperatorum
amicitia fuit.
Nerone iterum L. Pisone consulibus pauca memoria
digna evenere, nisi cui libeat laudandis fundamentis et
trabibus, quis molem amphitheatri apud campum Martis
Caesar extruxerat, volumina implere, cum ex dignitate
populi Romani repertum sit res inlustris annalibus, talia
diurnis urbis actis mandare. ceterum coloniae Capua
atque Nuceria additis veteranis firmatae sunt, plebeique
congiarium quadringeni nummi viritim dati, et sestertium
quadringenties aerario inlatum est ad retinendam populi
fidem. vectigal quoque quintae et vicesimae venalium
mancipiorum remissum, specie magis quam vi, quia cum
venditor pendere iuberetur, in partem pretii emptoribus
adcrescebat. et edixit Caesar, ne quis magistratus aut
procurator in provincia
quam
obtineret spectaculum gladiatorum aut ferarum aut quod aliud ludicrum ederet. nam
ante non minus tali largitione quam corripiendis pecuniis
subiectos adfligebant, dum quae libidine deliquerant ambitu
propugnant.
Factum et senatus consultum ultioni iuxta et securitati, ut si quis a suis servis interfectus esset, ii quoque
qui testamento manu missi sub eodem tecto mansissent
inter servos supplicia penderent. redditur ordini Lurius
Varus consularis, avaritiae criminibus olim perculsus. et
Pomponia Graecina insignis femina,
A.
Plautio, quem
ovasse de Britannis rettuli, nupta ac superstitionis externae rea, mariti iudicio permissa; isque prisco instituto
propinquis coram de capite famaque coniugis cognovit et
insontem nuntiavit. longa huic Pomponiae aetas et continua tristitia fuit: nam post Iuliam Drusi filiam dolo
Messalinae interfectam per quadraginta annos non cultu
nisi lugubri, non animo nisi maesto egit; idque illi imperitante Claudio impune, mox ad gloriam vertit.
Idem annus pluris reos habuit, quorum P. Celerem
accusante Asia, quia absolvere nequibat Caesar, traxit,
senecta donec mortem obiret; nam Celer interfecto, ut
memoravi, Silano pro consule magnitudine sceleris cetera
flagitia obtegebat. Cossutianum Capitonem Cilices detulerant maculosum foedumque et idem ius audaciae in
provincia ratum quod in urbe exercuerat; sed pervicaci
accusatione conflictatus postremo defensionem omisit ac
lege repetundarum damnatus est. pro Eprio Marcello,
a quo Lycii res repetebant, eo usque ambitus praevaluit
ut quidam accusatorum eius exilio multarentur, tamquam
insonti periculum fecissent.
Nerone tertium consule simul iniit consulatum
Valerius Messala, cuius proavum, oratorem Corvinum, divo
Augusto, abavo Neronis, collegam in eo magistratu fuisse
pauci iam senum meminerant. sed nobili familiae honor
auctus est oblatis in singulos annos quingenis sestertiis
quibus Messala paupertatem innoxiam sustentaret. Aurelio
quoque Cottae et Haterio Antonino annuam pecuniam
statuit princeps, quamvis per luxum avitas opes dissipassent.
Eius anni principio mollibus adhuc initiis prolatatum
inter Parthos Romanosque de obtinenda Armenia bellum
acriter sumitur, quia nec Vologeses sinebat fratrem Tiridaten
dati a se regni expertem esse aut alienae id potentiae
donum habere, et Corbulo dignum magnitudine populi
Romani rebatur parta olim a Lucullo Pompeioque recipere.
ad hoc Armenii ambigua fide utraque arma invitabant,
situ terrarum, similitudine morum Parthis propiores conubiisque permixti ac libertate ignota illuc magis ad servitium
inclinantes.
