Nox per diversa inquies, cum barbari festis epulis,
laeto cantu aut truci sonore subiecta vallium ac resultantis
saltus complerent, apud Romanos invalidi ignes, interruptae
voces, atque ipsi passim adiacerent vallo, oberrarent tentoriis, insomnes magis quam pervigiles. ducemque terruit
dira quies: nam Quintilium Varum sanguine oblitum et
paludibus emersum cernere et audire visus est velut vocantem, non tamen obsecutus et manum intendentis reppulisse.
coepta luce missae in latera legiones, metu an contumacia,
locum deseruere, capto propere campo umentia ultra.
neque tamen Arminius quamquam libero incursu statim
prorupit: sed ut haesere caeno fossisque impedimenta,
turbati circum milites, incertus signorum ordo, utque tali in
tempore sibi quisque properus et lentae adversum imperia
aures, inrumpere Germanos iubet, clamitans 'en Varus
eodemque iterum fato vinctae legiones!' simul haec et cum
delectis scindit agmen equisque maxime vulnera ingerit.
illi sanguine suo et lubrico paludum lapsantes excussis
rectoribus disicere obvios, proterere iacentis. plurimus
circa aquilas labor, quae neque ferri adversum ingruentia
tela neque figi limosa humo poterant. Caecina dum sustentat aciem, suffosso equo delapsus circumveniebatur, ni
prima legio sese opposuisset. iuvit hostium aviditas,
omissa caede praedam sectantium, enisaeque legiones vesperascente die in aperta et solida. neque is miseriarum
finis. struendum vallum, petendus agger, amissa magna ex
parte per quae egeritur humus aut exciditur caespes; non
tentoria manipulis, non fomenta sauciis; infectos caeno aut
cruore cibos dividentes funestas tenebras et tot hominum
milibus unum iam reliquum diem lamentabantur.