Vrbem Romam a principio reges habuere; libertatem
et consulatum L. Brutus instituit. dictaturae ad tempus sumebantur; neque decemviralis potestas ultra biennium, neque
tribunorum militum consulare ius diu valuit. non Cinnae,
non Sullae longa dominatio; et Pompei Crassique potentia
cito in Caesarem, Lepidi atque Antonii arma in Augustum
cessere, qui cuncta discordiis civilibus fessa nomine principis
sub imperium accepit. sed veteris populi Romani prospera
vel adversa claris scriptoribus memorata sunt; temporibusque Augusti dicendis non defuere decora ingenia, donec
gliscente adulatione deterrerentur. Tiberii Gaique et
Claudii ac Neronis res florentibus ipsis ob metum falsae,
postquam occiderant recentibus odiis compositae sunt.
inde consilium mihi pauca de Augusto et extrema tradere,
mox Tiberii principatum et cetera, sine ira et studio, quorum
causas procul habeo.
Postquam Bruto et Cassio caesis nulla iam publica
arma, Pompeius apud Siciliam oppressus exutoque Lepido,
interfecto Antonio ne Iulianis quidem partibus nisi Caesar
dux reliquus, posito triumviri nomine consulem se ferens et
ad tuendam plebem tribunicio iure contentum, ubi militem
donis, populum annona, cunctos dulcedine otii pellexit, insurgere paulatim, munia senatus magistratuum legum in se
trahere, nullo adversante, cum ferocissimi per acies aut proscriptione cecidissent, ceteri nobilium, quanto quis servitio
promptior, opibus et honoribus extollerentur ac novis ex
rebus aucti tuta et praesentia quam vetera et periculosa
mallent. neque provinciae illum rerum statum abnuebant,
suspecto senatus populique imperio ob certamina potentium
et avaritiam magistratuum, invalido legum auxilio quae vi
ambitu postremo pecunia turbabantur.
Ceterum Augustus subsidia dominationi Claudium
Marcellum sororis filium admodum adulescentem pontificatu
et curuli aedilitate, M. Agrippam, ignobilem loco, bonum
militia et victoriae socium, geminatis consulatibus extulit, mox
defuncto Marcello generum sumpsit; Tiberium Neronem
et Claudium Drusum privignos imperatoriis nominibus auxit,
integra etiam tum domo sua. nam genitos Agrippa Gaium
ac Lucium in familiam Caesarum induxerat, necdum posita
puerili praetexta principes iuventutis appellari, destinari consules specie recusantis flagrantissime cupiverat. ut Agrippa
vita concessit, Lucium Caesarem euntem ad Hispaniensis
exercitus, Gaium remeantem Armenia et vulnere invalidum
mors fato propera vel novercae Liviae dolus abstulit, Drusoque pridem extincto Nero solus e privignis erat, illuc cuncta
vergere: filius, collega imperii, consors tribuniciae potestatis
adsumitur omnisque per exercitus ostentatur, non obscuris,
ut antea, matris artibus, sed palam hortatu. nam senem
Augustum devinxerat adeo, uti nepotem unicum, Agrippam
Postumum, in insulam Planasiam proiecerit, rudem sane
bonarum artium et robore corporis stolide ferocem, nullius
tamen flagitii conpertum. at hercule Germanicum Druso
ortum octo apud Rhenum legionibus inposuit adscirique per
adoptionem a Tiberio iussit, quamquam esset in domo
Tiberii filius iuvenis, sed quo pluribus munimentis insisteret.
bellum ea tempestate nullum nisi adversus Germanos supererat, abolendae magis infamiae ob amissum cum Quintilio
Varo exercitum quam cupidine proferendi imperii aut dignum
ob praemium. domi res tranquillae, eadem magistratuum
vocabula; iuniores post Actiacam victoriam, etiam senes
plerique inter bella civium nati: quotus quisque reliquus
qui rem publicam vidisset?
Igitur verso civitatis statu nihil usquam prisci et integri moris: omnes exuta aequalitate iussa principis aspectare,
nulla in praesens formidine, dum Augustus aetate validus
seque et domum et pacem sustentavit. postquam provecta
iam senectus aegro et corpore fatigabatur aderatque finis et
spes novae, pauci bona libertatis in cassum disserere, plures
bellum pavescere, alii cupere. pars multo maxima inminentis dominos variis rumoribus differebant: trucem Agrippam et ignominia accensum non aetate neque rerum
experientia tantae moli parem, Tiberium Neronem maturum
annis, spectatum bello, sed vetere atque insita Claudiae
familiae superbia, multaque indicia saevitiae, quamquam
premantur, erumpere. hunc et prima ab infantia eductum
in domo regnatrice; congestos iuveni consulatus, triumphos;
ne iis quidem annis quibus Rhodi specie secessus exul
egerit aliud quam iram et simulationem et secretas libidines meditatum. accedere matrem muliebri inpotentia:
serviendum feminae duobusque insuper adulescentibus qui
rem publicam interim premant quandoque distrahant.
Haec atque talia agitantibus gravescere valetudo Augusti, et quidam scelus uxoris suspectabant. quippe rumor
incesserat paucos ante mensis Augustum, electis consciis
et comite uno Fabio Maximo, Planasiam vectum ad visendum Agrippam; multas illic utrimque lacrimas et signa
caritatis spemque ex eo fore ut iuvenis penatibus avi redderetur: quod Maximum uxori Marciae aperuisse, illam
Liviae. gnarum id Caesari; neque multo post extincto
Maximo, dubium an quaesita morte, auditos in funere eius
Marciae gemitus semet incusantis quod causa exitii marito
fuisset. utcumque se ea res habuit, vixdum ingressus Illyricum Tiberius properis matris litteris accitur; neque satis
conpertum est spirantem adhuc Augustum apud urbem
Nolam an exanimem reppererit. acribus namque custodiis
domum et vias saepserat Livia, laetique interdum nuntii
vulgabantur, donec provisis quae tempus monebat simul
excessisse Augustum et rerum potiri Neronem fama eadem
tulit.
Primum facinus novi principatus fuit Postumi Agrippae caedes, quem ignarum inermumque quamvis firmatus
animo centurio aegre confecit. nihil de ea re Tiberius
apud senatum disseruit: patris iussa simulabat, quibus
praescripsisset tribuno custodiae adposito ne cunctaretur
Agrippam morte adficere quandoque ipse supremum diem
explevisset. multa sine dubio saevaque Augustus de moribus adulescentis questus, ut exilium eius senatus consulto
sanciretur perfecerat: ceterum in nullius umquam suorum
necem duravit, neque mortem nepoti pro securitate privigni inlatam credibile erat. propius vero Tiberium ac
Liviam, illum metu, hanc novercalibus odiis, suspecti et
invisi iuvenis caedem festinavisse. nuntianti centurioni,
ut mos militiae, factum esse quod imperasset, neque imperasse sese et rationem facti reddendam apud senatum
respondit. quod postquam Sallustius Crispus particeps
secretorum (is ad tribunum miserat codicillos) comperit,
metuens ne reus subderetur, iuxta periculoso ficta seu vera
promeret monuit Liviam ne arcana domus, ne consilia
amicorum, ministeria militum vulgarentur, neve Tiberius
vim principatus resolveret cuncta ad senatum vocando:
eam condicionem esse imperandi ut non aliter ratio constet
quam si uni reddatur.
At Romae ruere in servitium consules, patres, eques.
quanto quis inlustrior, tanto magis falsi ac festinantes, vultuque composito ne laeti excessu principis neu tristiores
primordio, lacrimas gaudium, questus adulationem miscebant. Sex. Pompeius et Sex. Appuleius consules primi in
verba Tiberii Caesaris iuravere, aputque eos Seius Strabo
et C. Turranius, ille praetoriarum cohortium praefectus, hic
annonae; mox senatus milesque et populus. nam Tiberius
cuncta per consules incipiebat tamquam vetere re publica
et ambiguus imperandi: ne edictum quidem, quo patres in
curiam vocabat, nisi tribuniciae potestatis praescriptione
posuit sub Augusto acceptae. verba edicti fuere pauca et
sensu permodesto: de honoribus parentis consulturum,
neque abscedere a corpore idque unum ex publicis muneribus usurpare. sed defuncto Augusto signum praetoriis
cohortibus ut imperator dederat; excubiae, arma, cetera
aulae; miles in forum, miles in curiam comitabatur. litteras
ad exercitus tamquam adepto principatu misit, nusquam
cunctabundus nisi cum in senatu loqueretur. causa praecipua ex formidine ne Germanicus, in cuius manu tot legiones, immensa sociorum auxilia, mirus apud populum favor,
habere imperium quam exspectare mallet. dabat et famae
ut vocatus electusque potius a re publica videretur quam
per uxorium ambitum et senili adoptione inrepsisse. postea
cognitum est ad introspiciendas etiam procerum voluntates
inductam dubitationem: nam verba vultus in crimen detorquens recondebat.
