Caede Messalinae convulsa principis domus, orto apud
libertos certamine, quis deligeret uxorem Claudio, caelibis
vitae intoleranti et coniugum imperiis obnoxio. nec minore
ambitu feminae exarserant: suam quaeque nobilitatem
formam opes contendere ac digna tanto matrimonio ostentare.
sed maxime ambigebatur inter Lolliam Paulinam M. Lollii
consularis et Iuliam Agrippinam Germanico genitam: huic
Pallas, illi Callistus fautores aderant; at Aelia Paetina
e familia Tuberonum Narcisso fovebatur. ipse huc modo,
modo illuc, ut quemque suadentium audierat, promptus,
discordantis in consilium vocat ac promere sententiam et
adicere rationes iubet.
Narcissus vetus matrimonium, filiam communem (nam
Antonia ex Paetina erat), nihil in penatibus eius novum
disserebat, si sueta coniunx rediret, haudquaquam novercalibus odiis visura Britannicum, Octaviam, proxima suis
pignora. Callistus improbatam longo discidio, ac si rursum
adsumeretur, eo ipso superbam; longeque rectius Lolliam
induci, quando nullos liberos genuisset, vacuam aemulatione
et privignis parentis loco futuram. at Pallas id maxime in
Agrippina laudare quod Germanici nepotem secum traheret,
dignum prorsus imperatoria fortuna: stirpem nobilem et
familiae
Iuliae
Claudiaeque posteros coniungeret, ne femina
expertae fecunditatis, integra iuventa, claritudinem Caesarum
aliam in domum ferret.
Praevaluere haec adiuta Agrippinae inlecebris: ad
eum per speciem necessitudinis crebro ventitando pellicit
patruum ut praelata ceteris et nondum uxor potentia uxoria
iam uteretur. nam ubi sui matrimonii certa fuit, struere
maiora nuptiasque Domitii, quem ex Cn. Ahenobarbo
genuerat, et Octaviae Caesaris filiae moliri; quod sine
scelere perpetrari non poterat, quia L. Silano desponderat
Octaviam Caesar iuvenemque et alia clarum insigni triumphalium et gladiatorii muneris magnificentia protulerat ad studia
vulgi. sed nihil arduum videbatur in animo principis, cui
non iudicium, non odium erat nisi indita et iussa.
Igitur Vitellius, nomine censoris servilis fallacias
obtegens ingruentiumque dominationum provisor, quo gratiam Agrippinae pararet, consiliis eius implicari, ferre crimina
in Silanum, cuius sane decora et procax soror, Iunia Calvina,
haud multum ante Vitellii nurus fuerat. hinc initium
accusationis; fratrumque non incestum, sed incustoditum
amorem ad infamiam traxit. et praebebat Caesar auris,
accipiendis adversus generum suspicionibus caritate filiae
promptior. at Silanus insidiarum nescius ac forte eo anno
praetor, repente per edictum Vitellii ordine senatorio movetur,
quamquam lecto pridem senatu lustroque condito. simul
adfinitatem Claudius diremit, adactusque Silanus eiurare
magistratum, et reliquus praeturae dies in Eprium Marcellum
conlatus est.
C. Pompeio Q. Veranio consulibus pactum inter
Claudium et Agrippinam matrimonium iam fama, iam
amore inlicito firmabatur; necdum celebrare sollemnia
nuptiarum audebant, nullo exemplo deductae in domum
patrui fratris filiae: quin et incestum ac, si sperneretur, ne
in malum publicum erumperet metuebatur. nec ante
omissa cunctatio quam Vitellius suis artibus id perpetrandum
sumpsit. percontatusque Caesarem an iussis populi, an
auctoritati senatus cederet, ubi ille unum se civium et
consensui imparem respondit, opperiri intra palatium iubet.
ipse curiam ingreditur, summamque rem publicam agi
obtestans veniam dicendi ante alios exposcit orditurque:
gravissimos principis labores, quis orbem terrae capessat,
egere adminiculis ut domestica cura vacuus in commune
consulat. quod porro honestius censoriae mentis levamentum quam adsumere coniugem, prosperis dubiisque
sociam, cui cogitationes intimas, cui parvos liberos tradat,
non luxui aut voluptatibus adsuefactus, sed qui prima ab
iuventa legibus obtemperavisset.
Postquam haec favorabili oratione praemisit multaque
patrum adsentatio sequebatur, capto rursus initio, quando
maritandum principem cuncti suaderent, deligi oportere
feminam nobilitate puerperiis sanctimonia insignem. nec
diu anquirendum quin Agrippina claritudine generis anteiret:
datum ab ea fecunditatis experimentum et congruere artes
honestas. id vero egregium, quod provisu deum vidua
iungeretur principi sua tantum matrimonia experto. audivisse a parentibus, vidisse ipsos abripi coniuges ad libita
Caesarum: procul id a praesenti modestia. statueretur
immo documentum, quo uxorem imperator acciperet.
at enim nova nobis in fratrum filias coniugia: sed
aliis gentibus sollemnia, neque lege ulla prohibita; et
sobrinarum diu ignorata tempore addito percrebuisse.
morem accommodari prout conducat, et fore hoc quoque
in iis quae mox usurpentur.
Haud defuere qui certatim, si cunctaretur Caesar, vi
acturos testificantes erumperent curia. conglobatur promisca
multitudo populumque Romanum eadem orare clamitat.
nec Claudius ultra expectato obvius apud forum praebet se
gratantibus, senatumque ingressus decretum postulat quo
iustae inter patruos fratrumque filias nuptiae etiam in posterum statuerentur. nec tamen repertus est nisi unus talis
matrimonii cupitor, Alledius Severus eques Romanus, quem
plerique Agrippinae gratia impulsum ferebant. versa ex eo
civitas et cuncta feminae oboediebant, non per lasciviam,
ut Messalina, rebus Romanis inludenti. adductum et
quasi virile servitium: palam severitas ac saepius superbia;
nihil domi impudicum, nisi dominationi expediret. cupido
auri immensa obtentum habebat, quasi subsidium regno
pararetur.
Die nuptiarum Silanus mortem sibi conscivit, sive eo
usque spem vitae produxerat, seu delecto die augendam ad
invidiam. Calvina soror eius Italia pulsa est. addidit
Claudius sacra ex legibus Tulli regis piaculaque apud lucum
Dianae per pontifices danda, inridentibus cunctis quod
poenae procurationesque incesti id temporis exquirerentur.
at Agrippina ne malis tantum facinoribus notesceret veniam
exilii pro Annaeo Seneca, simul praeturam impetrat, laetum
in publicum rata ob claritudinem studiorum eius, utque
Domitii pueritia tali magistro adolesceret et consiliis eiusdem
ad spem dominationis uterentur, quia Seneca fidus in Agrippinam memoria beneficii et infensus Claudio dolore iniuriae
credebatur.
Placitum dehinc non ultra cunctari, sed designatum
consulem Mammium Pollionem ingentibus promissis inducunt sententiam expromere, qua oraretur Claudius despondere Octaviam Domitio, quod aetati utriusque non
absurdum et maiora patefacturum erat. Pollio haud disparibus verbis ac nuper Vitellius censet; despondeturque
Octavia, ac super priorem necessitudinem sponsus iam
et gener Domitius aequari Britannico studiis matris, arte
eorum quis ob accusatam Messalinam ultio ex filio timebatur.