Sed Corbuloni plus molis adversus ignaviam militum
quam contra perfidiam hostium erat: quippe Syria transmotae legiones, pace longa segnes, munia castrorum
aegerrime tolerabant. satis constitit fuisse in eo exercitu
veteranos qui non stationem, non vigilias inissent, vallum
fossamque quasi nova et mira viserent, sine galeis, sine
loricis, nitidi et quaestuosi, militia per oppida expleta.
igitur dimissis quibus senectus aut valetudo adversa erat
supplementum petivit. et habiti per Galatiam Cappadociamque dilectus, adiectaque ex Germania legio cum equitibus
alariis et peditatu cohortium. retentusque omnis exercitus
sub pellibus, quamvis hieme saeva adeo ut obducta glacie
nisi effossa humus tentoriis locum non praeberet. ambusti
multorum artus vi frigoris et quidam inter excubias exanimati sunt. adnotatusque miles qui fascem lignorum gestabat
ita praeriguisse manus, ut oneri adhaerentes truncis brachiis
deciderent. ipse cultu levi, capite intecto, in agmine, in
laboribus frequens adesse, laudem strenuis, solacium invalidis, exemplum omnibus ostendere. dehinc quia duritia
caeli militiaeque multi abnuebant deserebantque, remedium
severitate quaesitum est. nec enim, ut in aliis exercitibus,
primum alterumque delictum venia prosequebatur, sed qui
signa reliquerat, statim capite poenas luebat. idque usu
salubre et misericordia melius adparuit: quippe pauciores
illa castra deseruere quam ea in quibus ignoscebatur.
Interim Corbulo legionibus intra castra habitis, donec
ver adolesceret, dispositisque per idoneos locos cohortibus
auxiliariis, ne pugnam priores auderent praedicit: curam
praesidiorum Paccio Orfito primi pili honore perfuncto
mandat. is quamquam incautos barbaros et bene gerendae
rei casum offerri scripserat, tenere se munimentis et maiores
copias opperiri iubetur. sed rupto imperio, postquam
paucae e proximis castellis turmae advenerant pugnamque
imperitia poscebant, congressus cum hoste funditur. et
damno eius exterriti qui subsidium ferre debuerant sua
quisque in castra trepida fuga rediere. quod graviter
Corbulo accepit increpitumque Paccium et praefectos militesque tendere extra vallum iussit; inque ea contumelia
detenti nec nisi precibus universi exercitus exoluti sunt.
At Tiridates super proprias clientelas ope Vologesi
fratris adiutus, non furtim iam sed palam bello infensare
Armeniam, quosque fidos nobis rebatur, depopulari, et si
copiae contra ducerentur, eludere hucque et illuc volitans
plura fama quam pugna exterrere. igitur Corbulo quaesito
diu proelio frustra habitus et exemplo hostium circumferre bellum coactus, dispertit viris ut legati praefectique
diversos locos pariter invaderent; simul regem Antiochum
monet proximas sibi praefecturas petere. nam Pharasmanes
interfecto filio Radamisto quasi proditore, quo fidem in nos
testaretur vetus adversus Armenios odium promptius exercebat. tuncque primum inlecti Moschi, gens ante alias socia
Romanis, avia Armeniae incursavit. ita consilia Tiridati
in contrarium vertebant, mittebatque oratores qui suo
Parthorumque nomine expostularent cur datis nuper obsidibus redintegrataque amicitia, quae novis quoque beneficiis
locum aperiret, vetere Armeniae possessione depelleretur.
ideo nondum ipsum Vologesen commotum, quia causa
quam vi agere mallent: sin perstaretur in bello, non defore
Arsacidis virtutem fortunamque saepius iam clade Romana
expertam. ad ea Corbulo, satis comperto Vologesen defectione Hyrcaniae attineri, suadet Tiridati precibus Caesarem
adgredi: posse illi regnum stabile et res incruentas contingere, si omissa spe longinqua et sera praesentem potioremque sequeretur.