Nihil primo senatus die agi passus
est
nisi de supre-
mis Augusti, cuius testamentum inlatum per virgines Vestae
Tiberium et Liviam heredes habuit. Livia in familiam
Iuliam nomenque Augustum adsumebatur; in spem secundam nepotes pronepotesque, tertio gradu primores civitatis scripserat, plerosque invisos sibi sed iactantia gloriaque
ad posteros. legata non ultra civilem modum, nisi quod
populo et plebi quadringenties tricies quinquies, praetoriarum cohortium militibus singula nummum milia,
urbanis
quingenos,
legionariis aut cohortibus civium Romanorum
trecenos nummos viritim dedit. tum consultatum de honoribus; ex quis
qui
maxime insignes visi, ut porta triumphali
duceretur funus Gallus Asinius, ut legum latarum tituli,
victarum ab eo gentium vocabula anteferrentur L. Arruntius
censuere. addebat Messala Valerius renovandum per annos
sacramentum in nomen Tiberii; interrogatusque a Tiberio
num se mandante eam sententiam prompsisset, sponte
dixisse respondit, neque in iis quae ad rem publicam pertinerent consilio nisi suo usurum vel cum periculo offensionis: ea sola species adulandi supererat. conclamant
patres corpus ad rogum umeris senatorum ferendum. remisit Caesar adroganti moderatione, populumque edicto
monuit ne, ut quondam nimiis studiis funus divi Iulii turbassent, ita Augustum in foro potius quam in campo Martis,
sede destinata, cremari vellent. die funeris milites velut
praesidio stetere, multum inridentibus qui ipsi viderant
quique a parentibus acceperant diem illum crudi adhuc
servitii et libertatis inprospere repetitae, cum occisus dictator Caesar aliis pessimum aliis pulcherrimum facinus
videretur: nunc senem principem, longa potentia, provisis
etiam heredum in rem publicam opibus, auxilio scilicet
militari tuendum, ut sepultura eius quieta foret.
Multus hinc ipso de Augusto sermo, plerisque vana
mirantibus quod idem dies accepti quondam imperii princeps et vitae supremus, quod Nolae in domo et cubiculo in
quo pater eius Octavius vitam finivisset. numerus etiam
consulatuum celebrabatur, quo Valerium Corvum et C. Marium simul aequaverat; continuata per septem et triginta
annos tribunicia potestas, nomen inperatoris semel atque
vicies partum aliaque honorum multiplicata aut nova. at
apud prudentis vita eius varie extollebatur arguebaturve.
hi pietate erga parentem et necessitudine rei publicae, in
qua nullus tunc legibus locus, ad arma civilia actum quae
neque parari possent neque haberi per bonas artis. multa
Antonio, dum interfectores patris ulcisceretur, multa Lepido
concessisse. postquam hic socordia senuerit, ille per libidines pessum datus sit, non aliud discordantis patriae remedium fuisse quam
ut
ab uno regeretur. non regno tamen
neque dictatura sed principis nomine constitutam rem publicam; mari Oceano aut amnibus longinquis saeptum imperium; legiones, provincias, classis, cuncta inter se conexa;
ius apud civis, modestiam apud socios; urbem ipsam magnifico ornatu; pauca admodum vi tractata quo ceteris
quies esset.
Dicebatur contra: pietatem erga parentem et tempora rei publicae obtentui sumpta: ceterum cupidine dominandi concitos per largitionem veteranos, paratum ab
adulescente privato exercitum, corruptas consulis legiones,
simulatam Pompeianarum gratiam partium; mox ubi decreto
patrum fascis et ius praetoris invaserit, caesis Hirtio et
Pansa, sive hostis illos, seu Pansam venenum vulneri adfusum, sui milites Hirtium et machinator doli Caesar abstu-
lerat, utriusque copias occupavisse; extortum invito senatu
consulatum, armaque quae in Antonium acceperit contra
rem publicam versa; proscriptionem civium, divisiones
agrorum ne ipsis quidem qui fecere laudatas. sane Cassii
et Brutorum exitus paternis inimicitiis datos, quamquam
fas sit privata odia publicis utilitatibus remittere: sed Pompeium imagine pacis, sed Lepidum specie amicitiae deceptos;
post Antonium, Tarentino Brundisinoque foedere et nuptiis
sororis inlectum, subdolae adfinitatis poenas morte exsolvisse. pacem sine dubio post haec, verum cruentam:
Lollianas Varianasque cladis, interfectos Romae Varrones,
Egnatios, Iullos. nec domesticis abstinebatur: abducta
Neroni uxor et consulti per ludibrium pontifices an concepto necdum edito partu rite nuberet; que tedii et
Vedii Pollionis luxus; postremo Livia gravis in rem publicam mater, gravis domui Caesarum noverca. nihil deorum
honoribus relictum cum se templis et effigie numinum per
flamines et sacerdotes coli vellet. ne Tiberium quidem
caritate aut rei publicae cura successorem adscitum, sed
quoniam adrogantiam saevitiamque eius introspexerit, comparatione deterrima sibi gloriam quaesivisse. etenim Augustus paucis ante annis, cum Tiberio tribuniciam potestatem
a patribus rursum postularet, quamquam honora oratione,
quaedam de habitu cultuque et institutis eius iecerat quae
velut excusando exprobraret. ceterum sepultura more perfecta templum et caelestes religiones decernuntur.
Versae inde ad Tiberium preces. et ille varie disserebat de magnitudine imperii sua modestia. solam divi
Augusti mentem tantae molis capacem: se in partem curarum ab illo vocatum experiendo didicisse quam arduum,
quam subiectum fortunae regendi cuncta onus. proinde in
civitate tot inlustribus viris subnixa non ad unum omnia deferrent: plures facilius munia rei publicae sociatis laboribus
exsecuturos. plus in oratione tali dignitatis quam fidei erat;
Tiberioque etiam in rebus quas non occuleret, seu natura
sive adsuetudine, suspensa semper et obscura verba: tunc
vero nitenti ut sensus suos penitus abderet, in incertum et
ambiguum magis implicabantur. at patres, quibus unus
metus si intellegere viderentur, in questus lacrimas vota
effundi; ad deos, ad effigiem Augusti, ad genua ipsius
manus tendere, cum proferri libellum recitarique iussit.
opes publicae continebantur, quantum civium sociorumque
in armis, quot classes, regna, provinciae, tributa aut vectigalia, et necessitates ac largitiones. quae cuncta sua manu
perscripserat Augustus addideratque consilium coercendi
intra terminos imperii, incertum metu an per invidiam.
Inter quae senatu ad infimas obtestationes procumbente, dixit forte Tiberius se ut non toti rei publicae parem,
ita quaecumque pars sibi mandaretur eius tutelam suscepturum. tum Asinius Gallus 'interrogo' inquit, 'Caesar, quam
partem rei publicae mandari tibi velis.' perculsus inprovisa
interrogatione paulum reticuit: dein collecto animo respondit nequaquam decorum pudori suo legere aliquid aut evitare
ex eo cui in universum excusari mallet. rursum Gallus
(etenim vultu offensionem coniectaverat) non idcirco interrogatum ait, ut divideret quae separari nequirent sed ut sua
confessione argueretur unum esse rei publicae corpus atque
unius animo regendum. addidit laudem de Augusto Tiberiumque ipsum victoriarum suarum quaeque in toga per tot
annos egregie fecisset admonuit. nec ideo iram eius lenivit,
pridem invisus, tamquam ducta in matrimonium Vipsania
M. Agrippae filia, quae quondam Tiberii uxor fuerat, plus
quam civilia agitaret Pollionisque Asinii patris ferociam
retineret.