Per idem tempus legati Parthorum ad expetendum, ut
rettuli, Meherdaten missi senatum ingrediuntur mandataque
in hunc modum incipiunt: non se foederis ignaros nec
defectione a familia Arsacidarum venire, set filium Vononis,
nepotem Phraatis accersere adversus dominationem Gotarzis
nobilitati plebique iuxta intolerandam. iam fratres, iam
propinquos, iam longius sitos caedibus exhaustos; adici
coniuges gravidas, liberos parvos, dum socors domi, bellis
infaustus ignaviam saevitia tegat. veterem sibi ac publice
coeptam nobiscum amicitiam, et subveniendum sociis virium
aemulis cedentibusque per reverentiam. ideo regum obsides
liberos dari ut, si domestici imperii taedeat, sit regressus ad
principem patresque, quorum moribus adsuefactus rex melior
adscisceretur.
Vbi haec atque talia dissertavere, incipit orationem
Caesar de fastigio Romano Parthorumque obsequiis, seque
divo Augusto adaequabat, petitum ab eo regem referens,
omissa Tiberii memoria, quamquam is quoque miserat.
addidit praecepta (etenim aderat Meherdates), ut non dominationem et servos, sed rectorem et civis cogitaret, clementiamque ac iustitiam, quanto ignota barbaris, tanto laetiora
capesseret. hinc versus ad legatos extollit laudibus alumnum
urbis, spectatae ad id modestiae: ac tamen ferenda regum
ingenia neque usui crebras mutationes. rem Romanam huc
satietate gloriae provectam ut externis quoque gentibus
quietem velit. datum posthac C. Cassio, qui Syriae praeerat,
deducere iuvenem ripam ad Euphratis.
Ea tempestate Cassius ceteros praeminebat peritia
legum: nam militares artes per otium ignotae, industriosque
aut ignavos pax in aequo tenet. ac tamen quantum sine
bello dabatur, revocare priscum morem, exercitare legiones,
cura provisu perinde agere ac si hostis ingrueret: ita
dignum maioribus suis et familia Cassia per illas quoque
gentis celebrata. igitur excitis quorum de sententia petitus
rex, positisque castris apud Zeugma, unde maxime pervius
amnis, postquam inlustres Parthi rexque Arabum Acbarus
advenerat, monet Meherdaten barbarorum impetus acris
cunctatione languescere aut in perfidiam mutari: ita urgeret
coepta. quod spretum fraude Acbari, qui iuvenem ignarum
et summam fortunam in luxu ratum multos per dies attinuit
apud oppidum Edessam. et vocante Carene promptasque
res ostentante, si citi advenissent, non comminus Mesopotamiam, sed flexu Armeniam petivit, id temporis importunam,
quia hiems occipiebat.
Exim nivibus et montibus fessi, postquam campos
propinquabant, copiis Carenis adiunguntur, tramissoque
amne Tigri permeant Adiabenos, quorum rex Izates
societatem Meherdatis palam induerat, in Gotarzen per
occulta et magis fida inclinabat. sed capta in transitu
urbs Ninos, vetustissima sedes Assyriae,
et
castellum insigne
fama, quod postremo inter Darium atque Alexandrum
proelio Persarum illic opes conciderant. interea Gotarzes
apud montem, cui nomen Sanbulos, vota dis loci suscipie-
bat, praecipua religione Herculis, qui tempore stato per
quietem monet sacerdotes ut templum iuxta equos venatui
adornatos sistant. equi ubi pharetras telis onustas accepere,
per saltus vagi nocte demum vacuis pharetris multo cum
anhelitu redeunt. rursum deus, qua silvas pererraverit,
nocturno visu demonstrat, reperiunturque fusae passim
ferae.
Ceterum Gotarzes, nondum satis aucto exercitu,
flumine Corma pro munimento uti, et quamquam per
insectationes et nuntios ad proelium vocaretur, nectere
moras, locos mutare et missis corruptoribus exuendam ad
fidem hostis emercari. ex quis Izates Adiabeno, mox
Acbarus Arabum cum exercitu abscedunt, levitate gentili,
et quia experimentis cognitum est barbaros malle Roma
petere reges quam habere. at Meherdates validis auxiliis
nudatus, ceterorum proditione suspecta, quod unum reliquum, rem in casum dare proelioque experiri statuit. nec
detrectavit pugnam Gotarzes deminutis hostibus ferox;
concursumque magna caede et ambiguo eventu, donec
Carenem profligatis obviis longius evectum integer a tergo
globus circumveniret. tum omni spe perdita Meherdates,
promissa Parracis paterni clientis secutus, dolo eius vincitur
traditurque victori. atque ille non propinquum neque
Arsacis de gente, sed alienigenam et Romanum increpans,
auribus decisis vivere iubet, ostentui clementiae suae et
in nos dehonestamento. dein Gotarzes morbo obiit,
accitusque in regnum Vonones Medos tum praesidens.
nulla huic prospera aut adversa quis memoraretur: brevi
et inglorio imperio perfunctus est, resque Parthorum in
filium eius Vologesen translatae.
At Mithridates Bosporanus amissis opibus vagus,
postquam Didium ducem Romanum roburque exercitus
abisse cognoverat, relictos in novo regno Cotyn iuventa
rudem et paucas cohortium cum Iulio Aquila equite
Romano, spretis utrisque concire nationes, inlicere perfugas;
postremo exercitu coacto regem Dandaridarum exturbat
imperioque eius potitur. quae ubi cognita et iam iamque
Bosporum invasurus habebatur, diffisi propriis viribus
Aquila et Cotys, quia Zorsines Siracorum rex hostilia
resumpserat, externas et ipsi gratias quaesivere missis legatis
ad Eunonen qui Aorsorum genti praesidebat. nec fuit
in arduo societas potentiam Romanam adversus rebellem
Mithridaten ostentantibus. igitur pepigere, equestribus
proeliis Eunones certaret, obsidia urbium Romani capesserent.
Tunc composito agmine incedunt, cuius frontem et
terga Aorsi, media cohortes et Bosporani tutabantur nostris
in armis. sic pulsus hostis, ventumque Sozam, oppidum
Dandaricae, quod desertum a Mithridate ob ambiguos
popularium animos obtineri relicto ibi praesidio visum.
exim in Siracos pergunt, et transgressi amnem Pandam
circumveniunt urbem Vspen, editam loco et moenibus ac
fossis munitam, nisi quod moenia non saxo sed cratibus
et vimentis ac media humo adversum inrumpentis invalida
erant; eductaeque altius turres facibus atque hastis turbabant obsessos. ac ni proelium nox diremisset, coepta
patrataque expugnatio eundem intra diem foret.
Postero misere legatos, veniam liberis corporibus
orantis: servitii decem milia offerebant. quod aspernati
sunt victores, quia trucidare deditos saevum, tantam
multitudinem custodia cingere arduum: belli potius iure
caderent, datumque militibus qui scalis evaserant signum
caedis. excidio Vspensium metus ceteris iniectus, nihil
tutum ratis, cum arma, munimenta, impediti vel eminentes
loci amnesque et urbes iuxta perrumperentur. igitur
Zorsines, diu pensitato Mithridatisne rebus extremis an
patrio regno consuleret, postquam praevaluit gentilis utilitas,
datis obsidibus apud effigiem Caesaris procubuit, magna
gloria exercitus Romani, quem incruentum et victorem
tridui itinere afuisse ab amne Tanai constitit. sed in
regressu dispar fortuna fuit, quia navium quasdam quae
mari remeabant in litora Taurorum delatas circumvenere
barbari, praefecto cohortis et plerisque auxiliarium interfectis.
Interea Mithridates nullo in armis subsidio consultat
cuius misericordiam experiretur. frater Cotys, proditor
olim, deinde hostis, metuebatur: Romanorum nemo id
auctoritatis aderat ut promissa eius magni penderentur.
ad Eunonen convertit, propriis odiis
non
infensum et recens
coniuncta nobiscum amicitia validum. igitur cultu vultuque
quam maxime ad praesentem fortunam comparato regiam
ingreditur genibusque eius provolutus 'Mithridates' inquit
'terra marique Romanis per tot annos quaesitus sponte
adsum: utere, ut voles, prole magni Achaemenis, quod
mihi solum hostes non abstulerunt.'