Placitum dehinc, quia commeantibus in vicem nuntiis nihil in summam pacis proficiebatur, conloquio ipsorum
tempus locumque destinari. mille equitum praesidium
Tiridates adfore sibi dicebat: quantum Corbuloni cuiusque
generis militum adsisteret, non statuere, dum positis loricis
et galeis in faciem pacis veniretur. cuicumque mortalium,
nedum veteri et provido duci, barbarae astutiae patuissent:
ideo artum inde numerum finiri et hinc maiorem offerri ut
dolus pararetur; nam equiti sagittarum usu exercito si
detecta corpora obicerentur, nihil profuturam multitudinem.
dissimulato tamen intellectu rectius de iis quae in publicum
consulerentur totis exercitibus coram dissertaturos respondit;
locumque delegit cuius pars altera colles erant clementer
adsurgentes accipiendis peditum ordinibus, pars in planitiem porrigebatur ad explicandas equitum turmas. dieque
pacto prior Corbulo socias cohortis et auxilia regum pro
cornibus, medio sextam legionem constituit, cui accita per
noctem aliis ex castris tria milia tertianorum permiscuerat,
una cum aquila, quasi eadem legio spectaretur. Tiridates
vergente iam die procul adstitit, unde videri magis quam
audiri posset. ita sine congressu dux Romanus abscedere
militem sua quemque in castra iubet.
Rex sive fraudem suspectans, quia plura simul in
loca ibatur, sive ut commeatus nostros Pontico mari et Trapezunte oppido adventantis interciperet, propere discedit.
sed neque commeatibus vim facere potuit, quia per montis
ducebantur praesidiis nostris insessos, et Corbulo, ne inritum
bellum traheretur utque Armenios ad sua defendenda cogeret,
excindere parat castella, sibique quod validissimum in ea
praefectura, cognomento Volandum, sumit; minora Cornelio Flacco legato et Insteio Capitoni castrorum praefecto
mandat. tum circumspectis munimentis et quae expugnationi idonea provisis, hortatur milites ut hostem vagum
neque paci aut proelio paratum, sed perfidiam et ignaviam
fuga confitentem exuerent sedibus gloriaeque pariter et
praedae consulerent. tum quadripertito exercitu hos in
testudinem conglobatos subruendo vallo inducit, alios scalas
moenibus admovere, multos tormentis faces et hastas incutere iubet. libritoribus funditoribusque attributus locus,
unde eminus glandes torquerent, ne qua pars subsidium
laborantibus ferret pari undique motu. tantus inde ardor
certantis exercitus fuit ut intra tertiam diei partem nudati
propugnatoribus muri, obices portarum subversi, capta
escensu munimenta omnesque puberes trucidati sint, nullo
milite amisso, paucis admodum vulneratis. et imbelle vulgus
sub corona venundatum, reliqua praeda victoribus cessit.
pari fortuna legatus ac praefectus usi sunt, tribusque una
die castellis expugnatis cetera terrore et alia sponte incolarum in deditionem veniebant. unde orta fiducia caput
gentis Artaxata adgrediendi. nec tamen proximo itinere
ductae legiones, quae si amnem Araxen, qui moenia adluit,
ponte transgrederentur, sub ictum dabantur: procul et
latioribus vadis transiere.
At Tiridates pudore et metu, ne, si concessisset
obsidioni, nihil opis in ipso videretur, si prohiberet, impeditis
locis seque et equestris copias inligaret, statuit postremo
ostendere aciem et dato die proelium incipere vel simulatione fugae locum fraudi parare. igitur repente agmen
Romanum circumfundit, non ignaro duce nostro, qui viae
pariter et pugnae composuerat exercitum. latere dextro
tertia legio, sinistro sexta incedebat, mediis decimanorum
delectis; recepta inter ordines impedimenta, et tergum
mille equites tuebantur, quibus iusserat ut instantibus comminus resisterent, refugos non sequerentur. in cornibus
pedes sagittarius et cetera manus equitum ibat, productiore
cornu sinistro per ima collium, ut, si hostis intravisset,
fronte simul et sinu exciperetur. adsultare ex diverso
Tiridates, non usque ad ictum teli, sed tum minitans, tum
specie trepidantis, si laxare ordines et diversos consectari
posset. ubi nihil temeritate solutum, nec amplius quam
decurio equitum audentius progressus et sagittis confixus
ceteros ad obsequium exemplo firmaverat, propinquis iam
tenebris abscessit.