Post quae L. Arruntius haud multum discrepans a
Galli oratione perinde offendit, quamquam Tiberio nulla vetus in Arruntium ira: sed divitem, promptum, artibus egregiis et pari fama publice, suspectabat. quippe Augustus supremis sermonibus cum tractaret quinam adipisci principem
locum suffecturi abnuerent aut inpares vellent vel idem possent cuperentque, M'. Lepidum dixerat capacem sed aspernantem, Gallum Asinium avidum et minorem, L. Arruntium
non indignum et si casus daretur ausurum. de prioribus
consentitur, pro Arruntio quidam Cn. Pisonem tradidere;
omnesque praeter Lepidum variis mox criminibus struente
Tiberio circumventi sunt. etiam Q. Haterius et Mamercus
Scaurus suspicacem animum perstrinxere, Haterius cum dixisset 'quo usque patieris, Caesar, non adesse caput rei publicae?' Scaurus quia dixerat spem esse ex eo non inritas
fore senatus preces quod relationi consulum iure tribuniciae
potestatis non intercessisset. in Haterium statim invectus
est; Scaurum, cui inplacabilius irascebatur, silentio tramisit.
fessusque clamore omnium, expostulatione singulorum flexit
paulatim, non ut fateretur suscipi a se imperium, sed ut negare et rogari desineret. constat Haterium, cum deprecandi
causa Palatium introisset ambulantisque Tiberii genua advolveretur, prope a militibus interfectum quia Tiberius casu an
manibus eius inpeditus prociderat. neque tamen periculo
talis viri mitigatus est, donec Haterius Augustam oraret
eiusque curatissimis precibus protegeretur.
Multa patrum et in Augustam adulatio. alii parentem, alii matrem patriae appellandam, plerique ut nomini
Caesaris adscriberetur 'Iuliae filius' censebant. ille moderan-
dos feminarum honores dictitans eademque se temperantia
usurum in iis quae sibi tribuerentur, ceterum anxius invidia
et muliebre fastigium in deminutionem sui accipiens ne
lictorem quidem ei decerni passus est aramque adoptionis
et alia huiusce modi prohibuit. at Germanico Caesari proconsulare imperium petivit, missique legati qui deferrent,
simul maestitiam eius ob excessum Augusti solarentur. quo
minus idem pro Druso postularetur, ea causa quod designatus consul Drusus praesensque erat. candidatos praeturae
duodecim nominavit, numerum ab Augusto traditum; et
hortante senatu ut augeret, iure iurando obstrinxit se non
excessurum.
Tum primum e campo comitia ad patres translata
sunt: nam ad eam diem, etsi potissima arbitrio principis,
quaedam tamen studiis tribuum fiebant. neque populus
ademptum ius questus est nisi inani rumore, et senatus
largitionibus ac precibus sordidis exsolutus libens tenuit,
moderante Tiberio ne plures quam quattuor candidatos
commendaret sine repulsa et ambitu designandos. inter
quae tribuni plebei petivere ut proprio sumptu ederent
ludos qui de nomine Augusti fastis additi Augustales vocarentur. sed decreta pecunia ex aerario, utque per circum
triumphali veste uterentur: curru vehi haud permissum. mox
celebratio annua ad praetorem translata cui inter civis et
peregrinos iurisdictio evenisset.
Hic rerum urbanarum status erat, cum Pannonicas
legiones seditio incessit, nullis novis causis nisi quod mutatus princeps licentiam turbarum et ex civili bello spem praemiorum ostendebat. castris aestivis tres simul legiones
habebantur, praesidente Iunio Blaeso, qui fine Augusti et
initiis Tiberii auditis ob iustitium aut gaudium intermiserat
solita munia. eo principio lascivire miles, discordare, pessimi cuiusque sermonibus praebere auris, denique luxum et
otium cupere, disciplinam et laborem aspernari. erat in
castris Percennius quidam, dux olim theatralium operarum,
dein gregarius miles, procax lingua et miscere coetus histrionali studio doctus. is imperitos animos et quaenam
post Augustum militiae condicio ambigentis inpellere paulatim nocturnis conloquiis aut flexo in vesperam die et dilapsis
melioribus deterrimum quemque congregare.
Postremo promptis iam et aliis seditionis ministris
velut contionabundus interrogabat cur paucis centurionibus paucioribus tribunis in modum servorum oboedirent.
quando ausuros exposcere remedia, nisi novum et nutantem
adhuc principem precibus vel armis adirent? satis per tot
annos ignavia peccatum, quod tricena aut quadragena stipendia senes et plerique truncato ex vulneribus corpore
tolerent. ne dimissis quidem finem esse militiae, sed apud
vexillum tendentis alio vocabulo eosdem labores perferre.
ac si quis tot casus vita superaverit, trahi adhuc diversas
in terras ubi per nomen agrorum uligines paludum vel
inculta montium accipiant. enimvero militiam ipsam gravem, infructuosam: denis in diem assibus animam et corpus
aestimari: hinc vestem arma tentoria, hinc saevitiam centurionum et vacationes munerum redimi. at hercule verbera
et vulnera, duram hiemem, exercitas aestates, bellum atrox
aut sterilem pacem sempiterna. nec aliud levamentum quam
si certis sub legibus militia iniretur, ut singulos denarios mererent, sextus decumus stipendii annus finem adferret, ne ultra
sub vexillis tenerentur, sed isdem in castris praemium
pecunia solveretur. an praetorias cohortis, quae binos
denarios acceperint, quae post sedecim annos penatibus suis
reddantur, plus periculorum suscipere? non obtrectari a se
urbanas excubias: sibi tamen apud horridas gentis e contuberniis hostem aspici.
Adstrepebat vulgus, diversis incitamentis, hi verberum
notas, illi canitiem, plurimi detrita tegmina et nudum corpus
exprobrantes. postremo eo furoris venere ut tres legiones
miscere in unam agitaverint. depulsi aemulatione, quia
suae quisque legioni eum honorem quaerebant, alio vertunt
atque una tres aquilas et signa cohortium locant; simul congerunt caespites, exstruunt tribunal, quo magis conspicua
sedes foret. properantibus Blaesus advenit, increpabatque
ac retinebat singulos, clamitans 'mea potius caede imbuite
manus: leviore flagitio legatum interficietis quam ab imperatore desciscitis. aut incolumis fidem legionum retinebo aut
iugulatus paenitentiam adcelerabo.'
Aggerabatur nihilo minus caespes iamque pectori
usque adcreverat, cum tandem pervicacia victi inceptum
omisere. Blaesus multa dicendi arte non per seditionem et
turbas desideria militum ad Caesarem ferenda ait, neque
veteres ab imperatoribus priscis neque ipsos a divo Augusto
tam nova petivisse; et parum in tempore incipientis principis curas onerari. si tamen tenderent in pace temptare
quae ne civilium quidem bellorum victores expostulaverint,
cur contra morem obsequii, contra fas disciplinae vim meditentur? decernerent legatos seque coram mandata darent.
adclamavere ut filius Blaesi tribunus legatione ea fungeretur
peteretque militibus missionem ab sedecim annis: cetera
mandaturos ubi prima provenissent. profecto iuvene modicum otium: sed superbire miles quod filius legati orator
publicae causae satis ostenderet necessitate expressa quae
per modestiam non obtinuissent.
Interea manipuli ante coeptam seditionem
Nauportum missi ob itinera et pontes et alios usus, postquam
turbatum in castris accepere, vexilla convellunt direptisque
proximis vicis ipsoque Nauporto, quod municipii instar erat,
retinentis centuriones inrisu et contumeliis, postremo verberibus insectantur, praecipua in Aufidienum Rufum praefectum castrorum ira, quem dereptum vehiculo sarcinis
gravant aguntque primo in agmine per ludibrium rogitantes
an tam immensa onera, tam longa itinera libenter ferret.
quippe Rufus diu manipularis, dein centurio, mox castris
praefectus, antiquam duramque militiam revocabat, vetus
operis ac laboris et eo inmitior quia toleraverat.
