*
nam Valerium Asiaticum, bis consulem, fuisse
quondam adulterum eius credidit, pariterque hortis inhians,
quos ille a Lucullo coeptos insigni magnificentia extollebat,
Suillium accusandis utrisque immittit. adiungitur Sosibius
Britannici educator qui per speciem benevolentiae moneret
Claudium cavere vim atque opes principibus infensas:
praecipuum auctorem Asiaticum interficiendi
G.
Caesaris
non extimuisse contione in populi Romani fateri gloriamque
facinoris ultro petere; clarum ex eo in urbe, didita per
provincias fama parare iter ad Germanicos exercitus, quando
genitus Viennae multisque et validis propinquitatibus
subnixus turbare gentilis nationes promptum haberet. at
Claudius nihil ultra scrutatus citis cum militibus tamquam
opprimendo bello Crispinum praetorii praefectum misit,
a quo repertus est apud Baias vinclisque inditis in urbem
raptus.
Neque data senatus copia: intra cubiculum auditur,
Messalina coram et Suillio corruptionem militum, quos
pecunia et stupro in omne flagitium obstrictos arguebat,
exim adulterium Poppaeae, postremum mollitiam corporis
obiectante. ad quod victo silentio prorupit reus et 'interroga' inquit, 'Suilli, filios tuos: virum esse me fatebuntur.'
ingressusque defensionem, commoto maiorem in modum
Claudio, Messalinae quoque lacrimas excivit. quibus
abluendis cubiculo egrediens monet Vitellium ne elabi reum
sineret: ipsa ad perniciem Poppaeae festinat, subditis qui
terrore carceris ad voluntariam mortem propellerent, adeo
ignaro Caesare ut paucos post dies epulantem apud se
maritum eius Scipionem percontaretur cur sine uxore discubuisset, atque ille functam fato responderet.
Sed consultanti super absolutione Asiatici flens Vitellius,
commemorata vetustate amicitiae utque Antoniam principis
matrem pariter observavissent, dein percursis Asiatici in
rem publicam officiis recentique adversus Britanniam militia,
quaeque alia conciliandae misericordiae videbantur, liberum
mortis arbitrium ei permisit; et secuta sunt Claudii verba
in eandem clementiam. hortantibus dehinc quibusdam
inediam et lenem exitum, remittere beneficium Asiaticus
ait: et usurpatis quibus insueverat exercitationibus, lauto
corpore, hilare epulatus, cum se honestius calliditate Tiberii
vel impetu G. Caesaris periturum dixisset quam quod fraude
muliebri et impudico Vitellii ore caderet, venas exolvit,
viso tamen ante rogo iussoque transferri partem in aliam ne
opacitas arborum vapore ignis minueretur: tantum illi
securitatis novissimae fuit.
Vocantur post haec patres, pergitque Suillius addere
reos equites Romanos inlustris, quibus Petra cognomentum.
at causa necis ex eo quod domum suam Mnesteris et
Poppaeae congressibus praebuissent. verum nocturnae
quietis species alteri obiecta, tamquam vidisset Claudium
spicea corona evinctum spicis retro conversis, eaque imagine
gravitatem annonae praedixisset. quidam pampineam coronam albentibus foliis visam atque ita interpretatum tradidere,
vergente autumno mortem principis ostendi. illud haud
ambigitur, qualicumque insomnio ipsi fratrique perniciem
adlatam. sestertium quindecies et insignia praeturae Crispino
decreta. adiecit Vitellius sestertium decies Sosibio, quod
Britannicum praeceptis, Claudium consiliis iuvaret. rogatus
sententiam et Scipio, 'cum idem' inquit 'de admissis
Poppaeae sentiam quod omnes, putate me idem dicere quod
omnes,' eleganti temperamento inter coniugalem amorem et
senatoriam necessitatem.
Continuus inde et saevus accusandis reis Suillius
multique audaciae eius aemuli; nam cuncta legum et magistratuum munia in se trahens princeps materiam praedandi
patefecerat. nec quicquam publicae mercis tam venale fuit
quam advocatorum perfidia, adeo ut Samius, insignis eques
Romanus, quadringentis nummorum milibus Suillio datis et
cognita praevaricatione ferro in domo eius incubuerit. igitur
incipiente C. Silio consule designato, cuius de potentia
et
exitio in tempore memorabo, consurgunt patres legemque
Cinciam flagitant, qua cavetur antiquitus ne quis ob causam
orandam pecuniam donumve accipiat.