Et Corbulo castra in loco metatus, an expeditis legionibus nocte Artaxata pergeret obsidioque circumdaret
agitavit, concessisse illuc Tiridaten ratus. dein postquam
exploratores attulere longinquum regis iter et Medi an
Albani peterentur incertum, lucem opperitur, praemissaque
levis armatura quae muros interim ambiret oppugnationemque eminus inciperet. sed oppidani portis sponte patefactis se suaque Romanis permisere, quod salutem ipsis
tulit: Artaxatis ignis immissus deletaque et solo aequata
sunt, quia nec teneri
poterant
sine valido praesidio ob
magnitudinem moenium, nec id nobis virium erat quod
firmando praesidio et capessendo bello divideretur, vel si
integra et incustodita relinquerentur, nulla in eo utilitas
aut gloria quod capta essent. adicitur miraculum velut
numine oblatum: nam cuncta Artaxatis tenus sole inlustria
fuere; quod moenibus cingebatur ita repente atra nube
coopertum fulgoribusque discretum est ut quasi infensantibus deis exitio tradi crederetur. ob haec consalutatus
imperator Nero, et senatus consulto supplicationes habitae,
statuaeque et arcus et continui consulatus principi, utque
inter festos referretur dies, quo patrata victoria, quo nuntiata, quo relatum de ea esset, aliaque in eandem formam
decernuntur, adeo modum egressa ut C. Cassius de ceteris
honoribus adsensus, si pro benignitate fortunae dis grates
agerentur, ne totum quidem annum supplicationibus sufficere disseruerit, eoque oportere dividi sacros et negotiosos
dies, quis divina colerent et humana non impedirent.
Variis deinde casibus iactatus et multorum odia
meritus reus haud tamen sine invidia Senecae damnatur.
is fuit P. Suillius, imperitante Claudio terribilis ac venalis
et mutatione temporum non quantum inimici cuperent demissus quique se nocentem videri quam supplicem mallet.
eius opprimendi gratia repetitum credebatur senatus consultum poenaque Cinciae legis adversum eos qui pretio causas
oravissent. nec Suillius questu aut exprobratione abstinebat,
praeter ferociam animi extrema senecta liber et Senecam
increpans infensum amicis Claudii, sub quo iustissimum
exilium pertulisset. simul studiis inertibus et iuvenum
imperitiae suetum livere iis qui vividam et incorruptam
eloquentiam tuendis civibus exercerent. se quaestorem
Germanici, illum domus eius adulterum fuisse. an gravius
aestimandum sponte litigatoris praemium honestae operae
adsequi quam corrumpere cubicula principum feminarum?
qua sapientia, quibus philosophorum praeceptis intra quadriennium regiae amicitiae ter milies sestertium paravisset?
Romae testamenta et orbos velut indagine eius capi, Italiam
et provincias immenso faenore hauriri: at sibi labore quaesitam et modicam pecuniam esse. crimen, periculum, omnia
potius toleraturum, quam veterem ac domi partam dignationem subitae felicitati submitteret.
Nec deerant qui haec isdem verbis aut versa in
deterius Senecae deferrent. repertique accusatores direptos
socios, cum Suillius provinciam Asiam regeret, ac publicae
pecuniae peculatum detulerunt. mox, quia inquisitionem
annuam impetraverant, brevius visum urbana crimina incipi, quorum obvii testes erant. ii acerbitate accusationis
Q. Pomponium ad necessitatem belli civilis detrusum,
Iuliam Drusi filiam Sabinamque Poppaeam ad mortem
actas et Valerium Asiaticum, Lusium Saturninum, Cornelium Lupum circumventos; iam equitum Romanorum
agmina damnata omnemque Claudii saevitiam Suillio obiectabant. ille nihil ex his sponte susceptum, sed principi
paruisse defendebat, donec eam orationem Caesar cohibuit,
compertum sibi referens ex commentariis patris sui nullam
cuiusquam accusationem ab eo coactam. tum iussa Messalinae praetendi et labare defensio: cur enim neminem
alium delectum qui saevienti impudicae vocem praeberet?