At Eunones claritudine viri, mutatione rerum et
prece haud degeneri permotus, adlevat supplicem laudatque
quod gentem Aorsorum, quod suam dextram petendae
veniae delegerit. simul legatos litterasque ad Caesarem
in hunc modum mittit: populi Romani imperatoribus,
magnarum nationum regibus primam ex similitudine for-
tunae amicitiam, sibi et Claudio etiam communionem
victoriae esse. bellorum egregios finis quoties ignoscendo
transigatur: sic Zorsini victo nihil ereptum. pro Mithridate, quando gravius mereretur, non potentiam neque
regnum precari, sed ne triumpharetur neve poenas capite
expenderet.
At Claudius, quamquam nobilitatibus externis mitis,
dubitavit tamen accipere captivum pacto salutis an repetere
armis rectius foret. hinc dolor iniuriarum et libido vindictae adigebat: sed disserebatur contra suscipi bellum
avio itinere, importuoso mari; ad hoc reges ferocis, vagos
populos, solum frugum egenum, taedium ex mora, pericula
ex properantia, modicam victoribus laudem ac multum
infamiae, si pellerentur. quin adriperet oblata et servaret
exulem, cui inopi quanto longiorem vitam, tanto plus
supplicii fore. his permotus scripsit Eunoni, meritum
quidem novissima exempla Mithridaten, nec sibi vim ad
exequendum deesse: verum ita maioribus placitum, quanta
pervicacia in hostem, tanta beneficentia adversus supplices
utendum; nam triumphos de populis regnisque integris
adquiri.
Traditus posthac Mithridates vectusque Romam per
Iunium Cilonem, procuratorem Ponti, ferocius quam pro
fortuna disseruisse apud Caesarem ferebatur, elataque vox
eius in vulgum hisce verbis: 'non sum remissus ad te, sed
reversus: vel si non credis, dimitte et quaere.' vultu
quoque interrito permansit, cum rostra iuxta custodibus
circumdatus visui populo praeberetur. consularia insignia
Ciloni, Aquilae praetoria decernuntur.
Isdem consulibus atrox odii Agrippina ac Lolliae
infensa, quod secum de matrimonio principis certavisset,
molitur crimina et accusatorem qui obiceret Chaldaeos,
magos interrogatumque Apollinis Clarii simulacrum super
nuptiis imperatoris. exim Claudius inaudita rea multa de
claritudine eius apud senatum praefatus, sorore L. Volusii genitam, maiorem ei patruum Cottam Messalinum esse, Memmio
quondam Regulo nuptam (nam de G. Caesaris nuptiis consulto reticebat), addidit perniciosa in rem publicam consilia
et materiem sceleri detrahendam: proin publicatis bonis
cederet Italia. ita quinquagies sestertium ex opibus immensis exuli relictum. et Calpurnia inlustris femina pervertitur, quia formam eius laudaverat princeps, nulla
libidine, sed fortuito sermone, unde ira Agrippinae citra
ultima stetit. in Lolliam mittitur tribunus, a quo ad mortem
adigeretur. damnatus et lege repetundarum Cadius Rufus
accusantibus Bithynis.
Galliae Narbonensi ob egregiam in patres reverentiam datum ut senatoribus eius provinciae non exquisita
principis sententia, iure quo Sicilia haberetur, res suas
invisere liceret. Ituraeique et Iudaei defunctis regibus
Sohaemo atque Agrippa provinciae Syriae additi. Salutis
augurium quinque et septuaginta annis omissum repeti ac
deinde continuari placitum. et pomerium urbis auxit
Caesar, more prisco, quo iis qui protulere imperium etiam
terminos urbis propagare datur. nec tamen duces Romani,
quamquam magnis nationibus subactis, usurpaverant nisi
L. Sulla et divus Augustus.
Regum in eo ambitio vel gloria varie vulgata: sed
initium condendi, et quod pomerium Romulus posuerit,
noscere haud absurdum reor. igitur a foro boario, ubi
aereum tauri simulacrum aspicimus, quia id genus animalium aratro subditur, sulcus designandi oppidi coeptus
ut magnam Herculis aram amplecteretur; inde certis spatiis
interiecti lapides per ima montis Palatini ad aram Consi,
mox curias veteres, tum ad sacellum Larum, inde forum
Romanum; forumque et Capitolium non a Romulo, sed
a Tito Tatio additum urbi credidere. mox pro fortuna
pomerium auctum. et quos tum Claudius terminos
posuerit, facile cognitu et publicis actis perscriptum.
C. Antistio M. Suillio consulibus adoptio in Domitium auctoritate Pallantis festinatur, qui obstrictus Agrippinae ut conciliator nuptiarum et mox stupro eius inligatus,
stimulabat Claudium consuleret rei publicae, Britannici
pueritiam robore circumdaret: sic apud divum Augustum,
quamquam nepotibus subnixum, viguisse privignos; a
Tiberio super propriam stirpem Germanicum adsumptum:
se quoque accingeret iuvene partem curarum capessituro.
his evictus triennio maiorem natu Domitium filio anteponit,
habita apud senatum oratione eundem in quem a liberto
acceperat modum. adnotabant periti nullam antehac
adoptionem inter patricios Claudios reperiri, eosque ab
Atto Clauso continuos duravisse.
Ceterum actae principi grates, quaesitiore in Domitium adulatione; rogataque lex qua in familiam Claudiam
et nomen Neronis transiret. augetur et Agrippina cognomento Augustae. quibus patratis nemo adeo expers misericordiae fuit quem non Britannici fortuna maerore adficeret.
desolatus paulatim etiam servilibus ministeriis perintempestiva novercae officia in ludibrium vertebat, intellegens
falsi. neque enim segnem ei fuisse indolem ferunt, sive
verum, seu periculis commendatus retinuit famam sine
experimento.
Sed Agrippina quo vim suam sociis quoque nationibus ostentaret in oppidum Vbiorum, in quo genita erat,
veteranos coloniamque deduci impetrat, cui nomen inditum
e vocabulo ipsius. ac forte acciderat ut eam gentem
Rhenum transgressam avus Agrippa in fidem acciperet.
Isdem temporibus in superiore Germania trepidatum adventu Chattorum latrocinia agitantium. dein P. Pomponius
legatus auxiliaris Vangionas ac Nemetas, addito equite
alario,
immittit,
monitos ut anteirent populatores vel dilapsis
improvisi circumfunderentur. et secuta consilium ducis
industria militum, divisique in duo agmina, qui laevum iter
petiverant recens reversos praedaque per luxum usos et
somno gravis circumvenere. aucta laetitia quod quosdam
e clade Variana quadragesimum post annum servitio
exemerant.
At qui dextris et propioribus compendiis ierant,
obvio hosti et aciem auso plus cladis faciunt, et praeda
famaque onusti ad montem Taunum revertuntur, ubi
Pomponius cum legionibus opperiebatur, si Chatti cupidine
ulciscendi casum pugnae praeberent. illi metu ne hinc
Romanus, inde Cherusci, cum quis aeternum discordant,
circumgrederentur, legatos in urbem et obsides misere;
decretusque Pomponio triumphalis honos, modica pars
famae eius apud posteros in quis carminum gloria praecellit.