Deinde obstrepentibus iis quibus ea contumelia parabatur, discors Suillio Silius acriter incubuit, veterum oratorum exempla referens qui famam et posteros praemia
eloquentiae cogitavissent. pulcherrimam alioquin et bonarum
artium principem sordidis ministeriis foedari; ne fidem
quidem integram manere ubi magnitudo quaestuum spectetur. quod si in nullius mercedem negotia agantur pauciora
fore: nunc inimicitias accusationes, odia et iniurias foveri,
ut quo modo vis morborum pretia medentibus, sic fori tabes
pecuniam advocatis ferat. meminissent Asinii, Messalae ac
recentiorum Arruntii et Aesernini: ad summa provectos
incorrupta vita et facundia. talia dicente consule designato,
consentientibus aliis, parabatur sententia qua lege repetundarum tenerentur, cum Suillius et Cossutianus et
ceteri qui non iudicium, quippe in manifestos, sed poenam
statui videbant, circumsistunt Caesarem ante acta deprecantes.
Et postquam adnuit, agere incipiunt: quem illum
tanta superbia esse ut aeternitatem famae spe praesumat?
usui et rebus subsidium praeparari ne quis inopia advocatorum potentibus obnoxius sit. neque tamen eloquentiam
gratuito contingere: omitti curas familiaris ut quis se alienis
negotiis intendat. multos militia, quosdam exercendo agros
tolerare vitam: nihil a quoquam expeti nisi cuius fructus
ante providerit. facile Asinium et Messalam, inter Antonium
et Augustum bellorum praemiis refertos, aut ditium familiarum heredes Aeserninos et Arruntios magnum animum
induisse. prompta sibi exempla, quantis mercedibus P.
Clodius aut C. Curio contionari soliti sint. se modicos
senatores
qui
quieta re publica nulla nisi pacis emolumenta
peterent. cogitaret plebem quae toga enitesceret: sublatis
studiorum pretiis etiam studia peritura. ut minus decora
haec, ita haud frustra dicta princeps ratus, capiendis pecuniis
posuit
modum usque ad dena sestertia quem egressi repetundarum tenerentur.
Sub idem tempus Mithridates, quem imperitasse
Armeniis
iussuque G.
Caesaris vinctum memoravi, monente
Claudio in regnum remeavit, fisus Pharasmanis opibus. is
rex Hiberis idemque Mithridatis frater nuntiabat discordare
Parthos summaque imperii ambigua, minora sine cura haberi.
nam Gotarzes inter pleraque saeva necem fratri Artabano
coniugique ac filio eius paraverat, unde metus
eius
in
ceteros, et accivere Vardanen. ille, ut erat magnis ausis
promptus, biduo tria milia stadiorum invadit ignarumque
et exterritum Gotarzen proturbat; neque cunctatur quin
proximas praefecturas corripiat, solis Seleucensibus dominationem eius abnuentibus. in quos ut patris sui quoque
defectores ira magis quam ex usu praesenti accensus,
implicatur obsidione urbis validae et munimentis obiecti
amnis muroque et commeatibus firmatae. interim Gotarzes
Daharum Hyrcanorumque opibus auctus bellum renovat,
coactusque Vardanes omittere Seleuciam Bactrianos apud
campos castra contulit.
Tunc distractis Orientis viribus et quonam inclinarent
incertis, casus Mithridati datus est occupandi Armeniam, vi
militis Romani ad excindenda castellorum ardua, simul
Hibero exercitu campos persultante. nec enim restitere
Armenii, fuso qui proelium ausus erat Demonacte praefecto.
paululum cunctationis attulit rex minoris Armeniae Cotys,
versis illuc quibusdam procerum; dein litteris Caesaris
coercitus, et cuncta in Mithridaten fluxere, atrociorem
quam novo regno conduceret. at Parthi imperatores cum
pugnam pararent, foedus repente iaciunt cognitis popularium
insidiis quas Gotarzes fratri patefecit; congressique primo
cunctanter, dein complexi dextras apud altaria deum pepigere
fraudem inimicorum ulcisci atque ipsi inter se concedere.
potiorque Vardanes visus retinendo regno: at Gotarzes ne
quid aemulationis existeret penitus in Hyrcaniam abiit.
regressoque Vardani deditur Seleucia septimo post defectionem anno, non sine dedecore Parthorum quos una civitas
tam diu eluserat.
Exim validissimas praefecturas invisit; et reciperare
Armeniam avebat, ni a Vibio Marso, Syriae legato, bellum
minitante cohibitus foret. atque interim Gotarzes paenitentia
concessi regni et vocante nobilitate, cui in pace durius
servitium est, contrahit copias. et hinc contra itum ad
amnem Erinden; in cuius transgressu multum certato
pervicit Vardanes, prosperisque proeliis medias nationes
subegit ad flumen Sinden, quod Dahas Ariosque disterminat.
ibi modus rebus secundis positus: nam Parthi quamquam
victores longinquam militiam aspernabantur. igitur extructis
monimentis, quibus opes suas testabatur nec cuiquam ante
Arsacidarum tributa illis de gentibus parta, regreditur ingens
gloria atque eo ferocior et subiectis intolerantior; qui dolo
ante composito incautum venationique intentum interfecere,
primam intra iuventam, sed claritudine paucos inter senum
regum, si perinde amorem inter popularis quam metum apud
hostis quaesivisset. nece Vardanis turbatae Parthorum res
inter ambiguos quis in regnum acciperetur. multi ad
Gotarzen inclinabant, quidam ad Meherdaten prolem
Phraatis, obsidio nobis datum: dein praevaluit Gotarzes;
potitusque regiam per saevitiam ac luxum adegit Parthos
mittere ad principem Romanum occultas preces, quis
permitti Meherdaten patrium ad fastigium orabant.