Horum adventu redintegratur seditio et vagi circumiecta populabantur. Blaesus paucos, maxime praeda onustos,
ad terrorem ceterorum adfici verberibus, claudi carcere
iubet; nam etiam tum legato a centurionibus et optimo
quoque manipularium parebatur. illi obniti trahentibus,
prensare circumstantium genua, ciere modo nomina singulorum, modo centuriam quisque cuius manipularis erat,
cohortem, legionem, eadem omnibus inminere clamitantes.
simul probra in legatum cumulant, caelum ac deos obtestantur, nihil reliqui faciunt quo minus invidiam misericordiam metum et iras permoverent. adcurritur ab universis,
et carcere effracto solvunt vincula desertoresque ac rerum
capitalium damnatos sibi iam miscent.
Flagrantior inde vis, plures seditioni duces. et Vibulenus quidam gregarius miles, ante tribunal Blaesi adlevatus
circumstantium umeris, apud turbatos et quid pararet
intentos 'vos quidem' inquit 'his innocentibus et miserrimis lucem et spiritum reddidistis: sed quis fratri meo
vitam, quis fratrem mihi reddit? quem missum ad vos a
Germanico exercitu de communibus commodis nocte proxima iugulavit per gladiatores suos, quos in exitium militum
habet atque armat. responde, Blaese, ubi cadaver abieceris:
ne hostes quidem sepultura invident. cum osculis, cum
lacrimis dolorem meum implevero, me quoque trucidari
iube, dum interfectos nullum ob scelus sed quia utilitati
legionum consulebamus hi sepeliant.'
Incendebat haec fletu et pectus atque os manibus
verberans. mox disiectis quorum per umeros sustinebatur,
praeceps et singulorum pedibus advolutus tantum consternationis invidiaeque concivit, ut pars militum gladiatores,
qui e servitio Blaesi erant, pars ceteram eiusdem familiam
vincirent, alii ad quaerendum corpus effunderentur. ac ni
propere neque corpus ullum reperiri, et servos adhibitis
cruciatibus abnuere caedem, neque illi fuisse umquam
fratrem pernotuisset, haud multum ab exitio legati aberant.
tribunos tamen ac praefectum castrorum extrusere, sarcinae
fugientium direptae, et centurio Lucilius interficitur cui
militaribus facetiis vocabulum 'cedo alteram' indiderant,
quia fracta vite in tergo militis alteram clara voce ac rursus
aliam poscebat. ceteros latebrae texere, uno retento Clemente Iulio qui perferendis militum mandatis habebatur
idoneus ob promptum ingenium. quin ipsae inter se
legiones octava et quinta decuma ferrum parabant, dum
centurionem cognomento Sirpicum illa morti deposcit,
quintadecumani tuentur, ni miles nonanus preces et adversum aspernantis minas interiecisset.
Haec audita quamquam abstrusum et tristissima
quaeque maxime occultantem Tiberium perpulere, ut Drusum filium cum primoribus civitatis duabusque praetoriis
cohortibus mitteret, nullis satis certis mandatis, ex re consulturum. et cohortes delecto milite supra solitum firmatae.
additur magna pars praetoriani equitis et robora Germano-
rum, qui tum custodes imperatori aderant; simul praetorii
praefectus Aelius Seianus, collega Straboni patri suo datus,
magna apud Tiberium auctoritate, rector iuveni et ceteris
periculorum praemiorumque ostentator. Druso propinquanti quasi per officium obviae fuere legiones, non laetae,
ut adsolet, neque insignibus fulgentes, sed inluvie deformi
et vultu, quamquam maestitiam imitarentur contumaciae
propiores.
Postquam vallum introiit, portas stationibus firmant,
globos armatorum certis castrorum locis opperiri iubent:
ceteri tribunal ingenti agmine circumveniunt. stabat Drusus silentium manu poscens. illi quoties oculos ad multitudinem rettulerant, vocibus truculentis strepere, rursum
viso Caesare trepidare; murmur incertum, atrox clamor et
repente quies; diversis animorum motibus pavebant terrebantque. tandem interrupto tumultu litteras patris recitat,
in quis perscriptum erat, praecipuam ipsi fortissimarum
legionum curam, quibuscum plurima bella toleravisset; ubi
primum a luctu requiesset animus, acturum apud patres de
postulatis eorum; misisse interim filium ut sine cunctatione
concederet quae statim tribui possent; cetera senatui servanda quem neque gratiae neque severitatis expertem haberi par esset.
Responsum est a contione mandata Clementi centurioni quae perferret. is orditur de missione a sedecim
annis, de praemiis finitae militiae, ut denarius diurnum stipendium foret, ne veterani sub vexillo haberentur. ad ea
Drusus cum arbitrium senatus et patris obtenderet, clamore
turbatur. cur venisset neque augendis militum stipendiis
neque adlevandis laboribus, denique nulla bene faciendi
licentia? at hercule verbera et necem cunctis permitti.
Tiberium olim nomine Augusti desideria legionum frustrari
solitum: easdem artis Drusum rettulisse. numquamne ad
se nisi filios familiarum venturos? novum id plane quod
imperator sola militis commoda ad senatum reiciat. eundem
ergo senatum consulendum quotiens supplicia aut proelia
indicantur: an praemia sub dominis, poenas sine arbitro
esse?
Postremo deserunt tribunal, ut quis praetorianorum
militum amicorumve Caesaris occurreret, manus intentantes,
causam discordiae et initium armorum, maxime infensi Cn.
Lentulo, quod is ante alios aetate et gloria belli firmare
Drusum credebatur et illa militiae flagitia primus aspernari.
nec multo post digredientem cum Caesare ac provisu periculi hiberna castra repetentem circumsistunt, rogitantes quo
pergeret, ad imperatorem an ad patres, ut illic quoque
commodis legionum adversaretur; simul ingruunt, saxa
iaciunt. iamque lapidis ictu cruentus et exitii certus adcursu multitudinis quae cum Druso advenerat protectus est.
Noctem minacem et in scelus erupturam fors lenivit:
nam luna claro repente caelo visa languescere. id miles
rationis ignarus omen praesentium accepit, suis laboribus
defectionem sideris adsimulans, prospereque cessura qua
pergerent si fulgor et claritudo deae redderetur. igitur
aeris sono, tubarum cornuumque concentu strepere; prout
splendidior obscuriorve laetari aut maerere; et postquam
ortae nubes offecere visui creditumque conditam tenebris,
ut sunt mobiles ad superstitionem perculsae semel mentes,
sibi aeternum laborem portendi, sua facinora aversari deos
lamentantur. utendum inclinatione ea Caesar et quae
casus obtulerat in sapientiam vertenda ratus circumiri ten-
toria iubet; accitur centurio Clemens et si alii bonis artibus
grati in vulgus. hi vigiliis, stationibus, custodiis portarum
se inserunt, spem offerunt, metum intendunt. 'quo usque
filium imperatoris obsidebimus? quis certaminum finis?
Percennione et Vibuleno sacramentum dicturi sumus? Percennius et Vibulenus stipendia militibus, agros emeritis
largientur? denique pro Neronibus et Drusis imperium
populi Romani capessent? quin potius, ut novissimi in
culpam, ita primi ad paenitentiam sumus? tarda sunt quae
in commune expostulantur: privatam gratiam statim mereare, statim recipias.' commotis per haec mentibus et
inter se suspectis, tironem a veterano, legionem a legione
dissociant. tum redire paulatim amor obsequii: omittunt
portas, signa unum in locum principio seditionis congregata
suas in sedes referunt.
Drusus orto die et vocata contione, quamquam rudis
dicendi, nobilitate ingenita incusat priora, probat praesentia;
negat se terrore et minis vinci: flexos ad modestiam si
videat, si supplices audiat, scripturum patri ut placatus
legionum preces exciperet. orantibus rursum idem Blaesus
et L. Aponius, eques Romanus e cohorte Drusi, Iustusque
Catonius, primi ordinis centurio, ad Tiberium mittuntur.
certatum inde sententiis, cum alii opperiendos legatos atque
interim comitate permulcendum militem censerent, alii fortioribus remediis agendum: nihil in vulgo modicum; terrere ni paveant, ubi pertimuerint inpune contemni: dum
superstitio urgeat, adiciendos ex duce metus sublatis seditionis auctoribus. promptum ad asperiora ingenium Druso
erat: vocatos Vibulenum et Percennium interfici iubet.
tradunt plerique intra tabernaculum ducis obrutos, alii corpora extra vallum abiecta ostentui.