puniendos rerum atrocium ministros, ubi pretia scelerum
adepti scelera ipsa aliis delegent. igitur adempta bonorum
parte (nam filio et nepti pars concedebatur eximebanturque
etiam quae testamento matris aut aviae acceperant) in
insulas Balearis pellitur, non in ipso discrimine, non post
damnationem fractus animo; ferebaturque copiosa et molli
vita secretum illud toleravisse. filium eius Nerullinum
adgressis accusatoribus per invidiam patris et crimina
repetundarum intercessit princeps tamquam satis expleta
ultione.
Per idem tempus Octavius Sagitta plebei tribunus,
Pontiae mulieris nuptae amore vaecors, ingentibus donis
adulterium et mox ut omitteret maritum emercatur, suum
matrimonium promittens ac nuptias eius pactus. sed ubi
mulier vacua fuit, nectere moras, adversam patris voluntatem causari repertaque spe ditioris coniugis promissa
exuere. Octavius contra modo conqueri, modo minitari,
famam perditam, pecuniam exhaustam obtestans, denique
salutem, quae sola reliqua esset, arbitrio eius permittens.
ac postquam spernebatur, noctem unam ad solacium poscit,
qua delenitus modum in posterum adhiberet. statuitur
nox, et Pontia consciae ancillae custodiam cubiculi mandat.
ille uno cum liberto ferrum veste occultum infert. tum, ut
adsolet in amore et ira, iurgia preces, exprobratio satisfactio;
et pars tenebrarum libidini seposita; ex qua quasi incensus
nihil metuentem ferro transverberat et adcurrentem ancillam
vulnere absterret cubiculoque prorumpit. postera die manifesta caedes, haud ambiguus percussor; quippe mansitasse
una convincebatur. sed libertus suum illud facinus profiteri,
se patroni iniurias ultum esse; commoveratque quosdam
magnitudine exempli, donec ancilla ex vulnere refecta
verum aperuit. postulatusque apud consules a patre interfectae, postquam tribunatu abierat, sententia patrum et lege
de sicariis condemnatur.
Non minus insignis eo anno impudicitia magnorum
rei publicae malorum initium fecit. erat in civitate Sabina
Poppaea, T. Ollio patre genita, sed nomen avi materni
sumpserat, inlustri memoria Poppaei Sabini, consulari et
triumphali decore praefulgentis; nam Ollium honoribus
nondum functum amicitia Seiani pervertit. huic mulieri
cuncta alia fuere praeter honestum animum. quippe mater
eius, aetatis suae feminas pulchritudine supergressa, gloriam
pariter et formam dederat; opes claritudini generis sufficiebant. sermo comis nec absurdum ingenium: modestiam
praeferre et lascivia uti. rarus in publicum egressus, idque
velata parte oris, ne satiaret aspectum, vel quia sic decebat.
famae numquam pepercit, maritos et adulteros non distinguens; neque adfectui suo aut alieno obnoxia, unde
utilitas ostenderetur, illuc libidinem transferebat. igitur
agentem eam in matrimonio Rufri Crispini equitis Romani,
ex quo filium genuerat, Otho pellexit iuventa ac luxu et
quia flagrantissimus in amicitia Neronis habebatur: nec
mora quin adulterio matrimonium iungeretur.