Isdem consulibus ludi saeculares octingentesimo post
Romam conditam, quarto et sexagesimo quam Augustus
ediderat, spectati sunt. utriusque principis rationes praetermitto, satis narratas libris quibus res imperatoris Domitiani
composui. nam is quoque edidit ludos saecularis iisque
intentius adfui sacerdotio quindecimvirali praeditus ac tunc
praetor; quod non iactantia refero sed quia collegio quindecimvirum antiquitus ea cura et magistratus potissimum
exequebantur officia caerimoniarum. sedente Claudio
circensibus ludis, cum pueri nobiles equis ludicrum Troiae
inirent interque eos Britannicus imperatore genitus et
L. Domitius adoptione mox in imperium et cognomentum
Neronis adscitus, favor plebis acrior in Domitium loco
praesagii acceptus est. vulgabaturque adfuisse infantiae
eius dracones in modum custodum, fabulosa et externis
miraculis adsimilata: nam ipse, haudquaquam sui detractor,
unam omnino anguem in cubiculo visam narrare solitus est.
Verum inclinatio populi supererat ex memoria Germanici, cuius illa reliqua suboles virilis; et matri Agrippinae
miseratio augebatur ob saevitiam Messalinae, quae semper
infesta et tunc commotior quo minus strueret crimina et
accusatores novo et furori proximo amore distinebatur. nam
in C. Silium, iuventutis Romanae pulcherrimum, ita exarserat ut Iuniam Silanam, nobilem feminam, matrimonio eius
exturbaret vacuoque adultero poteretur. neque Silius flagitii
aut periculi nescius erat: sed certo si abnueret exitio et non
nulla fallendi spe, simul magnis praemiis, operire futura et
praesentibus frui pro solacio habebat. illa non furtim sed
multo comitatu ventitare domum, egressibus adhaerescere,
largiri opes honores; postremo, velut translata iam fortuna,
servi liberti paratus principis apud adulterum visebantur.
At Claudius matrimonii sui ignarus et munia censoria usurpans, theatralem populi lasciviam severis edictis
increpuit, quod in Publium Pomponium consularem (is carmina scaenae dabat) inque feminas inlustris probra iecerat.
et lege lata saevitiam creditorum coercuit, ne in mortem
parentum pecunias filiis familiarum faenori darent. fontisque aquarum Simbruinis collibus deductos urbi intulit. ac
novas litterarum formas addidit vulgavitque, comperto
Graecam quoque litteraturam non simul coeptam absolutamque.
Primi per figuras animalium Aegyptii sensus mentis
effingebant (ea antiquissima monimenta memoriae humanae impressa saxis cernuntur), et litterarum semet inventores perhibent; inde Phoenicas, quia mari praepollebant,
intulisse Graeciae gloriamque adeptos, tamquam reppererint
quae acceperant. quippe fama est Cadmum classe Phoenicum vectum rudibus adhuc Graecorum populis artis eius
auctorem fuisse. quidam Cecropem Atheniensem vel Linum
Thebanum et temporibus Troianis Palamedem Argivum memorant sedecim litterarum formas, mox alios ac praecipuum
Simoniden ceteras repperisse. at in Italia Etrusci ab Corinthio Demarato, Aborigines Arcade ab Evandro didicerunt;
et forma litteris Latinis quae veterrimis Graecorum. sed
nobis quoque paucae primum fuere, deinde additae sunt.
quo exemplo Claudius tres litteras adiecit, quae usui imperi-
tante eo, post oblitteratae, aspiciuntur etiam nunc in aere
publico dis plebiscitis per fora ac templa fixo.
Rettulit deinde ad senatum super collegio haruspicum, ne vetustissima Italiae disciplina per desidiam exolesceret: saepe adversis rei publicae temporibus accitos, quorum monitu redintegratas caerimonias et in posterum rectius
habitas; primoresque Etruriae sponte aut patrum Romanorum impulsu retinuisse scientiam et in familias propagasse:
quod nunc segnius fieri publica circa bonas artes socordia,
et quia externae superstitiones valescant. et laeta quidem
in praesens omnia, sed benignitati deum gratiam referendam,
ne ritus sacrorum inter ambigua culti per prospera oblitterarentur. factum ex eo senatus consultum, viderent pontifices quae retinenda firmandaque haruspicum.