Per idem tempus Vannius Suebis a Druso Caesare
impositus pellitur regno, prima imperii aetate clarus acce-
ptusque popularibus, mox diuturnitate in superbiam mutans
et odio accolarum, simul domesticis discordiis circumventus.
auctores fuere Vibilius Hermundurorum rex et Vangio ac
Sido sorore Vannii geniti. nec Claudius, quamquam saepe
oratus, arma certantibus barbaris interposuit, tutum Vannio
perfugium promittens, si pelleretur; scripsitque Palpellio
Histro, qui Pannoniam praesidebat, legionem ipsaque e
provincia lecta auxilia pro ripa componere, subsidio victis
et terrorem adversus victores, ne fortuna elati nostram
quoque pacem turbarent. nam vis innumera, Lugii aliaeque gentes, adventabant, fama ditis regni, quod Vannius
triginta per annos praedationibus et vectigalibus auxerat.
ipsi manus propria pedites, eques e Sarmatis Iazugibus erat,
impar multitudini hostium, eoque castellis sese defensare
bellumque ducere statuerat.
Sed Iazuges obsidionis impatientes et proximos per
campos vagi necessitudinem pugnae attulere, quia Lugius
Hermundurusque illic ingruerant. igitur degressus castellis
Vannius funditur proelio, quamquam rebus adversis laudatus quod et pugnam manu capessiit et corpore adverso
vulnera excepit. ceterum ad classem in Danuvio opperientem perfugit; secuti mox clientes et acceptis agris in
Pannonia locati sunt. regnum Vangio ac Sido inter se
partivere, egregia adversus nos fide, subiectis, suone an
servitii ingenio, dum adipiscerentur dominationes, multa
caritate, et maiore odio, postquam adepti sunt.
At in Britannia P. Ostorium pro praetore turbidae
res excepere, effusis in agrum sociorum hostibus eo violen-
tius quod novum ducem exercitu ignoto et coepta hieme
iturum obviam non rebantur. ille gnarus primis eventibus
metum aut fiduciam gigni, citas cohortis rapit et caesis qui
restiterant, disiectos consectatus, ne rursus conglobarentur
infensaque et infida pax non duci, non militi requiem permitteret, detrahere arma suspectis cunctaque castris Avonam
inter
et Sabrinam fluvios cohibere parat. quod primi
Iceni abnuere, valida gens nec proeliis contusi, quia societatem nostram volentes accesserant. hisque auctoribus circumiectae nationes locum pugnae delegere saeptum agresti
aggere et aditu angusto, ne pervius equiti foret. ea munimenta dux Romanus, quamquam sine robore legionum socialis copias ducebat, perrumpere adgreditur et distributis
cohortibus turmas quoque peditum ad munia accingit. tunc
dato signo perfringunt aggerem suisque claustris impeditos
turbant. atque illi conscientia rebellionis et obsaeptis
effugiis multa et clara facinora fecere: qua pugna filius
legati M. Ostorius servati civis decus meruit.
Ceterum clade Icenorum compositi qui bellum inter
et pacem dubitabant, et ductus in Decangos exercitus. vastati agri, praedae passim actae, non ausis aciem hostibus,
vel si ex occulto carpere agmen temptarent, punito dolo.
iamque ventum haud procul mari, quod Hiberniam insulam
aspectat, cum ortae apud Brigantas discordiae retraxere ducem, destinationis certum, ne nova moliretur nisi prioribus
firmatis. et Brigantes quidem, paucis qui arma coeptabant
interfectis, in reliquos data venia, resedere: Silurum gens
non atrocitate, non clementia mutabatur, quin bellum exerceret castrisque legionum premenda foret. id quo promptius veniret, colonia Camulodunum valida veteranorum
manu deducitur in agros captivos, subsidium adversus
rebellis et imbuendis sociis ad officia legum.
Itum inde in Siluras, super propriam ferociam Carataci viribus confisos, quem multa ambigua, multa prospera
extulerant ut ceteros Britannorum imperatores praemineret.
sed tum astu locorum fraude prior, vi militum inferior,
transfert bellum in Ordovicas, additisque qui pacem nostram metuebant, novissimum casum experitur, sumpto ad
proelium loco, ut aditus abscessus, cuncta nobis importuna
et suis in melius essent, hinc montibus arduis, et si qua
clementer accedi poterant, in modum valli saxa praestruit:
et praefluebat amnis vado incerto, catervaeque armatorum
pro munimentis constiterant.
Ad hoc gentium ductores circumire hortari, firmare
animos minuendo metu, accendenda spe aliisque belli incitamentis: enimvero Caratacus huc illuc volitans illum diem,
illam aciem testabatur aut reciperandae libertatis aut servitutis aeternae initium fore; vocabatque nomina maiorum,
qui dictatorem Caesarem pepulissent, quorum virtute vacui
a securibus et tributis intemerata coniugum et liberorum
corpora retinerent. haec atque talia dicenti adstrepere
vulgus, gentili quisque religione obstringi, non telis, non
vulneribus cessuros.
Obstupefecit ea alacritas ducem Romanum; simul
obiectus amnis, additum vallum, imminentia iuga, nihil nisi
atrox et propugnatoribus frequens terrebat. sed miles
proelium poscere, cuncta virtute expugnabilia clamitare;
praefectique
et
tribuni paria disserentes ardorem exercitus
intendebant. tum Ostorius, circumspectis quae impenetrabilia quaeque pervia, ducit infensos amnemque haud
difficulter evadit. ubi ventum ad aggerem, dum missilibus
certabatur, plus vulnerum in nos et pleraeque caedes oriebantur: postquam facta testudine rudes et informes saxorum compages distractae parque comminus acies, decedere
barbari in iuga montium. sed eo quoque inrupere ferentarius gravisque miles, illi telis adsultantes, hi conferto
gradu, turbatis contra Britannorum ordinibus, apud quos
nulla loricarum galearumve tegmina; et si auxiliaribus resisterent, gladiis ac pilis legionariorum, si huc verterent,
spathis et hastis auxiliarium sternebantur. clara ea victoria
fuit, captaque uxor et filia Carataci fratresque in deditionem
accepti.
Ipse, ut ferme intuta sunt adversa, cum fidem Cartimanduae reginae Brigantum petivisset, vinctus ac victoribus traditus est, nono post anno quam bellum in Britannia
coeptum. unde fama eius evecta insulas et proximas provincias pervagata per Italiam quoque celebrabatur, avebantque visere, quis ille tot per annos opes nostras sprevisset.
ne Romae quidem ignobile Carataci nomen erat; et Caesar
dum suum decus extollit, addidit gloriam victo. vocatus
quippe ut ad insigne spectaclum populus: stetere in armis
praetoriae cohortes campo qui castra praeiacet. tunc incedentibus regiis clientulis phalerae torques quaeque bellis
externis quaesiverat traducta, mox fratres et coniunx et filia,
postremo ipse ostentatus. ceterorum preces degeneres
fuere ex metu: at non Caratacus aut vultu demisso aut
verbis misericordiam requirens, ubi tribunali adstitit, in hunc
modum locutus est.
'Si quanta nobilitas et fortuna mihi fuit, tanta rerum
prosperarum moderatio fuisset, amicus potius in hanc
urbem quam captus venissem, neque dedignatus esses
claris maioribus ortum, plurimis gentibus imperitantem
foedere
in
pacem accipere. praesens sors mea ut mihi
informis, sic tibi magnifica est. habui equos viros, arma
opes: quid mirum si haec invitus amisi? nam si vos
omnibus imperitare vultis, sequitur ut omnes servitutem
accipiant? si statim deditus traderer, neque mea fortuna
neque tua gloria inclaruisset; et supplicium mei oblivio
sequeretur: at si incolumem servaveris, aeternum exemplar
clementiae ero.' ad ea Caesar veniam ipsique et coniugi
et fratribus tribuit. atque illi vinclis absoluti Agrippinam
quoque, haud procul alio suggestu conspicuam, isdem quibus principem laudibus gratibusque venerati sunt. novum
sane et moribus veterum insolitum, feminam signis Romanis
praesidere: ipsa semet parti a maioribus suis imperii sociam
ferebat.