Otho sive amore incautus laudare formam elegantiamque uxoris apud principem, sive ut accenderet ac, si
eadem femina potirentur, id quoque vinculum potentiam ei
adiceret. saepe auditus est consurgens e convivio Caesaris,
se quidem ire ad illam, sibi concessam dictitans nobilitatem
pulchritudinem, vota omnium et gaudia felicium. his atque
talibus inritamentis non longa cunctatio interponitur, sed
accepto aditu Poppaea primum per blandimenta et artes
valescere, imparem cupidini se et forma Neronis captam
simulans; mox acri iam principis amore ad superbiam
vertens, si ultra unam alteramque noctem attineretur,
nuptam esse se dictitans nec posse matrimonium amittere,
devinctam Othoni per genus vitae quod nemo adaequaret:
illum animo et cultu magnificum; ibi se summa fortuna
digna visere: at Neronem, paelice ancilla et adsuetudine
Actes devinctum, nihil e contubernio servili nisi abiectum
et sordidum traxisse. deicitur familiaritate sueta, post congressu et comitatu Otho, et ad postremum, ne in urbe
aemulatus ageret, provinciae Lusitaniae praeficitur; ubi
usque ad civilia arma non ex priore infamia, sed integre
sancteque egit, procax otii et potestatis temperantior.
Hactenus Nero flagitiis et sceleribus velamenta
quaesivit. suspectabat maxime Cornelium Sullam, socors
ingenium eius in contrarium trahens callidumque et simulatorem interpretando. quem metum Graptus ex libertis
Caesaris, usu et senecta Tiberio abusque domum principum
edoctus, tali mendacio intendit. pons Mulvius in eo tempore celebris nocturnis inlecebris erat; ventitabatque illuc
Nero quo solutius urbem extra lasciviret. igitur regredienti
per viam Flaminiam compositas insidias fatoque evitatas,
quoniam diverso itinere Sallustianos in hortos remeaverit,
auctoremque eius doli Sullam ementitur, quia forte redeuntibus ministris principis quidam per iuvenilem licentiam,
quae tunc passim exercebatur, inanem metum fecerant.
neque servorum quisquam neque clientium Sullae adgnitus,
maximeque despecta et nullius ausi capax natura eius a
crimine abhorrebat: proinde tamen quasi convictus esset
cedere patria et Massiliensium moenibus coerceri iubetur.
Isdem consulibus auditae Puteolanorum legationes
quas diversas ordo plebs ad senatum miserant, illi vim
multitudinis, hi magistratuum et primi cuiusque avaritiam
increpantes. eaque seditio ad saxa et minas ignium progressa ne caedem et arma proliceret, C. Cassius adhibendo
remedio delectus. quia severitatem eius non tolerabant,
precante ipso ad Scribonios fratres ea cura transfertur, data
cohorte praetoria cuius terrore et paucorum supplicio rediit
oppidanis concordia.
Non referrem vulgarissimum senatus consultum quo
civitati Syracusanorum egredi numerum edendis gladiatoribus finitum permittebatur, nisi Paetus Thrasea contra
dixisset praebuissetque materiem obtrectatoribus arguendae
sententiae. cur enim, si rem publicam egere libertate senatoria crederet, tam levia consectaretur? quin de bello aut
pace, de vectigalibus et legibus, quibusque aliis
res
Romana
contineretur, suaderet dissuaderetve? licere patribus, quoties
ius dicendae sententiae accepissent, quae vellent expromere
relationemque in ea postulare. an solum emendatione
dignum, ne Syracusis spectacula largius ederentur: cetera
per omnis imperii partis perinde egregia quam si non Nero
sed Thrasea regimen eorum teneret? quod si summa dissimulatione transmitterentur, quanto magis inanibus abstinendum? Thrasea contra, rationem poscentibus amicis,
non praesentium ignarum respondebat eius modi consulta
corrigere, sed patrum honori dare, ut manifestum fieret
magnarum rerum curam non dissimulaturos qui animum
etiam levissimis adverterent.
Eodem anno crebris populi flagitationibus immodestiam publicanorum arguentis dubitavit Nero an cuncta
vectigalia omitti iuberet idque pulcherrimum donum generi
mortalium daret. sed impetum eius, multum prius laudata
magnitudine animi, attinuere senatores, dissolutionem imperii docendo, si fructus quibus res publica sustineretur
deminuerentur: quippe sublatis portoriis sequens ut tributorum abolitio expostularetur. plerasque vectigalium societates a consulibus et tribunis plebei constitutas acri etiam
tum populi Romani libertate; reliqua mox ita provisa ut
ratio quaestuum et necessitas erogationum inter se congrueret. temperandas plane publicanorum cupidines, ne per
tot annos sine querela tolerata novis acerbitatibus ad
invidiam verterent.