Eodem anno Cheruscorum gens regem Roma petivit,
amissis per interna bella nobilibus et uno reliquo stirpis
regiae, qui apud urbem habebatur nomine Italicus. paternum huic genus e Flavo fratre Arminii, mater ex Actumero
principe Chattorum erat; ipse forma decorus et armis
equisque in patrium nostrumque morem exercitus. igitur
Caesar auctum pecunia, additis stipatoribus, hortatur gentile
decus magno animo capessere: illum primum Romae ortum
nec obsidem, sed civem ire externum ad imperium. ac
primo laetus Germanis adventus atque eo quod nullis discordiis imbutus pari in omnis studio ageret celebrari, coli,
modo comitatem et temperantiam, nulli invisa, saepius
vinolentiam ac libidines, grata barbaris, usurpans. iamque
apud proximos, iam longius clarescere, cum potentiam eius
suspectantes qui factionibus floruerant discedunt ad con-
terminos populos ac testificantur adimi veterem Germaniae
libertatem et Romanas opes insurgere. adeo neminem
isdem in terris ortum qui principem locum impleat, nisi
exploratoris Flavi progenies super cunctos attollatur? frustra
Arminium praescribi: cuius si filius hostili in solo adultus
in regnum venisset, posse extimesci, infectum alimonio
servitio cultu, omnibus externis: at si paterna Italico mens
esset, non alium infensius arma contra patriam ac deos
penatis quam parentem eius exercuisse.
His atque talibus magnas copias coegere, nec pauciores Italicum sequebantur. non enim inrupisse ad invitos
sed accitum memorabat, quando nobilitate ceteros anteiret:
virtutem experirentur, an dignum se patruo Arminio, avo
Actumero praeberet. nec patrem rubori, quod fidem adversus Romanos volentibus Germanis sumptam numquam
omisisset. falso libertatis vocabulum obtendi ab iis qui
privatim degeneres, in publicum exitiosi, nihil spei nisi per
discordias habeant. adstrepebat huic alacre vulgus; et
magno inter barbaros proelio victor rex, dein secunda fortuna ad superbiam prolapsus pulsusque ac rursus Langobardorum opibus refectus per laeta per adversa res Cheruscas
adflictabat.
Per idem tempus Chauci nulla dissensione domi et
morte Sanquinii alacres, dum Corbulo adventat, inferiorem
Germaniam incursavere duce Gannasco, qui natione Canninefas, auxiliare stipendium meritus, post transfuga, levibus
navigiis praedabundus Gallorum maxime oram vastabat, non
ignarus ditis et imbellis esse. at Corbulo provinciam ingres-
sus magna cum cura et mox gloria, cui principium illa
militia fuit, triremis alveo Rheni, ceteras navium, ut quaeque habiles, per aestuaria et fossas adegit; luntribusque
hostium depressis et exturbato Gannasco, ubi praesentia
satis composita sunt, legiones operum et laboris ignavas,
populationibus laetantis, veterem ad morem reduxit, ne quis
agmine decederet nec pugnam nisi iussus iniret. stationes
vigiliae, diurna nocturnaque munia in armis agitabantur;
feruntque militem quia vallum non accinctus, atque alium
quia pugione tantum accinctus foderet, morte punitos. quae
nimia et incertum an falso iacta originem tamen e severitate
ducis traxere; intentumque et magnis delictis inexorabilem scias cui tantum asperitatis etiam adversus levia credebatur.
Ceterum is terror milites hostisque in diversum adfecit:
nos virtutem auximus, barbari ferociam infregere. et natio
Frisiorum, post rebellionem clade L. Apronii coeptam infensa aut male fida, datis obsidibus consedit apud agros a
Corbulone descriptos: idem senatum, magistratus, leges imposuit. ac ne iussa exuerent praesidium immunivit, missis
qui maiores Chaucos ad deditionem pellicerent, simul Gannascum dolo adgrederentur. nec inritae aut degeneres insidiae fuere adversus transfugam et violatorem fidei. sed
caede eius motae Chaucorum mentes, et Corbulo semina
rebellionis praebebat, ut laeta apud plerosque, ita apud
quosdam sinistra fama. cur hostem conciret? adversa in
rem publicam casura: sin prospere egisset, formidolosum
paci virum insignem et ignavo principi praegravem. igitur
Claudius adeo novam in Germanias vim prohibuit ut referri
praesidia cis Rhenum iuberet.
Iam castra in hostili solo molienti Corbuloni eae
litterae redduntur. ille re subita, quamquam multa simul
offunderentur, metus ex imperatore, contemptio ex barbaris,
ludibrium apud socios, nihil aliud prolocutus quam 'beatos
quondam duces Romanos,' signum receptui dedit. ut tamen
miles otium exueret, inter Mosam Rhenumque trium et
viginti milium spatio fossam perduxit, qua incerta Oceani
vitarentur. insignia tamen triumphi indulsit Caesar, quamvis bellum negavisset.