Vocati posthac patres multa et magnifica super captivitate Carataci disseruere, neque minus id clarum quam
quod Syphacem P. Scipio, Persen L. Paulus, et si qui alii
vinctos reges populo Romano ostendere. censentur Ostorio
triumphi insignia, prosperis ad id rebus eius, mox ambiguis,
sive amoto Carataco, quasi debellatum foret, minus intenta
apud nos militia fuit, sive hostes miseratione tanti regis
acrius ad ultionem exarsere. praefectum castrorum et
legionarias cohortis extruendis apud Siluras praesidiis relictas circumfundunt. ac ni cito nuntiis ex castellis proximis subventum foret copiarum obsidio occidione obcubuis-
sent: praefectus tamen et octo centuriones ac promptissimus
quisque e manipulis cecidere. nec multo post pabulantis
nostros missasque ad subsidium turmas profligant.
Tum Ostorius cohortis expeditas opposuit; nec ideo
fugam sistebat, ni legiones proelium excepissent: earum
robore aequata pugna, dein nobis pro meliore fuit. effugere
hostes tenui damno, quia inclinabat dies. crebra hinc
proelia et saepius in modum latrocinii per saltus per paludes, ut cuique sors aut virtus, temere proviso, ob iram ob
praedam, iussu et aliquando ignaris ducibus. ac praecipua
Silurum pervicacia, quos accendebat vulgata imperatoris
Romani vox, ut quondam Sugambri excisi aut in Gallias
traiecti forent, ita Silurum nomen penitus extinguendum.
igitur duas auxiliaris cohortis avaritia praefectorum incautius populantis intercepere; spoliaque et captivos largiendo
ceteras quoque nationes ad defectionem trahebant, cum
taedio curarum fessus Ostorius concessit vita, laetis hostibus, tamquam ducem haud spernendum etsi non proelium,
at certe bellum absumpsisset.
At Caesar cognita morte legati, ne provincia sine
rectore foret, A. Didium suffecit. is propere vectus non
tamen integras res invenit, adversa interim legionis pugna,
cui Manlius Valens praeerat; auctaque et apud hostis eius
rei fama, quo venientem ducem exterrerent, atque illo augente audita, ut maior laus compositis et, si duravissent,
venia iustior tribueretur. Silures id quoque damnum intulerant lateque persultabant, donec adcursu Didii pellerentur.
sed post captum Caratacum praecipuus scientia rei militaris Venutius, e Brigantum civitate, ut supra memoravi,
fidusque diu et Romanis armis defensus, cum Cartimanduam reginam matrimonio teneret; mox orto discidio et
statim bello etiam adversus nos hostilia induerat. sed
primo tantum inter ipsos certabatur, callidisque Cartimandua artibus fratrem ac propinquos Venutii intercepit. inde
accensi hostes, stimulante ignominia, ne feminae imperio
subderentur, valida et lecta armis iuventus regnum eius
invadunt. quod nobis praevisum, et missae auxilio cohortes acre proelium fecere, cuius initio ambiguo finis
laetior fuit. neque dispari eventu pugnatum a legione, cui
Caesius Nasica praeerat; nam Didius senectute gravis
et multa copia honorum per ministros agere et arcere
hostem satis habebat. haec, quamquam a duobus pro praetoribus pluris per annos gesta, coniunxi ne divisa haud
perinde ad memoriam sui valerent: ad temporum ordinem
redeo.
Ti. Claudio quintum Servio Cornelio Orfito consulibus virilis toga Neroni maturata quo capessendae rei publicae habilis videretur. et Caesar adulationibus senatus
libens cessit ut vicesimo aetatis anno consulatum Nero
iniret atque interim designatus proconsulare imperium extra
urbem haberet ac princeps iuventutis appellaretur. additum nomine eius donativum militi, congiarium plebei. et
ludicro circensium, quod adquirendis vulgi studiis edebatur, Britannicus in praetexta, Nero triumphali veste travecti sunt: spectaret populus hunc decore imperatorio,
illum puerili habitu, ac perinde fortunam utriusque praesumeret. simul qui centurionum tribunorumque sortem
Britannici miserabantur, remoti fictis causis et alii per
speciem honoris; etiam libertorum si quis incorrupta fide,
depellitur tali occasione. obvii inter se Nero Britannicum
nomine, ille Domitium salutavere. quod ut discordiae initium Agrippina multo questu ad maritum defert: sperni
quippe adoptionem, quaeque censuerint patres, iusserit
populus, intra penatis abrogari; ac nisi pravitas tam infensa docentium arceatur, eruptura in publicam perniciem.
commotus his quasi criminibus optimum quemque educatorem filii exilio aut morte adficit datosque a noverca custodiae
eius imponit.
Nondum tamen summa moliri Agrippina audebat,
ni praetoriarum cohortium cura exolverentur Lusius Geta
et Rufrius Crispinus, quos Messalinae memores et liberis
eius devinctos credebat. igitur distrahi cohortis ambitu
duorum et, si ab uno regerentur, intentiorem fore disciplinam adseverante uxore, transfertur regimen cohortium ad
Burrum Afranium, egregiae militaris famae, gnarum tamen
cuius sponte praeficeretur. suum quoque fastigium Agrippina extollere altius: carpento Capitolium ingredi, qui
honos sacerdotibus et sacris antiquitus concessus venerationem augebat feminae, quam imperatore genitam, sororem
eius qui rerum potitus sit et coniugem et matrem fuisse,
unicum ad hunc diem exemplum est. inter quae praecipuus propugnator eius Vitellius, validissima gratia, aetate
extrema (adeo incertae sunt potentium res) accusatione
corripitur, deferente Iunio Lupo senatore. is crimina maiestatis et cupidinem imperii obiectabat; praebuissetque
auris Caesar, nisi Agrippinae minis magis quam precibus
mutatus esset, ut accusatori aqua atque igni interdiceret.
hactenus Vitellius voluerat.
Multa eo anno prodigia evenere. insessum diris
avibus Capitolium, crebris terrae motibus prorutae domus,
ac dum latius metuitur, trepidatione vulgi invalidus quisque
obtriti; frugum quoque egestas et orta ex eo fames in prodigium accipiebatur. nec occulti tantum questus, sed iura
reddentem Claudium circumvasere clamoribus turbidis,
pulsumque in extremam fori partem vi urgebant, donec
militum globo infensos perrupit. quindecim dierum alimenta urbi, non amplius superfuisse constitit, magnaque
deum benignitate et modestia hiemis rebus extremis subventum. at hercule olim Italia legionibus longinquas in
provincias commeatus portabat, nec nunc infecunditate
laboratur, sed Africam potius et Aegyptum exercemus,
navibusque et casibus vita populi Romani permissa est.
Eodem anno bellum inter Armenios Hiberosque
exortum Parthis quoque ac Romanis gravissimorum inter se
motuum causa fuit. genti Parthorum Vologeses imperitabat, materna origine ex paelice Graeca, concessu fratrum
regnum adeptus; Hiberos Pharasmanes vetusta possessione, Armenios frater eius Mithridates obtinebat opibus
nostris. erat Pharasmanis filius nomine Radamistus, decora proceritate, vi corporis insignis et patrias artis edoctus,
claraque inter accolas fama. is modicum Hiberiae regnum
senecta patris detineri ferocius crebriusque iactabat quam
ut cupidinem occultaret. igitur Pharasmanes iuvenem potentiae promptum et studio popularium accinctum, vergentibus iam annis suis metuens, aliam ad spem trahere et
Armeniam ostentare, pulsis Parthis datam Mithridati a
semet memorando: sed vim differendam et potiorem dolum
quo incautum opprimerent. ita Radamistus simulata adversus patrem discordia tamquam novercae odiis impar
pergit ad patruum, multaque ab eo comitate in speciem
liberum cultus primores Armeniorum ad res novas inlicit,
ignaro et ornante insuper Mithridate.