Tum ut quisque praecipuus turbator conquisiti, et
pars, extra castra palantes, a centurionibus aut praetoriarum
cohortium militibus caesi: quosdam ipsi manipuli documentum fidei tradidere. auxerat militum curas praematura
hiems imbribus continuis adeoque saevis, ut non egredi
tentoria, congregari inter se, vix tutari signa possent, quae
turbine atque unda raptabantur. durabat et formido caelestis irae, nec frustra adversus impios hebescere sidera,
ruere tempestates: non aliud malorum levamentum, quam
si linquerent castra infausta temerataque et soluti piaculo
suis quisque hibernis redderentur. primum octava, dein
quinta decuma legio rediere: nonanus opperiendas Tiberii
epistulas clamitaverat, mox desolatus aliorum discessione
imminentem necessitatem sponte praevenit. et Drusus non
exspectato legatorum regressu, quia praesentia satis consederant, in urbem rediit.
Isdem ferme diebus isdem causis Germanicae legiones turbatae, quanto plures tanto violentius, et magna spe
fore ut Germanicus Caesar imperium alterius pati nequiret
daretque se legionibus vi sua cuncta tracturis. duo apud
ripam Rheni exercitus erant: cui nomen superiori sub
C. Silio legato, inferiorem A. Caecina curabat. regimen
summae rei penes Germanicum agendo Galliarum censui
tum intentum. sed quibus Silius moderabatur, mente ambigua fortunam seditionis alienae speculabantur: inferioris
exercitus miles in rabiem prolapsus est, orto ab unetvicesimanis quintanisque initio, et tractis prima quoque ac vicesima legionibus: nam isdem aestivis in finibus Vbiorum
habebantur per otium aut levia munia. igitur audito fine
Augusti vernacula multitudo, nuper acto in urbe dilectu,
lasciviae sueta, laborum intolerans, implere ceterorum rudes
animos: venisse tempus quo veterani maturam missionem,
iuvenes largiora stipendia, cuncti modum miseriarum exposcerent saevitiamque centurionum ulciscerentur. non
unus haec, ut Pannonicas inter legiones Percennius, nec
apud trepidas militum auris, alios validiores exercitus
respicientium, sed multa seditionis ora vocesque: sua in
manu sitam rem Romanam, suis victoriis augeri rem publicam, in suum cognomentum adscisci imperatores.
Nec legatus obviam ibat: quippe plurium vaecordia
constantiam exemerat. repente lymphati destrictis gladiis
in centuriones invadunt: ea vetustissima militaribus odiis
materies et saeviendi principium. prostratos verberibus
mulcant, sexageni singulos, ut numerum centurionum adaequarent: tum convulsos laniatosque et partim exanimos
ante vallum aut in amnem Rhenum proiciunt. Septimius
cum perfugisset ad tribunal pedibusque Caecinae advolveretur, eo usque flagitatus est donec ad exitium dederetur.
Cassius Chaerea, mox caede Gai Caesaris memoriam apud
posteros adeptus, tum adulescens et animi ferox, inter obstantis et armatos ferro viam patefecit. non tribunus ultra,
non castrorum praefectus ius obtinuit: vigilias, stationes,
et si qua alia praesens usus indixerat, ipsi partiebantur.
id militaris animos altius coniectantibus praecipuum indicium magni atque inplacabilis motus, quod neque disiecti
nec paucorum instinctu, set pariter ardescerent, pariter
silerent, tanta aequalitate et constantia ut regi crederes.
Interea Germanico per Gallias, ut diximus, census
accipienti excessisse Augustum adfertur. neptem eius
Agrippinam in matrimonio pluresque ex ea liberos habebat,
ipse Druso fratre Tiberii genitus, Augustae nepos, set
anxius occultis in se patrui aviaeque odiis quorum causae
acriores quia iniquae. quippe Drusi magna apud populum Romanum memoria, credebaturque, si rerum potitus
foret, libertatem redditurus; unde in Germanicum favor
et spes eadem. nam iuveni civile ingenium, mira comitas et
diversa ab Tiberii sermone vultu, adrogantibus et obscuris.
accedebant muliebres offensiones novercalibus Liviae in
Agrippinam stimulis, atque ipsa Agrippina paulo commotior, nisi quod castitate et mariti amore quamvis indomitum animum in bonum vertebat.
Sed Germanicus quanto summae spei propior, tanto
impensius pro Tiberio niti. Sequanos proximos et Belgarum civitates in verba eius adigit. dehinc audito legionum
tumultu raptim profectus obvias extra castra habuit, deiectis in terram oculis velut paenitentia. postquam vallum
iniit dissoni questus audiri coepere. et quidam prensa
manu eius per speciem exosculandi inseruerunt digitos ut
vacua dentibus ora contingeret; alii curvata senio membra
ostendebant. adsistentem contionem, quia permixta videbatur, discedere in manipulos iubet: sic melius audituros
responsum; vexilla praeferri ut id saltem discerneret cohortis: tarde obtemperavere. tunc a veneratione Augusti
orsus flexit ad victorias triumphosque Tiberii, praecipuis
laudibus celebrans quae apud Germanias illis cum legionibus pulcherrima fecisset. Italiae inde consensum, Galliarum
fidem extollit; nil usquam turbidum aut discors. silentio
haec vel murmure modico audita sunt.
Vt seditionem attigit, ubi modestia militaris, ubi
veteris disciplinae decus, quonam tribunos, quo centuriones
exegissent, rogitans, nudant universi corpora, cicatrices ex
vulneribus, verberum notas exprobrant; mox indiscretis
vocibus pretia vacationum, angustias stipendii, duritiam
operum ac propriis nominibus incusant vallum, fossas,
pabuli materiae lignorum adgestus, et si qua alia ex necessitate aut adversus otium castrorum quaeruntur. atrocissimus veteranorum clamor oriebatur, qui tricena aut supra
stipendia numerantes, mederetur fessis, neu mortem in
isdem laboribus, sed finem tam exercitae militiae neque
inopem requiem orabant. fuere etiam qui legatam a divo
Augusto pecuniam reposcerent, faustis in Germanicum
ominibus; et si vellet imperium promptos ostentavere.
tum vero, quasi scelere contaminaretur, praeceps tribunali
desiluit. opposuerunt abeunti arma, minitantes, ni regrederetur; at ille moriturum potius quam fidem exueret
clamitans, ferrum a latere diripuit elatumque deferebat in
pectus, ni proximi prensam dextram vi attinuissent. extrema et conglobata inter se pars contionis ac, vix credibile
dictu, quidam singuli propius incedentes feriret hortabantur;
et miles nomine Calusidius strictum obtulit gladium, addito
acutiorem esse. saevum id malique moris etiam furentibus
visum, ac spatium fuit quo Caesar ab amicis in tabernaculum raperetur.
Consultatum ibi de remedio; etenim nuntiabatur
parari legatos qui superiorem exercitum ad causam eandem
traherent; destinatum excidio Vbiorum oppidum, imbutasque praeda manus in direptionem Galliarum erupturas.
augebat metum gnarus Romanae seditionis et, si omitteretur ripa, invasurus hostis: at si auxilia et socii adversum abscedentis legiones armarentur, civile bellum suscipi.
periculosa severitas, flagitiosa largitio: seu nihil militi sive
omnia concedentur in ancipiti res publica. igitur volutatis
inter se rationibus placitum ut epistulae nomine principis
scriberentur: missionem dari vicena stipendia meritis, exauctorari qui sena dena fecissent ac retineri sub vexillo
ceterorum inmunes nisi propulsandi hostis, legata quae
petiverant exsolvi duplicarique.
Sensit miles in tempus conficta statimque flagitavit.
missio per tribunos maturatur, largitio differebatur in hiberna
cuiusque. non abscessere quintani unetvicesimanique donec isdem in aestivis contracta ex viatico amicorum ipsiusque Caesaris pecunia persolveretur. primam ac vicesimam
legiones Caecina legatus in civitatem Vbiorum reduxit
turpi agmine cum fisci de imperatore rapti inter signa
interque aquilas veherentur. Germanicus superiorem ad
exercitum profectus secundam et tertiam decumam et sextam decumam legiones nihil cunctatas sacramento adigit.
quartadecumani paulum dubitaverant: pecunia et missio
quamvis non flagitantibus oblata est.