Nec multo post Curtius Rufus eundem honorem adipiscitur, qui in agro Mattiaco recluserat specus quaerendis venis
argenti; unde tenuis fructus nec in longum fuit: at legionibus cum damno labor, effodere rivos, quaeque in aperto
gravia, humum infra moliri. quis subactus miles, et quia
pluris per provincias similia tolerabantur, componit occultas
litteras nomine exercituum, precantium imperatorem, ut,
quibus permissurus esset exercitus, triumphalia ante tribueret.
De origine Curtii Rufi, quem gladiatore genitum
quidam prodidere, neque falsa prompserim et vera exequi
pudet. postquam adolevit, sectator quaestoris, cui Africa
obtigerat, dum in oppido Adrumeto vacuis per medium diei
porticibus secretus agitat, oblata ei species muliebris ultra
modum humanum et audita est vox 'tu es, Rufe, qui in
hanc provinciam pro consule venies.' tali omine in spem
sublatus degressusque in urbem largitione amicorum, simul
acri ingenio quaesturam et mox nobilis inter candidatos
praeturam principis suffragio adsequitur, cum hisce verbis
Tiberius dedecus natalium eius velavisset: 'Curtius Rufus
videtur mihi ex se natus.' longa post haec senecta, et
adversus superiores tristi adulatione, adrogans minoribus,
inter pares difficilis, consulare imperium, triumphi insignia
ac postremo Africam obtinuit; atque ibi defunctus fatale
praesagium implevit.
Interea Romae, nullis palam neque cognitis mox
causis, Cn. Nonius eques Romanus ferro accinctus reperitur
in coetu salutantum principem. nam postquam tormentis
dilaniabatur, de se non
infitiatus
conscios non edidit, incertum an occultans.
Isdem consulibus P. Dolabella censuit spectaculum
gladiatorum per omnis annos celebrandum pecunia eorum
qui quaesturam adipiscerentur. apud maiores virtutis id
praemium fuerat, cunctisque civium, si bonis artibus fiderent,
licitum petere magistratus; ac ne aetas quidem distinguebatur quin prima iuventa consulatum et dictaturas inirent.
sed quaestores regibus etiam tum imperantibus instituti
sunt, quod lex curiata ostendit ab L. Bruto repetita. mansitque consulibus potestas deligendi, donec eum quoque
honorem populus mandaret. creatique primum Valerius
Potitus et Aemilius Mamercus sexagesimo tertio anno post
Tarquinios exactos, ut rem militarem comitarentur. dein
gliscentibus negotiis duo additi qui Romae curarent: mox
duplicatus numerus, stipendiaria iam Italia et accedentibus
provinciarum vectigalibus: post lege Sullae viginti creati
supplendo senatui, cui iudicia tradiderat. et quamquam
equites iudicia reciperavissent, quaestura tamen ex dignitate
candidatorum aut facilitate tribuentium gratuito concedebatur, donec sententia Dolabellae velut venundaretur.
A. Vitellio L. Vipstano consulibus cum de supplendo
senatu agitaretur primoresque Galliae, quae Comata appellatur, foedera et civitatem Romanam pridem adsecuti, ius
adipiscendorum in urbe honorum expeterent, multus ea
super re variusque rumor. et studiis diversis apud principem
certabatur adseverantium non adeo aegram Italiam ut
senatum suppeditare urbi suae nequiret. suffecisse olim
indigenas consanguineis populis nec paenitere veteris rei
publicae. quin adhuc memorari exempla quae priscis
moribus ad virtutem et gloriam Romana indoles prodiderit.
an parum quod Veneti et Insubres curiam inruperint, nisi
coetus alienigenarum velut captivitas inferatur? quem ultra
honorem residuis nobilium, aut si quis pauper e Latio
senator foret? oppleturos omnia divites illos, quorum avi
proavique hostilium nationum duces exercitus nostros ferro
vique ceciderint, divum Iulium apud Alesiam obsederint.
recentia haec: quid si memoria eorum moreretur qui
sub
Capitolio et arce Romana manibus eorundem perissent satis:
fruerentur sane vocabulo civitatis: insignia patrum, decora
magistratuum ne vulgarent.
His atque talibus haud permotus princeps et statim
contra disseruit et vocato senatu ita exorsus est: 'maiores
mei, quorum antiquissimus Clausus origine Sabina simul in
civitatem Romanam et in familias patriciorum adscitus est,
hortantur uti paribus consiliis
in
re publica capessenda,
transferendo huc quod usquam egregium fuerit. neque enim
ignoro Iulios Alba, Coruncanios Camerio, Porcios Tusculo,
et ne vetera scrutemur, Etruria Lucaniaque et omni Italia
in senatum accitos, postremo ipsam ad Alpis promotam ut
non modo singuli viritim, sed terrae, gentes in nomen
nostrum coalescerent. tunc solida domi quies et adversus
externa floruimus, cum Transpadani in civitatem recepti,
cum specie deductarum per orbem terrae legionum additis
provincialium validissimis fesso imperio subventum est. num
paenitet Balbos ex Hispania nec minus insignis viros e Gallia
Narbonensi transivisse? manent posteri eorum nec amore in
hanc patriam nobis concedunt. quid aliud exitio Lacedaemoniis et Atheniensibus fuit, quamquam armis pollerent,
nisi quod victos pro alienigenis arcebant? at conditor nostri
Romulus tantum sapientia valuit ut plerosque populos eodem
die hostis, dein civis habuerit. advenae in nos regnaverunt:
libertinorum filiis magistratus mandare non, ut plerique
falluntur, repens, sed priori populo factitatum est. at cum
Senonibus pugnavimus: scilicet Vulsci et Aequi numquam
adversam nobis aciem instruxere. capti a Gallis sumus:
sed et Tuscis obsides dedimus et Samnitium iugum subiimus.