Reconciliationis specie adsumpta regressusque ad
patrem, quae fraude confici potuerint, prompta nuntiat,
cetera armis exequenda. interim Pharasmanes belli causas
confingit: proelianti sibi adversus regem Albanorum et
Romanos auxilio vocanti fratrem adversatum, eamque iniuriam excidio ipsius ultum iturum; simul magnas copias
filio tradidit. ille inruptione subita territum exutumque
campis Mithridaten compulit in castellum Gorneas, tutum
loco ac praesidio militum, quis Caelius Pollio praefectus,
centurio Casperius praeerat. nihil tam ignarum barbaris
quam machinamenta et astus oppugnationum: at nobis ea
pars militiae maxime gnara est. ita Radamistus frustra vel
cum damno temptatis munitionibus obsidium incipit; et
cum vis neglegeretur, avaritiam praefecti emercatur, obtestante Casperio, ne socius rex, ne Armenia donum populi
Romani scelere et pecunia verterentur. postremo quia
multitudinem hostium Pollio, iussa patris Radamistus
obtendebant, pactus indutias abscedit, ut, nisi Pharasmanen
bello absterruisset, Vmmidium Quadratum praesidem Syriae
doceret quo in statu Armenia foret.
Digressu centurionis velut custode exolutus praefectus hortari Mithridaten ad sanciendum foedus, coniunctionem fratrum ac priorem aetate Pharasmanen et cetera
necessitudinum nomina referens, quod filiam eius in matrimonio haberet, quod ipse Radamisto socer esset: non
abnuere pacem Hiberos, quamquam in tempore validiores;
et satis cognitam Armeniorum perfidiam, nec aliud subsidii
quam castellum commeatu egenum: ne dubia tentare armis
quam incruentas condiciones mallet. cunctante ad ea
Mithridate et suspectis praefecti consiliis, quod paelicem
regiam polluerat inque omnem libidinem venalis habebatur,
Casperius interim ad Pharasmanen pervadit, utque Hiberi
obsidio decedant expostulat. ille propalam incerta et
saepius molliora respondens, secretis nuntiis monet Radamistum obpugnationem quoquo modo celerare. augetur
flagitii merces, et Pollio occulta corruptione impellit milites
ut pacem flagitarent seque praesidium omissuros minitarentur. qua necessitate Mithridates diem locumque foederi
accepit castelloque egreditur.
Ac primo Radamistus in amplexus eius effusus
simulare obsequium, socerum ac parentem appellare; adicit
ius iurandum, non ferro, non veneno vim adlaturum; simul
in lucum propinquum trahit, provisum illic sacrificii paratum
dictitans, ut diis testibus pax firmaretur. mos est regibus,
quoties in societatem coeant, implicare dextras pollicesque
inter se vincire nodoque praestringere: mox ubi sanguis in
artus
se
extremos suffuderit, levi ictu cruorem eliciunt atque
invicem lambunt. id foedus arcanum habetur quasi mutuo
cruore sacratum. sed tunc qui ea vincla admovebat, decidisse simulans genua Mithridatis invadit ipsumque prosternit; simulque concursu plurium iniciuntur catenae. ac
compede, quod dedecorum barbaris, trahebatur; mox quia
vulgus duro imperio habitum, probra ac verbera intentabat.
et erant contra qui tantam fortunae commutationem misera-
rentur; secutaque cum parvis liberis coniunx cuncta lamentatione complebat. diversis et contectis vehiculis abduntur,
dum Pharasmanis iussa exquirerentur. illi cupido regni
fratre et filia potior animusque sceleribus paratus; visui
tamen consuluit, ne coram interficeret. et Radamistus,
quasi iuris iurandi memor, non ferrum, non venenum in
sororem et patruum expromit, sed proiectos in humum et
veste multa gravique opertos necat. filii quoque Mithridatis quod caedibus parentum inlacrimaverant trucidati
sunt.
At Quadratus cognoscens proditum Mithridaten et
regnum ab interfectoribus obtineri, vocat consilium, docet
acta et an ulcisceretur consultat. paucis decus publicum
curae, plures tuta disserunt: omne scelus externum cum
laetitia habendum; semina etiam odiorum iacienda, ut
saepe principes Romani eandem Armeniam specie largitionis turbandis barbarorum animis praebuerint: poteretur
Radamistus male partis, dum invisus infamis, quando id
magis ex usu quam si cum gloria adeptus foret. in hanc
sententiam itum. ne tamen adnuisse facinori viderentur et
diversa Caesar iuberet, missi ad Pharasmanen nuntii ut
abscederet a finibus Armeniis filiumque abstraheret.
Erat Cappadociae procurator Iulius Paelignus, ignavia animi et deridiculo corporis iuxta despiciendus, sed
Claudio perquam familiaris, cum privatus olim conversatione
scurrarum iners otium oblectaret. is Paelignus auxiliis provincialium contractis tamquam reciperaturus Armeniam,
dum socios magis quam hostis praedatur, abscessu suorum
et incursantibus barbaris praesidii egens ad Radamistum
venit; donisque eius evictus ultro regium insigne sumere
cohortatur sumentique adest auctor et satelles. quod ubi
turpi fama divulgatum, ne ceteri quoque ex Paeligno coniectarentur, Helvidius Priscus legatus cum legione mittitur
rebus turbidis pro tempore ut consuleret. igitur propere
montem Taurum transgressus moderatione plura quam vi
composuerat, cum rediret in Syriam iubetur ne initium
belli adversus Parthos existeret.
Nam Vologeses casum invadendae Armeniae obvenisse ratus, quam a maioribus suis possessam externus rex
flagitio obtineret, contrahit copias fratremque Tiridaten deducere in regnum parat, ne qua pars domus sine imperio
ageret. incessu Parthorum sine acie pulsi Hiberi, urbesque
Armeniorum Artaxata et Tigranocerta iugum accepere.
deinde atrox hiems et parum provisi commeatus et orta
ex utroque tabes perpellunt Vologesen omittere praesentia.
vacuamque rursus Armeniam Radamistus invasit, truculentior quam antea, tamquam adversus defectores et in
tempore rebellaturos. atque illi quamvis servitio sueti
patientiam abrumpunt armisque regiam circumveniunt.
Nec aliud Radamisto subsidium fuit quam pernicitas equorum, quis seque et coniugem abstulit. sed coniunx
gravida primam utcumque fugam ob metum hostilem et
mariti caritatem toleravit; post festinatione continua, ubi
quati uterus et viscera vibrantur, orare ut morte honesta
contumeliis captivitatis eximeretur. ille primo amplecti
adlevare adhortari, modo virtutem admirans, modo timore
aeger ne quis relicta poteretur. postremo violentia amoris
et facinorum non rudis destringit acinacen vulneratamque
ripam ad Araxis trahit, flumini tradit ut corpus etiam
auferretur: ipse praeceps Hiberos ad patrium regnum per-
vadit. interim Zenobiam (id mulieri nomen) placida in
eluvie spirantem ac vitae manifestam advertere pastores,
et dignitate formae haud degenerem reputantes obligant
vulnus, agrestia medicamina adhibent cognitoque nomine et
casu in urbem Artaxata ferunt; unde publica cura deducta
ad Tiridaten comiterque excepta cultu regio habita est.