At in Chaucis coeptavere seditionem praesidium
agitantes vexillarii discordium legionum et praesenti duorum militum supplicio paulum repressi sunt. iusserat id
M'. Ennius castrorum praefectus, bono magis exemplo
quam concesso iure. deinde intumescente motu profugus
repertusque, postquam intutae latebrae, praesidium ab audacia mutuatur: non praefectum ab iis, sed Germanicum
ducem, sed Tiberium imperatorem violari. simul exterritis qui obstiterant, raptum vexillum ad ripam vertit, et si
quis agmine decessisset, pro desertore fore clamitans, reduxit
in hiberna turbidos et nihil ausos.
Interea legati ab senatu regressum iam apud aram
Vbiorum Germanicum adeunt. duae ibi legiones, prima
atque vicesima, veteranique nuper missi sub vexillo hiemabant. pavidos et conscientia vaecordes intrat metus venisse patrum iussu qui inrita facerent quae per seditionem
expresserant. utque mos vulgo quamvis falsis reum subdere, Munatium Plancum consulatu functum, principem
legationis, auctorem senatus consulti incusant; et nocte
concubia vexillum in domo Germanici situm flagitare occipiunt, concursuque ad ianuam facto moliuntur foris, extra-
ctum cubili Caesarem tradere vexillum intento mortis metu
subigunt. mox vagi per vias obvios habuere legatos, audita
consternatione ad Germanicum tendentis. ingerunt contumelias, caedem parant, Planco maxime, quem dignitas
fuga impediverat; neque aliud periclitanti subsidium quam
castra primae legionis. illic signa et aquilam amplexus
religione sese tutabatur, ac ni aquilifer Calpurnius vim
extremam arcuisset, rarum etiam inter hostis, legatus populi
Romani Romanis in castris sanguine suo altaria deum
commaculavisset. luce demum, postquam dux et miles et
facta noscebantur, ingressus castra Germanicus perduci ad
se Plancum imperat recepitque in tribunal. tum fatalem
increpans rabiem, neque militum sed deum ira resurgere,
cur venerint legati aperit; ius legationis atque ipsius
Planci gravem et immeritum casum, simul quantum dedecoris adierit legio, facunde miseratur, attonitaque magis
quam quieta contione legatos praesidio auxiliarium equitum
dimittit.
Eo in metu arguere Germanicum omnes quod non
ad superiorem exercitum pergeret, ubi obsequia et contra
rebellis auxilium: satis superque missione et pecunia et
mollibus consultis peccatum. vel si vilis ipsi salus, cur
filium parvulum, cur gravidam coniugem inter furentis et
omnis humani iuris violatores haberet? illos saltem avo et
rei publicae redderet. diu cunctatus aspernantem uxorem,
cum se divo Augusto ortam neque degenerem ad pericula
testaretur, postremo uterum eius et communem filium
multo cum fletu complexus, ut abiret perpulit. incedebat
muliebre et miserabile agmen, profuga ducis uxor, parvulum sinu filium gerens, lamentantes circum amicorum
coniuges quae simul trahebantur nec minus tristes qui
manebant.
Non florentis Caesaris neque suis in castris, sed velut
in urbe victa facies gemitusque ac planctus etiam militum
auris oraque advertere: progrediuntur contuberniis. quis
ille flebilis sonus? quod tam triste? feminas inlustris, non
centurionem ad tutelam, non militem, nihil imperatoriae
uxoris aut comitatus soliti: pergere ad Treviros
et
externae fidei. pudor inde et miseratio et patris Agrippae,
Augusti avi memoria, socer Drusus, ipsa insigni fecunditate,
praeclara pudicitia; iam infans in castris genitus, in contubernio legionum eductus, quem militari vocabulo Caligulam
appellabant, quia plerumque ad concilianda vulgi studia eo
tegmine pedum induebatur. sed nihil aeque flexit quam
invidia in Treviros: orant obsistunt, rediret maneret, pars
Agrippinae occursantes, plurimi ad Germanicum regressi.
isque ut erat recens dolore et ira apud circumfusos ita
coepit.
'Non mihi uxor aut filius patre et re publica cariores
sunt, sed illum quidem sua maiestas, imperium Romanum
ceteri exercitus defendent. coniugem et liberos meos, quos
pro gloria vestra libens ad exitium offerrem, nunc procul a
furentibus summoveo, ut quidquid istud sceleris imminet,
meo tantum sanguine pietur, neve occisus Augusti pronepos, interfecta Tiberii nurus nocentiores vos faciant. quid
enim per hos dies inausum intemeratumve vobis? quod
nomen huic coetui dabo? militesne appellem, qui filium
imperatoris vestri vallo et armis circumsedistis? an civis,
quibus tam proiecta senatus auctoritas? hostium quoque
ius et sacra legationis et fas gentium rupistis. divus Iulius
seditionem exercitus verbo uno compescuit, Quirites vocando qui sacramentum eius detrectabant: divus Augustus
vultu et aspectu Actiacas legiones exterruit: nos ut nondum
eosdem, ita ex illis ortos si Hispaniae Syriaeve miles aspernaretur, tamen mirum et indignum erat. primane et
vicesima legiones, illa signis a Tiberio acceptis, tu tot
proeliorum socia, tot praemiis aucta, egregiam duci vestro
gratiam refertis? hunc ego nuntium patri laeta omnia aliis
e provinciis audienti feram? ipsius tirones, ipsius veteranos
non missione, non pecunia satiatos: hic tantum interfici
centuriones, eici tribunos, includi legatos, infecta sanguine
castra, flumina, meque precariam animam inter infensos
trahere.
'Cur enim primo contionis die ferrum illud, quod
pectori meo infigere parabam, detraxistis, o inprovidi
amici? melius et amantius ille qui gladium offerebat. cecidissem certe nondum tot flagitiorum exercitu meo conscius;
legissetis ducem, qui meam quidem mortem inpunitam
sineret, Vari tamen et trium legionum ulcisceretur. neque
enim di sinant ut Belgarum quamquam offerentium decus
istud et claritudo sit subvenisse Romano nomini, compressisse Germaniae populos. tua, dive Auguste, caelo recepta
mens, tua, pater Druse, imago, tui memoria isdem istis cum
militibus, quos iam pudor et gloria intrat, eluant hanc
maculam irasque civilis in exitium hostibus vertant. vos
quoque, quorum alia nunc ora, alia pectora contueor, si
legatos senatui, obsequium imperatori, si mihi coniugem et
filium redditis, discedite a contactu ac dividite turbidos: id
stabile ad paenitentiam, id fidei vinculum erit.'
Supplices ad haec et vera exprobrari fatentes orabant
puniret noxios, ignosceret lapsis et duceret in hostem:
revocaretur coniunx, rediret legionum alumnus neve obses
Gallis traderetur. reditum Agrippinae excusavit ob inminentem partum et hiemem: venturum filium: cetera ipsi
exsequerentur. discurrunt mutati et seditiosissimum quemque vinctos trahunt ad legatum legionis primae C. Caetronium, qui iudicium et poenas de singulis in hunc modum
exercuit. stabant pro contione legiones destrictis gladiis:
reus in suggestu per tribunum ostendebatur: si nocentem
adclamaverant, praeceps datus trucidabatur. et gaudebat
caedibus miles tamquam semet absolveret; nec Caesar
arcebat, quando nullo ipsius iussu penes eosdem saevitia
facti et invidia erat. secuti exemplum veterani haud multo
post in Raetiam mittuntur, specie defendendae provinciae
ob imminentis Suebos ceterum ut avellerentur castris trucibus adhuc non minus asperitate remedii quam sceleris
memoria. centurionatum inde egit. citatus ab imperatore
nomen, ordinem, patriam, numerum stipendiorum, quae
strenue in proeliis fecisset, et cui erant, dona militaria
edebat. si tribuni, si legio industriam innocentiamque adprobaverant, retinebat ordinem: ubi avaritiam aut crudelitatem consensu obiectavissent, solvebatur militia.
Sic compositis praesentibus haud minor moles supererat ob ferociam quintae et unetvicesimae legionum,
sexagesimum apud lapidem (loco Vetera nomen est)
hibernantium. nam primi seditionem coeptaverant: atrocissimum quodque facinus horum manibus patratum; nec
poena commilitonum exterriti nec paenitentia conversi iras
retinebant. igitur Caesar arma classem socios demittere
Rheno parat, si imperium detrectetur, bello certaturus.