ac tamen, si cuncta bella recenseas, nullum breviore spatio
quam adversus Gallos confectum: continua inde ac fida pax.
iam moribus artibus adfinitatibus nostris mixti aurum et opes
suas inferant potius quam separati habeant. omnia, patres
conscripti, quae nunc vetustissima creduntur, nova fuere:
plebeii magistratus post patricios, Latini post plebeios,
ceterarum Italiae gentium post Latinos. inveterascet hoc
quoque, et quod hodie exemplis tuemur, inter exempla
erit.'
Orationem principis secuto patrum consulto primi
Aedui senatorum in urbe ius adepti sunt. datum id foederi
antiquo et quia soli Gallorum fraternitatis nomen cum
populo Romano usurpant.
Isdem diebus in numerum patriciorum adscivit Caesar
vetustissimum quemque e senatu aut quibus clari parentes
fuerant, paucis iam reliquis familiarum, quas Romulus
maiorum et L. Brutus minorum gentium appellaverant,
exhaustis etiam quas dictator Caesar lege Cassia et princeps
Augustus lege Saenia sublegere; laetaque haec in rem
publicam munia multo gaudio censoris inibantur. famosos
probris quonam modo senatu depelleret anxius, mitem et
recens repertam quam ex severitate prisca rationem adhibuit,
monendo secum quisque de se consultaret peteretque ius
exuendi ordinis: facilem eius rei veniam; et motos senatu
excusatosque simul propositurum ut iudicium censorum ac
pudor sponte cedentium permixta ignominiam mollirent.
ob ea Vipstanus consul rettulit patrem senatus appellandum
esse Claudium: quippe promiscum patris patriae cognomentum; nova in rem publicam merita non usitatis vocabulis
honoranda: sed ipse cohibuit consulem ut nimium adsentantem. condiditque lustrum quo censa sunt civium quinquagies novies centena octoginta quattuor milia septuaginta
duo. isque illi finis inscitiae erga domum suam fuit: haud
multo post flagitia uxoris noscere ac punire adactus
est
ut
deinde ardesceret in nuptias incestas.
Iam Messalina facilitate adulteriorum in fastidium
versa ad incognitas libidines profluebat, cum abrumpi
dissimulationem etiam Silius, sive fatali vaecordia an imminentium periculorum remedium ipsa pericula ratus, urgebat:
quippe non eo ventum ut senectam principis opperirentur.
insontibus innoxia consilia, flagitiis manifestis subsidium ab
audacia petendum. adesse conscios paria metuentis. se
caelibem, orbum, nuptiis et adoptando Britannico paratum.
mansuram eandem Messalinae potentiam, addita securitate,
si praevenirent Claudium, ut insidiis incautum, ita irae
properum. segniter eae voces acceptae, non amore in
maritum, sed ne Silius summa adeptus sperneret adulteram
scelusque inter ancipitia probatum veris mox pretiis aestimaret. nomen tamen matrimonii concupivit ob magnitudinem infamiae cuius apud prodigos novissima voluptas est.
nec ultra expectato quam dum sacrificii gratia Claudius
Ostiam proficisceretur, cuncta nuptiarum sollemnia celebrat.
Haud sum ignarus fabulosum visum iri tantum ullis
mortalium securitatis fuisse in civitate omnium gnara et nihil
reticente, nedum consulem designatum cum uxore principis,
praedicta die, adhibitis qui obsignarent, velut suscipiendorum
liberorum causa convenisse, atque illam audisse auspicum
verba, subisse, sacrificasse apud deos; discubitum inter convivas, oscula complexus, noctem denique actam licentia
coniugali. sed nihil compositum miraculi causa, verum
audita scriptaque senioribus tradam.