Fausto Sulla Salvio Othone consulibus Furius Scribonianus in exilium agitur, quasi finem principis per Chaldaeos scrutaretur. adnectebatur crimini Vibia mater eius,
ut casus prioris (nam relegata erat) impatiens. pater Scriboniani Camillus arma per Dalmatiam moverat; idque ad
clementiam trahebat Caesar, quod stirpem hostilem iterum
conservaret. neque tamen exuli longa posthac vita fuit: morte
fortuita an per venenum extinctus esset, ut quisque credidit,
vulgavere. de mathematicis Italia pellendis factum senatus
consultum atrox et inritum. laudati dehinc oratione principis qui ob angustias familiaris ordine senatorio sponte
cederent, motique qui remanendo impudentiam paupertati
adicerent.
Inter quae refert ad patres de poena feminarum
quae servis coniungerentur; statuiturque ut ignaro domino
ad id prolapsae in servitute, sin consensisset, pro libertis
haberentur. Pallanti, quem repertorem eius relationis
ediderat Caesar, praetoria insignia et centies quinquagies
sestertium censuit consul designatus Barea Soranus.
additum a Scipione Cornelio grates publice agendas, quod
regibus Arcadiae ortus veterrimam nobilitatem usui publico
postponeret seque inter ministros principis haberi sineret.
adseveravit Claudius contentum honore Pallantem intra
priorem paupertatem subsistere. et fixum est
aere
publico
senatus consultum quo libertinus sestertii ter milies possessor antiquae parsimoniae laudibus cumulabatur.
At non frater eius, cognomento Felix, pari moderatione agebat, iam pridem Iudaeae impositus et cuncta
malefacta sibi impune ratus tanta potentia subnixo. sane
praebuerant Iudaei speciem motus orta seditione, postquam
cognita caede eius haud obtemperatum esset,
manebat metus ne quis principum eadem imperitaret.
atque interim Felix intempestivis remediis delicta accendebat, aemulo ad deterrima Ventidio
Cumano
, cui pars
provinciae habebatur, ita divisis ut huic Galilaeorum natio,
Felici Samaritae parerent, discordes olim et tum contemptu
regentium minus coercitis odiis. igitur raptare inter se,
immittere latronum globos, componere insidias et aliquando
proeliis congredi, spoliaque et praedas ad procuratores
referre. hique primo laetari, mox gliscente pernicie cum
arma militum interiecissent, caesi milites; arsissetque bello
provincia, ni Quadratus Syriae rector subvenisset. nec diu
adversus Iudaeos, qui in necem militum proruperant,
dubitatum quin capite poenas luerent: Cumanus et Felix
cunctationem adferebant, quia Claudius causis rebellionis
auditis ius statuendi etiam de procuratoribus dederat. sed
Quadratus Felicem inter iudices ostentavit, receptum in
tribunal, quo studia accusantium deterrerentur; damnatusque flagitiorum quae duo deliquerant Cumanus, et quies
provinciae reddita.
Nec multo post agrestium Cilicum nationes, quibus
Clitarum cognomentum, saepe et alias commotae, tunc
Troxobore duce montis asperos castris cepere atque inde
decursu in litora aut urbes vim cultoribus et oppidanis ac
plerumque in mercatores et navicularios audebant. obsessaque civitas Anemuriensis, et missi e Syria in subsidium
equites cum praefecto Curtio Severo turbantur, quod duri
circum loci peditibusque ad pugnam idonei equestre proelium haud patiebantur. dein rex eius orae Antiochus
blandimentis adversum plebem, fraude in ducem cum
barbarorum copias dissociasset, Troxobore paucisque
primoribus interfectis ceteros clementia composuit.
Sub idem tempus inter lacum Fucinum amnemque
Lirim perrupto monte, quo magnificentia operis a pluribus viseretur, lacu in ipso navale proelium adornatur, ut
quondam Augustus structo trans Tiberim stagno, sed levibus navigiis et minore copia ediderat. Claudius triremis
quadriremisque et undeviginti hominum milia armavit,
cincto ratibus ambitu, ne vaga effugia forent, ac tamen
spatium amplexus ad vim remigii, gubernantium artes,
impetus navium et proelio solita. in ratibus praetoriarum
cohortium manipuli turmaeque adstiterant, antepositis
propugnaculis ex quis catapultae ballistaeque tenderentur.
reliqua lacus classiarii tectis navibus obtinebant. ripas et
collis montiumque edita in modum theatri multitudo
innumera complevit, proximis e municipiis et alii urbe
ex ipsa, visendi cupidine aut officio in principem. ipse
insigni paludamento neque procul Agrippina chlamyde
aurata praesedere. pugnatum quamquam inter sontis
fortium virorum animo, ac post multum vulnerum occidioni exempti sunt.
Sed perfecto spectaculo apertum aquarum iter.
incuria operis manifesta fuit, haud satis depressi ad lacus
ima vel media. eoque tempore interiecto altius effossi
specus, et contrahendae rursum multitudini gladiatorum
spectaculum editur, inditis pontibus pedestrem ad pugnam.
quin et convivium effluvio lacus adpositum magna formidine cunctos adfecit, quia vis aquarum prorumpens proxima
trahebat, convulsis ulterioribus aut fragore et sonitu exterritis. simul Agrippina trepidatione principis usa ministrum
operis Narcissum incusat cupidinis ac praedarum. nec
ille reticet, impotentiam muliebrem nimiasque spes eius
arguens.
D. Iunio Q. Haterio consulibus sedecim annos natus
Nero Octaviam Caesaris filiam in matrimonium accepit.
utque studiis honestis
et
eloquentiae gloria enitesceret,
causa Iliensium suscepta Romanum Troia demissum et
Iuliae stirpis auctorem Aeneam aliaque haud procul fabulis
vetera facunde executus perpetrat, ut Ilienses omni publico
munere solverentur. eodem oratore Bononiensi coloniae
igni haustae subventum centies sestertii largitione. reddita
Rhodiis libertas, adempta saepe aut firmata, prout bellis
externis meruerant aut domi seditione deliquerant; tributumque Apamensibus terrae motu convulsis in quinquennium remissum.
At Claudius saevissima quaeque promere adigebatur
eiusdem Agrippinae artibus, quae Statilium Taurum opibus
inlustrem hortis eius inhians pervertit accusante Tarquitio
Prisco. legatus is Tauri Africam imperio proconsulari
regentis, postquam revenerant, pauca repetundarum crimina,
ceterum magicas superstitiones obiectabat. nec ille diutius
falsum accusatorem, indignas sordis perpessus vim vitae
suae attulit ante sententiam senatus. Tarquitius tamen
curia exactus est; quod patres odio delatoris contra ambitum
Agrippinae pervicere.
Eodem anno saepius audita vox principis, parem
vim rerum habendam a procuratoribus suis iudicatarum
ac si ipse statuisset. ac ne fortuito prolapsus videretur,
senatus quoque consulto cautum plenius quam antea et
uberius. nam divus Augustus apud equestris qui Aegypto
praesiderent lege agi decretaque eorum proinde haberi
iusserat ac si magistratus Romani constituissent; mox alias
per provincias et in urbe pleraque concessa sunt quae olim
a praetoribus noscebantur: Claudius omne ius tradidit, de
quo toties seditione aut armis certatum, cum Semproniis
rogationibus equester ordo in possessione iudiciorum locaretur, aut rursum Serviliae leges senatui iudicia redderent,
Mariusque et Sulla olim de eo vel praecipue bellarent.
sed tunc ordinum diversa studia, et quae vicerant publice
valebant. C. Oppius et Cornelius Balbus primi Caesaris
opibus potuere condiciones pacis et arbitria belli tractare.