Ergo edixit princeps ut leges cuiusque publici,
occultae ad id tempus, proscriberentur; omissas petitiones
non ultra annum resumerent; Romae praetor, per provincias
qui pro praetore aut consule essent iura adversus publicanos
extra ordinem redderent; militibus immunitas servaretur,
nisi in iis quae veno exercerent; aliaque admodum aequa
quae brevi servata dein frustra habita sunt. manet tamen
abolitio quadragesimae quinquagesimaeque et quae alia exactionibus inlicitis nomina publicani invenerant. temperata
apud transmarinas provincias frumenti subvectio, et ne
censibus negotiatorum naves adscriberentur tributumque pro
illis penderent constitutum.
Reos ex provincia Africa, qui proconsulare imperium illic habuerant, Sulpicium Camerinum et Pompeium
Silvanum absolvit Caesar, Camerinum adversus privatos et
paucos, saevitiae magis quam captarum pecuniarum crimina
obicientis: Silvanum magna vis accusatorum circumsteterat
poscebatque tempus evocandorum testium; reus ilico defendi postulabat, valuitque pecuniosa orbitate et senecta
quam ultra vitam eorum produxit quorum ambitu evaserat.
Quietae ad id tempus res in Germania fuerant,
ingenio ducum, qui pervulgatis triumphi insignibus maius
ex eo decus sperabant si pacem continuavissent. Paulinus
Pompeius et L. Vetus ea tempestate exercitui praeerant.
ne tamen segnem militem attinerent, ille inchoatum ante
tres et sexaginta annos a Druso aggerem coercendo Rheno
absolvit, Vetus Mosellam atque
Ararim
facta inter utrumque
fossa conectere parabat, ut copiae per mare, dein Rhodano
et Arare subvectae per eam fossam, mox fluvio Mosella in
Rhenum, exim Oceanum decurrerent, sublatisque itineris
difficultatibus navigabilia inter se Occidentis Septentrionisque litora fierent. invidit operi Aelius Gracilis Belgicae
legatus, deterrendo Veterem ne legiones alienae provinciae
inferret studiaque Galliarum adfectaret, formidolosum id
imperatori dictitans, quo plerumque prohibentur conatus
honesti.
Ceterum continuo exercituum otio fama incessit
ereptum ius legatis ducendi in hostem. eoque Frisii
iuventutem saltibus aut paludibus, imbellem aetatem per
lacus admovere ripae agrosque vacuos et militum usui
sepositos insedere, auctore Verrito et Malorige, qui
nationem eam regebant in quantum Germani regnantur.
iamque fixerant domos, semina arvis intulerant utque
patrium solum exercebant, cum Dubius Avitus, accepta
a Paulino provincia, minitando vim Romanam nisi abscederent Frisii veteres in locos aut novam sedem a Caesare
impetrarent, perpulit Verritum et Malorigem preces suscipere. profectique Romam dum aliis curis intentum
Neronem opperiuntur, inter ea quae barbaris ostentantur
intravere Pompei theatrum, quo magnitudinem populi
viserent. illic per otium (neque enim ludicris ignari
oblectabantur) dum consessum caveae, discrimina ordinum, quis eques, ubi senatus percontantur, advertere
quosdam cultu externo in sedibus senatorum; et quinam
forent rogitantes, postquam audiverant earum gentium
legatis id honoris datum quae virtute et amicitia Romana
praecellerent, nullos mortalium armis aut fide ante
Germanos esse exclamant degrediunturque et inter patres
considunt. quod comiter a visentibus exceptum, quasi
impetus antiqui et bona aemulatio. Nero civitate Romana
ambos donavit, Frisios decedere agris iussit. atque illis
aspernantibus auxiliaris eques repente immissus necessitatem attulit, captis caesisve qui pervicacius restiterant.