Igitur domus principis inhorruerat, maximeque quos
penes potentia et, si res verterentur, formido, non iam
secretis conloquiis, sed aperte fremere, dum histrio cubiculum principis insultaverit, dedecus quidem inlatum, sed
excidium procul afuisse: nunc iuvenem nobilem dignitate
formae, vi mentis ac propinquo consulatu maiorem ad spem
accingi; nec enim occultum quid post tale matrimonium
superesset. subibat sine dubio metus reputantis hebetem
Claudium et uxori devinctum multasque mortes iussu
Messalinae patratas: rursus ipsa facilitas imperatoris fiduciam
dabat, si atrocitate criminis praevaluissent, posse opprimi
damnatam ante quam ream; sed in eo discrimen verti, si
defensio audiretur, utque clausae aures etiam confitenti
forent.
Ac primo Callistus, iam mihi circa necem G. Caesaris
narratus, et Appianae caedis molitor Narcissus flagrantissimaque eo in tempore gratia Pallas agitavere, num Messalinam secretis minis depellerent amore Silii, cuncta alia
dissimulantes. dein metu ne ad perniciem ultro traherentur,
desistunt, Pallas per ignaviam, Callistus prioris quoque
regiae peritus et potentiam cautis quam acribus consiliis
tutius haberi: perstitit Narcissus, solum id immutans ne quo
sermone praesciam criminis et accusatoris faceret. ipse ad
occasiones intentus, longa apud Ostiam Caesaris mora, duas
paelices, quarum is corpori maxime insueverat, largitione ac
promissis et uxore deiecta plus potentiae ostentando perpulit
delationem subire.
Exim Calpurnia (id paelici nomen), ubi datum
secretum, genibus Caesaris provoluta nupsisse Messalinam
Silio exclamat; simul Cleopatram, quae id opperiens
adstabat, an comperisset interrogat, atque illa adnuente cieri
Narcissum postulat. is veniam in praeteritum petens quod
ei Vettios, Plautios dissimulavisset, nec nunc adulteria
obiecturum ait, ne domum servitia et ceteros fortunae
paratus reposceret. frueretur immo his set redderet uxorem
rumperetque tabulas nuptialis. 'an discidium' inquit 'tuum
nosti? nam matrimonium Silii vidit populus et senatus et
miles; ac ni propere agis, tenet urbem maritus.'
Tum potissimum
quemque
amicorum vocat, primumque rei frumentariae praefectum Turranium, post Lusium
Getam praetorianis impositum percontatur. quis fatentibus
certatim ceteri circumstrepunt, iret in castra, firmaret
praetorias cohortis, securitati ante quam vindictae consuleret.
satis constat eo pavore offusum Claudium ut identidem
interrogaret an ipse imperii potens, an Silius privatus esset.
at Messalina non alias solutior luxu, adulto autumno
simulacrum vindemiae per domum celebrabat. urgeri prela,
fluere lacus; et feminae pellibus accinctae adsultabant ut
sacrificantes vel insanientes Bacchae; ipsa crine fluxo
thyrsum quatiens, iuxtaque Silius hedera vinctus, gerere
cothurnos, iacere caput, strepente circum procaci choro.
ferunt Vettium Valentem lascivia in praealtam arborem
conisum, interrogantibus quid aspiceret, respondisse tempestatem ab Ostia atrocem, sive coeperat ea species, seu forte
lapsa vox in praesagium vertit.
Non rumor interea, sed undique nuntii incedunt, qui
gnara Claudio cuncta et venire promptum ultioni adferrent.
igitur Messalina Lucullianos in hortos, Silius dissimulando
metu ad munia fori digrediuntur. ceteris passim dilabentibus
adfuere centuriones, inditaque sunt vincla, ut quis reperiebatur in publico aut per latebras. Messalina tamen, quamquam res adversae consilium eximerent, ire obviam et aspici a
marito, quod saepe subsidium habuerat, haud segniter intendit
misitque ut Britannicus et Octavia in complexum patris
pergerent. et Vibidiam, virginum Vestalium vetustissimam,
oravit pontificis maximi auris adire, clementiam expetere.
atque interim, tribus omnino comitantibus—id repente
solitudinis erat—spatium urbis pedibus emensa, vehiculo,
quo purgamenta hortorum eripiuntur, Ostiensem viam intrat
nulla cuiusquam misericordia quia flagitiorum deformitas
praevalebat.
Trepidabatur nihilo minus a Caesare: quippe Getae
praetorii praefecto haud satis fidebant, ad honesta seu prava
iuxta levi. ergo Narcissus, adsumptis quibus idem metus,
non aliam spem incolumitatis Caesaris adfirmat quam si ius
militum uno illo die in aliquem libertorum transferret, seque
offert suscepturum. ac ne, dum in urbem vehitur, ad
paenitentiam a L. Vitellio et Largo Caecina mutaretur, in
eodem gestamine sedem poscit adsumiturque.