At Romae nondum cognito qui fuisset exitus in
Illyrico, et legionum Germanicarum motu audito, trepida
civitas incusare Tiberium quod, dum patres et plebem,
invalida et inermia, cunctatione ficta ludificetur, dissideat
interim miles neque duorum adulescentium nondum adulta
auctoritate comprimi queat. ire ipsum et opponere maiestatem imperatoriam debuisse cessuris ubi principem longa
experientia eundemque severitatis et munificentiae summum vidissent. an Augustum fessa aetate totiens in Ger-
manias commeare potuisse: Tiberium vigentem annis sedere
in senatu, verba patrum cavillantem? satis prospectum urbanae servituti: militaribus animis adhibenda fomenta ut
ferre pacem velint.
Immotum adversus eos sermones fixumque Tiberio
fuit non omittere caput rerum neque se remque publicam
in casum dare. multa quippe et diversa angebant: validior
per Germaniam exercitus, propior apud Pannoniam; ille
Galliarum opibus subnixus, hic Italiae inminens: quos
igitur anteferret? ac ne postpositi contumelia incenderentur.
at per filios pariter adiri maiestate salva, cui maior e longinquo reverentia. simul adulescentibus excusatum quaedam
ad patrem reicere, resistentisque Germanico aut Druso
posse a se mitigari vel infringi: quod aliud subsidium si
imperatorem sprevissent? ceterum ut iam iamque iturus
legit comites, conquisivit impedimenta, adornavit navis:
mox hiemem aut negotia varie causatus primo prudentis,
dein vulgum, diutissime provincias fefellit.
At Germanicus, quamquam contracto exercitu et
parata in defectores ultione, dandum adhuc spatium ratus,
si recenti exemplo sibi ipsi consulerent, praemittit litteras ad
Caecinam, venire se valida manu ac, ni supplicium in malos
praesumant, usurum promisca caede. eas Caecina aquiliferis signiferisque et quod maxime castrorum sincerum erat
occulte recitat, utque cunctos infamiae, se ipsos morti eximant hortatur: nam in pace causas et merita spectari, ubi
bellum ingruat innocentis ac noxios iuxta cadere. illi temptatis quos idoneos rebantur, postquam maiorem legionum
partem in officio vident, de sententia legati statuunt tempus,
quo foedissimum quemque et seditioni promptum ferro
invadant. tunc signo inter se dato inrumpunt contubernia,
trucidant ignaros, nullo nisi consciis noscente quod caedis
initium, quis finis.
Diversa omnium, quae umquam accidere, civilium
armorum facies. non proelio, non adversis e castris, sed
isdem e cubilibus, quos simul vescentis dies, simul quietos
nox habuerat, discedunt in partis, ingerunt tela. clamor
vulnera sanguis palam, causa in occulto; cetera fors regit.
et quidam bonorum caesi, postquam intellecto in quos saeviretur pessimi quoque arma rapuerant. neque legatus aut
tribunus moderator adfuit: permissa vulgo licentia atque
ultio et satietas. mox ingressus castra Germanicus, non
medicinam illud plurimis cum lacrimis sed cladem appellans,
cremari corpora iubet.
Truces etiam tum animos cupido involat eundi in hostem,
piaculum furoris; nec aliter posse placari commilitonum manis quam si pectoribus impiis honesta vulnera accepissent.
sequitur ardorem militum Caesar iunctoque ponte tramittit
duodecim milia e legionibus, sex et viginti socias cohortis, octo equitum alas, quarum ea seditione intemerata modestia fuit.
Laeti neque procul Germani agitabant, dum iustitio
ob amissum Augustum, post discordiis attinemur. at Romanus agmine propero silvam Caesiam limitemque a Tiberio
coeptum scindit, castra in limite locat, frontem ac tergum
vallo, latera concaedibus munitus. inde saltus obscuros
permeat consultatque ex duobus itineribus breve et solitum
sequatur an inpeditius et intemptatum eoque hostibus incautum. delecta longiore via cetera adcelerantur: etenim
attulerant exploratores festam eam Germanis noctem ac sollemnibus epulis ludicram. Caecina cum expeditis cohortibus praeire et obstantia silvarum amoliri iubetur: legiones
modico intervallo sequuntur. iuvit nox sideribus inlustris,
ventumque ad vicos Marsorum et circumdatae stationes
stratis etiam tum per cubilia propterque mensas, nullo metu,
non antepositis vigiliis: adeo cuncta incuria disiecta erant
neque belli timor, ac ne pax quidem nisi languida et soluta
inter temulentos.
Caesar avidas legiones quo latior populatio foret
quattuor in cuneos dispertit; quinquaginta milium spatium
ferro flammisque pervastat. non sexus, non aetas miserationem attulit: profana simul et sacra et celeberrimum illis gentibus templum quod Tanfanae vocabant solo aequantur.
sine vulnere milites, qui semisomnos, inermos aut palantis
ceciderant. excivit ea caedes Bructeros, Tubantes, Vsipetes,
saltusque, per quos exercitui regressus, insedere. quod
gnarum duci incessitque itineri et proelio. pars equitum et
auxiliariae cohortes ducebant, mox prima legio, et mediis
impedimentis sinistrum latus unetvicesimani, dextrum quintani clausere, vicesima legio terga firmavit, post ceteri sociorum. sed hostes, donec agmen per saltus porrigeretur,
immoti, dein latera et frontem modice adsultantes, tota vi
novissimos incurrere. turbabanturque densis Germanorum
catervis leves cohortes, cum Caesar advectus ad vicesimanos
voce magna hoc illud tempus obliterandae seditionis clamitabat: pergerent, properarent culpam in decus vertere.
exarsere animis unoque impetu perruptum hostem redigunt
in aperta caeduntque: simul primi agminis copiae evasere
silvas castraque communivere. quietum inde iter, fidensque
recentibus ac priorum oblitus miles in hibernis locatur.
Nuntiata ea Tiberium laetitia curaque adfecere: gaudebat oppressam seditionem, sed quod largiendis pecuniis et
missione festinata favorem militum quaesivisset, bellica quoque Germanici gloria angebatur. rettulit tamen ad senatum
de rebus gestis multaque de virtute eius memoravit, magis
in speciem verbis adornata quam ut penitus sentire crederetur. paucioribus Drusum et finem Illyrici motus laudavit,
sed intentior et fida oratione. cunctaque quae Germanicus
indulserat servavit etiam apud Pannonicos exercitus.
Eodem anno Iulia supremum diem obiit, ob impudicitiam olim a patre Augusto Pandateria insula, mox oppido
Reginorum, qui Siculum fretum accolunt, clausa. fuerat in
matrimonio Tiberii florentibus Gaio et Lucio Caesaribus
spreveratque ut inparem; nec alia tam intima Tiberio causa
cur Rhodum abscederet. imperium adeptus extorrem, infamem et post interfectum Postumum Agrippam omnis spei
egenam inopia ac tabe longa peremit, obscuram fore necem
longinquitate exilii ratus. par causa saevitiae in Sempronium
Gracchum, qui familia nobili, sollers ingenio et prave facundus, eandem Iuliam in matrimonio Marci Agrippae temeraverat. nec is libidini finis: traditam Tiberio pervicax adulter
contumacia et odiis in maritum accendebat; litteraeque quas
Iulia patri Augusto cum insectatione Tiberii scripsit a Graccho compositae credebantur. igitur amotus Cercinam, Africi
maris insulam, quattuordecim annis exilium toleravit. tunc
milites ad caedem missi invenere in prominenti litoris nihil
laetum opperientem. quorum adventu breve tempus petivit
ut suprema mandata uxori Alliariae per litteras daret, cervicemque percussoribus obtulit; constantia mortis haud indignus Sempronio nomine vita degeneraverat. quidam non
Roma eos milites, sed ab L. Asprenate pro consule Africae
missos tradidere auctore Tiberio, qui famam caedis posse in
Asprenatem verti frustra speraverat.
