Igitur cupido Caesarem invadit solvendi suprema
militibus ducique, permoto ad miserationem omni qui
aderat exercitu ob propinquos, amicos, denique ob casus
bellorum et sortem hominum. praemisso Caecina ut
occulta saltuum scrutaretur pontesque et aggeres umido
paludum et fallacibus campis inponeret, incedunt maestos
locos visuque ac memoria deformis. prima Vari castra lato
ambitu et dimensis principiis trium legionum manus ostentabant; dein semiruto vallo, humili fossa accisae iam reliquiae consedisse intellegebantur: medio campi albentia ossa,
ut fugerant, ut restiterant, disiecta vel aggerata. adiacebant fragmina telorum equorumque artus, simul truncis
arborum antefixa ora. lucis propinquis barbarae arae, apud
quas tribunos ac primorum ordinum centuriones mactaverant. et cladis eius superstites, pugnam aut vincula
elapsi, referebant hic cecidisse legatos, illic raptas aquilas;
primum ubi vulnus Varo adactum, ubi infelici dextera et
suo ictu mortem invenerit; quo tribunali contionatus Arminius, quot patibula captivis, quae scrobes, utque signis et
aquilis per superbiam inluserit.