Crebra post haec fama fuit, inter diversas principis
voces, cum modo incusaret flagitia uxoris, aliquando ad
memoriam coniugii et infantiam liberorum revolveretur,
non aliud prolocutum Vitellium quam 'o facinus! o scelus!'
instabat quidem Narcissus aperire ambages et veri copiam
facere: sed non ideo pervicit quin suspensa et quo ducerentur inclinatura responderet exemploque eius Largus Caecina
uteretur. et iam erat in aspectu Messalina clamitabatque
audiret Octaviae et Britannici matrem, cum obstrepere
accusator, Silium et nuptias referens; simul codicillos
libidinum indices tradidit, quis visus Caesaris averteret.
nec multo post urbem ingredienti offerebantur communes
liberi, nisi Narcissus amoveri eos iussisset. Vibidiam
depellere nequivit quin multa cum invidia flagitaret ne
indefensa coniunx exitio daretur. igitur auditurum principem et fore diluendi criminis facultatem respondit: iret
interim virgo et sacra capesseret.
Mirum inter haec silentium Claudi, Vitellius ignaro
propior: omnia liberto oboediebant. patefieri domum
adulteri atque illuc deduci imperatorem iubet. ac primum
in vestibulo effigiem patris Silii consulto senatus abolitam
demonstrat, tum quidquid avitum Neronibus et Drusis in
pretium probri cessisse. incensumque et ad minas erumpentem castris infert, parata contione militum; apud quos
praemonente Narcisso pauca verba fecit: nam etsi iustum
dolorem pudor impediebat. continuus dehinc cohortium
clamor nomina reorum et poenas flagitantium; admotusque
Silius tribunali non defensionem, non moras temptavit,
precatus ut mors acceleraretur. eadem constantia et inlustres
equites Romani
cupido maturae necis fuit.
et Titium
Proculum, custodem a Silio Messalinae datum et indicium
offerentem, Vettium Valentem confessum et Pompeium
Vrbicum ac Saufeium Trogum ex consciis tradi ad supplicium
iubet. Decrius quoque Calpurnianus vigilum praefectus,
Sulpicius Rufus ludi procurator, Iuncus Vergilianus senator
eadem poena adfecti.
Solus Mnester cunctationem attulit, dilaniata veste
clamitans aspiceret verberum notas, reminisceretur vocis,
qua se obnoxium iussis Messalinae dedisset: aliis largitione
aut spei magnitudine, sibi ex necessitate culpam; nec
cuiquam ante pereundum fuisse si Silius rerum poteretur.
commotum his et pronum ad misericordiam Caesarem
perpulere liberti ne tot inlustribus viris interfectis histrioni
consuleretur: sponte an coactus tam magna peccavisset,
nihil referre. ne Trauli quidem Montani equitis Romani
defensio recepta est. is modesta iuventa, sed corpore
insigni, accitus ultro noctemque intra unam a Messalina
proturbatus erat, paribus lasciviis ad cupidinem et fastidia.
Suillio Caesonino et Plautio Laterano mors remittitur, huic
ob patrui egregium meritum: Caesoninus vitiis protectus
est, tamquam in illo foedissimo coetu passus muliebria.
Interim Messalina Lucullianis in hortis prolatare
vitam, componere preces, non nulla spe et aliquando ira:
tantum inter extrema superbiae gerebat. ac ni caedem eius
Narcissus properavisset, verterat pernicies in accusatorem.
nam Claudius domum regressus et tempestivis epulis delenitus, ubi vino incaluit, iri iubet nuntiarique miserae (hoc
enim verbo usum ferunt) dicendam ad causam postera die
adesset. quod ubi auditum et languescere ira, redire amor
ac, si cunctarentur, propinqua nox et uxorii cubiculi memoria
timebantur, prorumpit Narcissus denuntiatque centurionibus
et tribuno, qui aderat, exequi caedem: ita imperatorem
iubere. custos et exactor e libertis Euodus datur; isque
raptim in hortos praegressus repperit fusam humi, adsidente
matre Lepida, quae florenti filiae haud concors supremis
eius necessitatibus ad miserationem evicta erat suadebatque
ne percussorem opperiretur: transisse vitam neque aliud
quam morti decus quaerendum. sed animo per libidines
corrupto nihil honestum inerat; lacrimaeque et questus inriti
ducebantur, cum impetu venientium pulsae fores adstititque
tribunus per silentium, at libertus increpans multis et
servilibus probris.
Tunc primum fortunam suam introspexit ferrumque
accepit, quod frustra iugulo aut pectori per trepidationem
admovens ictu tribuni transigitur. corpus matri concessum.
nuntiatumque Claudio epulanti perisse Messalinam, non
distincto sua an aliena manu. nec ille quaesivit, poposcitque
poculum et solita convivio celebravit. ne secutis quidem
diebus odii gaudii, irae tristitiae, ullius denique humani
adfectus signa dedit, non cum laetantis accusatores aspiceret,
non cum filios maerentis. iuvitque oblivionem eius senatus
censendo nomen et effigies privatis ac publicis locis demovendas. decreta Narcisso quaestoria insignia, levissimum
fastidii eius, cum super Pallantem et Callistum ageret,
honesta quidem, sed ex quis deterrima orerentur
tristitiis
multis
.