Eosdem agros Ampsivarii occupavere, validior gens
non modo sua copia, sed adiacentium populorum miseratione, quia pulsi a Chaucis et sedis inopes tutum exilium
orabant. aderatque iis clarus per illas gentis et nobis
quoque fidus nomine Boiocalus, vinctum se rebellione
Cherusca iussu Arminii referens, mox Tiberio, Germanico
ducibus stipendia meruisse, et quinquaginta annorum obsequio id quoque adiungere quod gentem suam dicioni
nostrae subiceret. quo tantam partem campi iacere in
quam pecora et armenta militum aliquando transmitterentur? servarent sane receptus gregibus inter hominum
famem, modo ne vastitatem et solitudinem mallent quam
amicos populos. Chamavorum quondam ea arva, mox
Tubantum et post Vsiporum fuisse. sicuti caelum deis,
ita terras generi mortalium datas; quaeque vacuae eas
publicas esse. solem inde suspiciens et cetera sidera vocans
quasi coram interrogabat vellentne contueri inane solum:
potius mare superfunderent adversus terrarum ereptores.
Et commotus his Avitus: patienda meliorum imperia; id dis quos implorarent placitum, ut arbitrium penes
Romanos maneret quid darent quid adimerent, neque
alios iudices quam se ipsos paterentur. haec in publicum
Ampsivariis respondit, ipsi Boiocalo ob memoriam amicitiae
daturum agros. quod ille ut proditionis pretium aspernatus
addidit 'deesse nobis terra in vitam, in qua moriamur, non
potest': atque ita infensis utrimque animis discessum. illi
Bructeros, Tencteros, ulteriores etiam nationes socias bello
vocabant: Avitus scripto ad Curtilium Manciam superioris
exercitus legatum, ut Rhenum transgressus arma a tergo
ostenderet, ipse legiones in agrum Tencterum induxit,
excidium minitans ni causam suam dissociarent. igitur
absistentibus his pari metu exterriti Bructeri; et ceteris
quoque aliena pericula deserentibus sola Ampsivariorum
gens retro ad Vsipos et Tubantes concessit. quorum terris
exacti cum Chattos, dein Cheruscos petissent, errore longo
hospites, egeni, hostes in alieno quod iuventutis erat caeduntur, imbellis aetas in praedam divisa est.
Eadem aestate inter Hermunduros Chattosque certatum magno proelio, dum flumen gignendo sale fecundum
et conterminum vi trahunt, super libidinem cuncta armis
agendi religione insita, eos maxime locos propinquare caelo
precesque mortalium a deis nusquam propius audiri. inde
indulgentia numinum illo in amne illisque silvis salem provenire, non ut alias apud gentis eluvie maris arescente unda,
sed super ardentem arborum struem fusa ex contrariis inter
se elementis, igne atque aquis, concretum. sed bellum
Hermunduris prosperum, Chattis exitiosius fuit, quia
victores diversam aciem Marti ac Mercurio sacravere, quo
voto equi viri, cuncta
victa
occidioni dantur. et minae
quidem hostiles in ipsos vertebant. sed civitas Vbiorum
socia nobis malo improviso adflicta est. nam ignes terra
editi villas arva vicos passim corripiebant ferebanturque in
ipsa conditae nuper coloniae moenia. neque extingui
poterant, non si imbres caderent, non fluvialibus aquis aut
quo alio humore, donec inopia remedii et ira cladis
agrestes quidam eminus saxa iacere, dein resistentibus
flammis propius suggressi ictu fustium aliisque verberibus
ut feras absterrebant: postremo tegmina corpori derepta
iniciunt, quanto magis profana et usu polluta, tanto magis
oppressura ignis.
Eodem anno Ruminalem arborem in comitio, quae
octingentos et triginta ante annos Remi Romulique infantiam texerat, mortuis ramalibus et arescente trunco deminutam prodigii loco habitum est, donec in novos fetus
revivesceret.