Matios posthac et Vedios et cetera equitum Romanorum
praevalida nomina referre nihil attinuerit, cum Claudius
libertos quos rei familiari praefecerat sibique et legibus
adaequaverit.
Rettulit dein de immunitate Cois tribuenda multaque
super antiquitate eorum memoravit: Argivos vel Coeum
Latonae parentem vetustissimos insulae cultores; mox
adventu Aesculapii artem medendi inlatam maximeque
inter posteros eius celebrem fuisse, nomina singulorum
referens et quibus quisque aetatibus viguissent. quin etiam
dixit Xenophontem, cuius scientia ipse uteretur, eadem
familia ortum, precibusque eius dandum ut omni tributo
vacui in posterum Coi sacram et tantum dei ministram
insulam colerent. neque dubium habetur multa eorundem
in populum Romanum merita sociasque victorias potuisse
tradi: set Claudius facilitate solita quod uni concesserat
nullis extrinsecus adiumentis velavit.
At Byzantii data dicendi copia, cum magnitudinem
onerum apud senatum deprecarentur, cuncta repetivere.
orsi a foedere, quod nobiscum icerant, qua tempestate
bellavimus adversus regem Macedonum, cui ut degeneri
Pseudophilippi vocabulum impositum, missas posthac
copias in Antiochum Persen Aristonicum et piratico
bello adiutum Antonium memorabant, quaeque Sullae aut
Lucullo aut Pompeio obtulissent, mox recentia in Caesares
merita, quando ea loca insiderent quae transmeantibus
terra marique ducibus exercitibusque, simul vehendo
commeatu opportuna forent.
Namque artissimo inter Europam Asiamque divortio
Byzantium in extrema Europa posuere Graeci, quibus
Pythium Apollinem consulentibus, ubi conderent urbem,
redditum oraculum est, quaererent sedem caecorum terris
adversam. ea ambage Chalcedonii monstrabantur, quod
priores illuc advecti, praevisa locorum utilitate, peiora
legissent. quippe Byzantium fertili solo, fecundo mari, quia
vis piscium immensa Pontum erumpens et obliquis subter
undas saxis exterrita omisso alterius litoris flexu hos ad
portus defertur. unde primo quaestuosi et opulenti; post
magnitudine onerum urgente finem aut modum orabant,
adnitente principe, qui Thraecio Bosporanoque bello recens
fessos iuvandosque rettulit. ita tributa in quinquennium
remissa.
M. Asinio M'. Acilio consulibus mutationem rerum
in deterius portendi cognitum est crebris prodigiis. signa
ac tentoria militum igne caelesti arsere; fastigio Capitolii
examen apium insedit; biformis hominum partus et suis
fetum editum cui accipitrum ungues inessent. numerabatur inter ostenta deminutus omnium magistratuum numerus,
quaestore, aedili, tribuno ac praetore et consule paucos
intra mensis defunctis. sed in praecipuo pavore Agrippina,
vocem Claudii, quam temulentus iecerat, fatale sibi ut
coniugum flagitia ferret, dein puniret, metuens, agere et
celerare statuit, perdita prius Domitia Lepida muliebribus
causis, quia Lepida minore Antonia genita, avunculo
Augusto, Agrippinae sobrina prior ac Gnaei mariti eius
soror, parem sibi claritudinem credebat. nec forma aetas
opes multum distabant; et utraque impudica, infamis,
violenta, haud minus vitiis aemulabantur quam si qua
ex fortuna prospera acceperant. enimvero certamen acerrimum, amita potius an mater apud Neronem praevaleret:
nam Lepida blandimentis ac largitionibus iuvenilem animum
devinciebat, truci contra ac minaci Agrippina, quae filio
dare imperium, tolerare imperitantem nequibat.
Ceterum obiecta sunt quod coniugem principis devotionibus petivisset quodque parum coercitis per Calabriam
servorum agminibus pacem Italiae turbaret. ob haec mors
indicta, multum adversante Narcisso, qui Agrippinam magis
magisque suspectans prompsisse inter proximos ferebatur
certam sibi perniciem, seu Britannicus rerum seu Nero
poteretur; verum ita de se meritum Caesarem, ut vitam
usui eius impenderet. convictam Messalinam et Silium;
pares iterum accusandi causas esse, si Nero imperitaret;
Britannico successore nullum principi metum: at novercae
insidiis domum omnem convelli, maiore flagitio quam si
impudicitiam prioris coniugis reticuisset. quamquam ne
impudicitiam quidem nunc abesse Pallante adultero, ne
quis ambigat decus pudorem corpus, cuncta regno viliora
habere. haec atque talia dictitans amplecti Britannicum,
robur aetatis quam maturrimum precari, modo ad deos,
modo ad ipsum tendere manus, adolesceret, patris inimicos
depelleret, matris etiam interfectores ulcisceretur.
In tanta mole curarum valetudine adversa corripitur,
refovendisque viribus mollitia caeli et salubritate aquarum
Sinuessam pergit. tum Agrippina, sceleris olim certa et
oblatae occasionis propera nec ministrorum egens, de
genere veneni consultavit, ne repentino et praecipiti facinus
proderetur; si lentum et tabidum delegisset, ne admotus
supremis Claudius et dolo intellecto ad amorem filii
rediret. exquisitum aliquid placebat, quod turbaret mentem
et mortem differret. deligitur artifex talium vocabulo
Locusta, nuper veneficii damnata et diu inter instrumenta
regni habita. eius mulieris ingenio paratum virus, cuius
minister e spadonibus fuit Halotus, inferre epulas et
explorare gustu solitus.
Adeoque cuncta mox pernotuere ut temporum
illorum scriptores prodiderint infusum delectabili boleto
venenum, nec vim medicaminis statim intellectam, socordiane an Claudii vinolentia; simul soluta alvus subvenisse
videbatur. igitur exterrita Agrippina et, quando ultima
timebantur, spreta praesentium invidia provisam iam sibi
Xenophontis medici conscientiam adhibet. ille tamquam
nisus evomentis adiuvaret, pinnam rapido veneno inlitam
faucibus eius demisisse creditur, haud ignarus summa
scelera incipi cum periculo, peragi cum praemio.
Vocabatur interim senatus votaque pro incolumitate
principis consules et sacerdotes nuncupabant, cum iam
exanimis vestibus et fomentis obtegeretur, dum quae res
forent firmando Neronis imperio componuntur. iam
primum Agrippina, velut dolore victa et solacia conquirens,
tenere amplexu Britannicum, veram paterni oris effigiem
appellare ac variis artibus demorari ne cubiculo egrederetur.
Antoniam quoque et Octaviam sorores eius attinuit, et
cunctos aditus custodiis clauserat, crebroque vulgabat ire
in melius valetudinem principis, quo miles bona in spe
ageret tempusque prosperum ex monitis Chaldaeorum adventaret.
Tunc medio diei tertium ante Idus Octobris, foribus
palatii repente diductis, comitante Burro Nero egreditur
ad cohortem, quae more militiae excubiis adest. ibi monente praefecto faustis vocibus exceptus inditur lecticae.
dubitavisse quosdam ferunt, respectantis rogitantisque ubi
Britannicus esset: mox nullo in diversum auctore quae
offerebantur secuti sunt. inlatusque castris Nero et congruentia tempori praefatus, promisso donativo ad exemplum
paternae largitionis, imperator consalutatur. sententiam
militum secuta patrum consulta, nec dubitatum est apud
provincias. caelestesque honores Claudio decernuntur et
funeris sollemne perinde ac divo Augusto celebratur,
aemulante Agrippina proaviae Liviae magnificentiam.
testamentum tamen haud recitatum, ne antepositus filio
privignus iniuria et invidia animos vulgi turbaret.