Idem annus novas caerimonias accepit addito sodalium Augustalium sacerdotio, ut quondam Titus Tatius retinendis Sabinorum sacris sodalis Titios instituerat. sorte
ducti e primoribus civitatis unus et viginti: Tiberius Drususque et Claudius et Germanicus adiciuntur. ludos Augustalis
tunc primum coeptos turbavit discordia ex certamine histrionum. indulserat ei ludicro Augustus, dum Maecenati obtem-
perat effuso in amorem Bathylli; neque ipse abhorrebat talibus studiis, et civile rebatur misceri voluptatibus vulgi. alia
Tiberio morum via: sed populum per tot annos molliter
habitum nondum audebat ad duriora vertere.
Druso Caesare C. Norbano consulibus decernitur
Germanico triumphus manente bello; quod quamquam in
aestatem summa ope parabat, initio veris et repentino in
Chattos excursu praecepit. nam spes incesserat dissidere
hostem in Arminium ac Segestem, insignem utrumque perfidia in nos aut fide. Arminius turbator Germaniae, Segestes
parari rebellionem saepe alias et supremo convivio, post
quod in arma itum, aperuit suasitque Varo ut se et Arminium et ceteros proceres vinciret: nihil ausuram plebem
principibus amotis; atque ipsi tempus fore quo crimina et
innoxios discerneret. sed Varus fato et vi Armini cecidit:
Segestes quamquam consensu gentis in bellum tractus discors
manebat, auctis privatim odiis, quod Arminius filiam eius
alii pactam rapuerat: gener invisus inimici soceri; quaeque
apud concordes vincula caritatis, incitamenta irarum apud
infensos erant.
Igitur Germanicus quattuor legiones, quinque auxiliarium milia et tumultuarias catervas Germanorum cis
Rhenum colentium Caecinae tradit; totidem legiones, duplicem sociorum numerum ipse ducit, positoque castello
super vestigia paterni praesidii in monte Tauno expeditum
exercitum in Chattos rapit, L. Apronio ad munitiones
viarum et fluminum relicto. nam (rarum illi caelo) siccitate et amnibus modicis inoffensum iter properaverat, imbresque et fluminum auctus regredienti metuebantur. sed
Chattis adeo inprovisus advenit, ut quod imbecillum aetate
ac sexu statim captum aut trucidatum sit. iuventus flumen
Adranam nando tramiserat, Romanosque pontem coeptantis
arcebant. dein tormentis sagittisque pulsi, temptatis frustra
condicionibus pacis, cum quidam ad Germanicum perfugissent, reliqui omissis pagis vicisque in silvas disperguntur.
Caesar incenso Mattio (id genti caput) aperta populatus
vertit ad Rhenum, non auso hoste terga abeuntium lacessere, quod illi moris, quotiens astu magis quam per formidinem cessit. fuerat animus Cheruscis iuvare Chattos, sed
exterruit Caecina huc illuc ferens arma; et Marsos congredi
ausos prospero proelio cohibuit.
Neque multo post legati a Segeste venerunt auxilium
orantes adversus vim popularium a quis circumsedebatur,
validiore apud eos Arminio quoniam bellum suadebat:
nam barbaris, quanto quis audacia promptus, tanto magis
fidus rebusque motis potior habetur. addiderat Segestes
legatis filium, nomine Segimundum: sed iuvenis conscientia
cunctabatur. quippe anno quo Germaniae descivere sacerdos apud aram Vbiorum creatus ruperat vittas, profugus ad
rebellis. adductus tamen in spem clementiae Romanae
pertulit patris mandata benigneque exceptus cum praesidio
Gallicam in ripam missus est. Germanico pretium fuit
convertere agmen, pugnatumque in obsidentis, et ereptus
Segestes magna cum propinquorum et clientium manu.
inerant feminae nobiles, inter quas uxor Arminii eademque
filia Segestis, mariti magis quam parentis animo, neque
victa in lacrimas neque voce supplex; compressis intra
sinum manibus gravidum uterum intuens. ferebantur et
spolia Varianae cladis, plerisque eorum qui tum in deditionem veniebant praedae data: simul Segestes ipse, ingens
visu et memoria bonae societatis inpavidus.
Verba eius in hunc modum fuere: 'non hic mihi
primus erga populum Romanum fidei et constantiae dies.
ex quo a divo Augusto civitate donatus sum, amicos inimicosque ex vestris utilitatibus delegi, neque odio patriae
(quippe proditores etiam iis quos anteponunt invisi sunt),
verum quia Romanis Germanisque idem conducere et
pacem quam bellum probabam. ergo raptorem filiae meae,
violatorem foederis vestri, Arminium apud Varum, qui tum
exercitui praesidebat, reum feci. dilatus segnitia ducis,
quia parum praesidii in legibus erat, ut me et Arminium et
conscios vinciret flagitavi: testis illa nox, mihi utinam
potius novissima! quae secuta sunt defleri magis quam
defendi possunt: ceterum et inieci catenas Arminio et a
factione eius iniectas perpessus sum. atque ubi primum
tui copia, vetera novis et quieta turbidis antehabeo, neque
ob praemium, sed ut me perfidia exsolvam, simul genti
Germanorum idoneus conciliator, si paenitentiam quam
perniciem maluerit. pro iuventa et errore filii veniam precor: filiam necessitate huc adductam fateor. tuum erit
consultare utrum praevaleat quod ex Arminio concepit an
quod ex me genita est.' Caesar clementi responso liberis
propinquisque eius incolumitatem, ipsi sedem vetere in provincia pollicetur. exercitum reduxit nomenque imperatoris
auctore Tiberio accepit. Arminii uxor virilis sexus stirpem
edidit: educatus Ravennae puer quo mox ludibrio conflictatus sit in tempore memorabo.
Fama dediti benigneque excepti Segestis vulgata, ut
quibusque bellum invitis aut cupientibus erat, spe vel
dolore accipitur. Arminium super insitam violentiam rapta
uxor, subiectus servitio uxoris uterus vaecordem agebant,
volitabatque per Cheruscos, arma in Segestem, arma in
Caesarem poscens. neque probris temperabat: egregium
patrem, magnum imperatorem, fortem exercitum, quorum
tot manus unam mulierculam avexerint. sibi tres legiones,
totidem legatos procubuisse; non enim se proditione neque
adversus feminas gravidas, sed palam adversus armatos
bellum tractare. cerni adhuc Germanorum in lucis signa
Romana, quae dis patriis suspenderit. coleret Segestes
victam ripam, redderet filio sacerdotium hominum: Germanos numquam satis excusaturos quod inter Albim et
Rhenum virgas et securis et togam viderint. aliis gentibus
ignorantia imperi Romani inexperta esse supplicia, nescia
tributa: quae quoniam exuerint inritusque discesserit ille
inter numina dicatus Augustus, ille delectus Tiberius, ne
inperitum adulescentulum, ne seditiosum exercitum pavescerent. si patriam parentes antiqua mallent quam dominos et colonias novas, Arminium potius gloriae ac libertatis
quam Segestem flagitiosae servitutis ducem sequerentur.
Conciti per haec non modo Cherusci, sed conterminae gentes, tractusque in partis Inguiomerus Arminii
patruus, vetere apud Romanos auctoritate; unde maior
Caesari metus. et ne bellum mole una ingrueret Caecinam
cum quadraginta cohortibus Romanis distrahendo hosti per
Bructeros ad flumen Amisiam mittit, equitem Pedo praefectus finibus Frisiorum ducit. ipse inpositas navibus
quattuor legiones per lacus vexit; simulque pedes eques
classis apud praedictum amnem convenere. Chauci cum
auxilia pollicerentur, in commilitium adsciti sunt. Bructeros sua urentis expedita cum manu L. Stertinius missu
Germanici fudit; interque caedem et praedam repperit undevicesimae legionis aquilam cum Varo amissam. ductum
inde agmen ad ultimos Bructerorum, quantumque Amisiam
et Lupiam amnis inter vastatum, haud procul Teutoburgiensi saltu in quo reliquiae Vari legionumque insepultae
dicebantur.
Igitur cupido Caesarem invadit solvendi suprema
militibus ducique, permoto ad miserationem omni qui
aderat exercitu ob propinquos, amicos, denique ob casus
bellorum et sortem hominum. praemisso Caecina ut
occulta saltuum scrutaretur pontesque et aggeres umido
paludum et fallacibus campis inponeret, incedunt maestos
locos visuque ac memoria deformis. prima Vari castra lato
ambitu et dimensis principiis trium legionum manus ostentabant;